Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum anima moueat omnia

[lec 13 q2] Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum anima moueat omnia et ostenditur quod sic: in quocumque est appetitus in eodem est sensus et cognitio et ita anima, set omnia corpora mouentur per appetitum. Graue enim mouetur deorsum, quia appetit locum deorsum et similiter leue mouetur sursum, quia appetit locum sursum, ergo omnia corpora mouentur per animam.

Secunda ratio hec est: sicut dicit Aristoteles in octauo Phisicorum sub auctore Anaxagore, natura que est principium ordinationis partium uniuersi est intellectus distinguens res et ordinans et in suis sitibus propriis eas disponens, set per illam naturam mouentur grauia et leuia que est principium ordinationis et dispositionis partium uniuersis in suis sitibus propriis, ergo grauia et leuia mouentur per intellectum, et ita per animam omnia, ergo corpora mouentur per animam.

Ad oppositum: anima solum mouet corpora organizata que sunt diuerse nature in partibus et in toto. Huiusmodi autem natura non est in omnibus corporibus, scilicet quod sunt diuerse nature in partibus et in toto, et quod sint organizata. Ergo non omnia corpora mouentur ab anima.

Secunda ratio hec est: anima est motor sufficiens quia est distans a mobili per essentiam, set multa sunt corpora que non habent motores sufficientes, sicut corpora grauia et leuia, ergo multa sunt corpora que non mouentur ab anima. Non omnia ergo corpora mouentur ab anima.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod Anaxagoras posuit omnia moueri ab intellectu et intellexit de motore uniuersali omnium quo omnia regulat et mouet et est extra omnia, sicut discussum est superius. Et propter hoc bene posuit. Set ponentes omnia habere animam, sicut ponentes adamantem attrahere ferrum per uirtutem anime crediderunt quod in omnibus esset anima propter motum ordinatum et propter electionem quas habent res naturales super illas res quas mouent secundum quam electionem adamas eligit ferrum quod moueat. Isti autem male posuerunt, unde non est dicere quod anima moueat omnia corpora et quod omnia corpora moueantur ab anima, quia non omnia proficiuntur ab anima nec ab intellectu. Mouentur tamen intellectu uniuersali primo, set de hoc non intelligimus, quia ille est motus uniuersalis regulans motores particulares, set intelligimus quod non omnia corpora mouentur ab anima tanquam motore suo proprio et speciali et particulari. Et concedimus rationes hoc probantes. Sola enim corpora organica, sicut animata corpora ab anima mouentur et non alia.

Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod duplex est appetitus, scilicet naturalis et animalis. Naturalis appetitus in omnibus corporalibus est et per illum mouentur omnia corpora grauia et leuia ad suos situs proprios, et talis appetitus non est ab anima, set a natura. Animalis autem appetitus non est nisi in corporibus animatis que sunt homines et bruta et talis ab anima est per talem non mouentur omnia corpora grauia et leuia ad suos situs, et de isto uerum est quod ubi est appetitus ibi est sensus.

Ad secundam rationem dicendum est quod duplex est motor, scilicet uniuersalis, et hic est extra, et hic est intellectus qui diuersas res ad diuersa dirigit et uirtus illius est principium ordinationis rerum uniuersali in situ suo et hic est intellectus quem posuit Anaxagoras mouere omnia. Set hic non est intellectus anima. Est autem alius motor particularis hic in grauibus et leuibus natura est in animatis anima et natura in grauibus, et leuibus non mouet secundum cognitionem set regulatur a motore uniuersali secundum cognitionem qui est intellectus uniuersalis primus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2