Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
[lec 13 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus, ut in igne sicut forma ignis et ut in entibus sit forma uel natura. In uiuentibus autem sit anima uel uita. In intelligentibus autem sit intellectus, ut dicatur quod res nichil aliud sint quam primum multiplicatum et ut dicatur quod uniuersitas rerum sit substantia creatoris multiplicata. Et ostenditur quod sic: omne illud quod ab aliquibus participatur rebus secundum differentias essentiales illarum rerum per quas sunt res id quod sunt est principium essentiale constitutiuum omnium que sunt in illo genere. Set primum est huiusmodi respectu uniuersitatis rerum, ergo primum est principium constitutiuum omnium rerum essentiale. Maior patet. Aliter enim quod participatur ab omni animali per differentias constitutiuas eius est principium essentiale cuiuslibet animalis et idem cum quolibet in quolibet. Minor patet, quia triplex est genus rerum. Sunt enim quedam res entes, quedam uiuentes, quedam intelligentes, et secundum ista tria participatur creator a creaturis. Est enim ens et uiuens et intelligens et per rationem entis participatur creator ab omnibus entibus. Per uitam autem participatur ab omnibus uiuentibus. Per intellectum uero ab intelligentibus. Cum ergo ista reperiantur in creatura per que participatur creator ab illis, necesse est quod primum sit principium in entibus entis et ita natura uel forma, et in uiuentibus sit principium uite et ita anima, et in intelligentibus sit principium intellectus, cum ergo non sint plura rerum genera patet quod primum est omnia in omnibus, nichil aliud ergo est uniuersalitas rerum quam substantia primi multiplicata.
Secunda ratio hec est: sicut scribitur in libro De causis, prima rerum creaturarum est esse, quia ens latius est omni re et communius. Est enim supra animam et supra sensum et supra intellectum et dicit etiam commentator ibi quod ens est uehementissime adherentie, quia cum omnibus adheret et hoc est quia pluribus adheret et communius est. Set primum quod est motor omnium est supra omne ens et communius est omni ente creato, ergo est uehementioris adherentie quam aliquod ens, set omne principium quod est maxime adherentie cum omnibus maxime est idem, si cut ergo ens est idem cum omni ente per essentiam et est omnia in omnibus creatis, quia ens in homine idem est quod homo et in ligno idem est quod lignum, et sicut uniuersale idem est cum quolibet singulari, unde homo idem est quod Socrates. Eodem modo primum principium in quolibet est idem cum quolibet, ergo est in homine homo et in bruto brutum uel eius principium, et sic de aliis, ergo primum est omnia in omnibus, ergo uniuersalitas rerum est ipsum primum multiplicatum.
Tercia ratio hec est: omne illud propter cuius esse est esse omnium et cuius esse est esse omnium et propter cuius uitam est uita omnium et propter cuius motum est motus omnium et propter cuius intellectum est intellectus omnium, uniuersaliter est principium esse in entibus et principium uite in uiuentibus et intellectus in intelligentibus. Set causa prima est huiusmodi, ergo est essentiale principium omnium istorum in creatis. Set omne tale principium est idem cum omnibus in quibus est, ergo primum est idem cum omnibus creatis, cum sit eorum essentiale principium, ergo est omnia in omnibus. Minor scribitur in libro De causis, que talis est: omnis essentia est propter ens primum et omnes res uiue mote sunt propter uitam primam, et res sunt habentes scientiam propter intelligentiam primam, et dicit Commentator quod hoc est quia causa omnis dat causato suo conditiones suas, quas recipit et dat uitam causa prima suis causatis et motum, et uita est processio ex ente primo, quieto, sempiterno. Et propter hoc datur scientia rebus scientibus, quia primum est sciens influens scientiam super omnes res, set in hac triplici differentia complectuntur omnes res, scilicet in ente, uiuente et intelligente. Ergo cum sit principium esse in entibus est forma uel natura in illis, et cum sit principium uite in uiuentibus est anima in illis, et cum sit principium scientie in intelligentibus est intellectus in illis et non sunt plura genera rerum. Ergo est omnia in omnibus, resultat ergo opinio eorum qui posuerunt quod primum in entibus et mobilibus sit forma uel natura in uiuentibus anima, in intelligentibus intellectus.
Ad oppositum: omne illud quod est principium intrinsecum in omnibus recipit diuersitatem secundum eorum diuersitatem, quia diuersorum diuersa sunt principia, sicut dicit Aristoteles. Set primo non accidit diuersitas, ergo non est principium intrinsecum et essentiale omnium, ergo non est natura in entibus et anima in uiuentibus nec intellectus in intelligentibus. Ergo non est omnia in omnibus.
Secunda ratio hec est: omne principium intrinsecum rerum dependet quodam modo a materia et a re composita. Set primum nullo modo ab illo dependet, quia omne quod est dependens est incompletum. Nullum autem tale est primum simplicter, ergo primum non esset primum simpliciter. Hoc autem est falsum, ergo primum nullo modo dependet a rebus. Primum ergo non est omnia in omnibus.
Tercia ratio hec est: duplex est principium, quoddam est coniunctum mobili et cuius est principium. Aliud autem est non coniunctum. Iterum principium coniunctum duplex est, quia quoddam est distensum, sicut forma ignis distensa est per ignem que est principium motus in igne; aliud autem est non distensum, sicut anima. Ei autem quod est coniunctum et distensum accidit insufficientia operationis et insufficienter mouet. Illud autem quod non est distensum, quamuis sufficienter moueat illud in quo est, coartatur tamen ita ad mouendum illud quod aliud non potest mouere. Si ergo primum est idem in omnibus et principium intrinsecum cuiuslibet, esset distensum et coartatum, quia in illis in quibus esset forma esset distensum et coartatum. In illis autem in quibus esset uita esset anima et sic esset coartatum, licet non distensum. Set in primo non est ponere aliquam coartationem nec aliquam distensionem, immo absolutum est primum ab omni coartatione et distensione et dependentia, ergo uerum non est idem cum omnibus, ergo non est omnia in omnibus.
Quarta ratio hec est: sicut scribitur in libro De causis, prima causa regit omnes res preter quod commisceatur eis et causa huius est quia regimen debilitat unitatem eius que est exaltata super omnem rem et hoc est quia causa prima est unitas se iuncta a rebus que regit eas et est fixa stans in sua unitatem pura que est regens omnes res et influens supra siue supra eas uirtutem suam secundum possibilitatem earum. Regimen autem debetur rei separate ab eis que regit, sicut regimen debetur regi sine commixtione cum seruis. Ergo regimen debetur cause prime sine commixtione cum rebus, set principia omnium rerum cum rebus ipsis commiscentur et etiam que sunt eadem cum rebus ipsis comniscentur, ergo intellectus primus omnia regit et mouet et non est commixtus omnibus, ergo non est omnia in omnibus.
Solutio: ad hoc dicendum est quod intellectus uniuersalis mouens omnia est principium omnium in omnibus, unde est principium esse in entibus et uite in uiuentibus et est principium intellectus in intelligentibus, nec tamen est omnia in omnibus. Vnde ipse non est esse in entibus set est principium esse in entibus et sic de aliis. Vnde multiplicatio principiorum rerum non facit multiplicationem in creatore a quo exeunt, set ipso existente uno et indiuisibili exeunt ab ipso multa. Iterum influit omnibus entibus esse et uiuentibus uitam et motum et intelligentibus intellectum sine aliqua idemptitate et dependentia cum eis et sine commixtione aliqua, et ita non est omnia in omnibus, set est principium omni que sunt in omnibus. Et concedende sunt rationes que ostendunt quod non sit omnia in omnibus creaturis.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod participatio est duplex: quedam enim est participatio secundum communitatem essentie, et hoc modo omnia que sunt in genere substantie participant substantiam et hoc etiam modo participatur forma ab omnibus formis sub ipsa contemptis et hec participatio non est participatio creaturis respectu creaturarum, set est illa participatio secundum quam ratio intellectus participatur ab intelligentibus et ratio esse ab entibus et ratio uite a uiuentibus loquendo de istis prout sunt in creatis. Est alia participatio que est secundum influentiam et hec est participatio in creaturis respectu creatoris. Sicut enim omnes res entes assimilantur creatori in esse et uiuentes assimilantur ei in uita et intelligentes assimilantur ei in intellectum, similiter creator entibus influit esse et in uiuentibus uitam et intelligentibus intellectum et una est influentia istorum. Receptio autem influentie diuersa est, unde in entibus influit motum mediante natura, in uiuentibus uitam mediante anima, in intelligentibus intellectum uel scientiam mediante intellectu. Et sic creature participant creatorem solum secundum influentiam, quia influit eis quod habent non tamen participant ipsum participatione que est per essentiam. Prima uero participatio, scilicet illa que est participatio essentie, ponit idemptitatem inter participantia et participatum, unde omnes substantie participantes substantiam sunt eedem cum substantia. Secunda autem participatio que est participatio influentie non ponit idemptitatem inter participantia et participatum, set ponit diuersitatem inter ea cum proportione aliqua similitudinis, et hoc modo participant creature creatorem. Assimilantur enim ei omnes creature, set hec non est assimilatio participationis in essentia set influentia solum, et est hec assimilatio cause ad effectum, sicut assimilatur pater filio, sicut causa ad effectum, non tamen essentia patris applicatur filio, sic est de creaturis respectu creatoris. Nec tamen omnino est simile de patre respectu fili et de creatore respectu creaturarum, quia pater per decisionem factam anime generat et producit filium, creator autem sine ulla sui decisione producit creaturas uel creat. Et sic primum licet participetur a creaturis participatione influentie non tamen est idem in essentia cum illis nec est omnia in omnibus nec principia eorum intra, quia solum influit in illis quod habent, et intelligendum est quod hec omnia influit et operatur intellectum. Vnde per intellectum influit uitam in omnibus uiuentibus et per intellectum influit motum et esse omnibus et per intellectum influit intellectum et scientiam intelligentibus, et ita per eandem operationem hec omnia influit et operatur. Posuerunt tamen quidam quod Deus in quantum natura est influit esse et motum entibus. In quantum autem uiuens influit uitam in uiuentibus. In quantum autem intelligens influit intellectum intelligentibus. Hoc autem ponere est erroneum, quia dico quod omnia influit et operatur per intellectum et per intellectum principium est omnium in omnibus. Vnde per eandem operationem que est intelligere operatur, sicut anima influendo uitam et sicut natura influendo motum est sicut intellectus influendo intellectum.
Ad secundam rationem dicendum est quod non est simile de ente, et de primo. Duplex enim est communitas et prioritas: quedam est prioritas et communitas participationis et hoc modo ens prius est et communius omni re, quia participatur ab omnibus rebus creatis et hec prioritas et communitas uniuersalitatis secundum participationem quam habet ens facit quod ens sit omnia in omnibus et quod contrahatur secundum diuersas differentias rerum, sicut in entibus contrahitur per differentias entium, in uiuentibus per differentias uiuentium, in intelligentibus per differentias intelligentium. Vnde uiuens nichil aliud est quam ens contractum per differentiam uite, quia uiuens est ens habens uitam et ita est omnia in omnibus creatis. Est autem alia prioritas et communitas que est secundum causalitatem et non secundum participationem essentie, et hoc modo dicitur primum esse communius et prius, scilicet secundum causalitatem, et uniuersalius, quia est causa uniuersalis et communis omnium, non tamen est communius in uia altera, et hec communitas secundum causalitatem est idem quam communitas secundum participationem influentie, quia causa influit supra suum causatum. Hec autem communitas et uniuersalitas non ponit idemptitatem in essentia illa cuius est cum eis a quibus participatur, set prima, et ideo licet ens sit idem cum omnibus entibus contractum per differentias entium, non tamen primum est idem cum omnibus rebus causatis nec est omnia in omnibus. Ad hoc et quod dicit Commentator quod ens est uehementissime adherentie dicendum quod aliquid dicitur esse uehementioris adherentie duobus modis: uno modo quantum ad participationem omnium rerum, quia, scilicet omnes res participant ipsum et ideo ipsis uehementer adheret et hoc modo ens dicitur esse uehementioris adherentie, quia hoc modo inmediatius inheret omni rei. Alio modo dicitur aliquid uehementioris adherentie quantum ad influentiam et conseruationem et non quantum ad participationem essentie, et hoc modo dicitur esse uehementioris adherentie, quia super omnia influit conseruando ipsa, unde scribitur in libro Fontis uite quod uoluntas primi est ligans formam cum materia. Prima autem uehementia adherentie ponit idemptitatem in essentia eius quod adheret omnibus quibus adheret et ponit illud esse omnia in omnibus illis, secunda autem non. Prima autem conuenit enti, secunda autem conuenit prime cause, et ideo causa prima que est motor uniuersalis omnium non est omnia in omnibus.
Ad terciam rationem dicendum est quod principium uite et esse et intellectus in entibus et uiuentibus et intelligentibus est duplex, quia quoddam est particulare intrinsecum, sicut anima est particulare principium intrinsecum uite in uiuentibus et intellectus in intelligentibus et natura principium esse et motus in entibus. Et tale diuersificatur secundum diuersitatem rerum differentium numero et specie, et tale non est unum set plura. Est aliud principium illorum quod est uniuersale principium effectiuum uite et intellectus et esse quod etiam est principium primum particularium principiorum, et tale est principium esse, uite et intellectus in omnibus manens unum et idem fixum per essentiam non dependens ab illis set separatum. Et tale non est idem cum omnibus, et tale est primum, unde non influit uitam, quia sit anima illius in quo influit uitam nec intellectum, quia sit illius intellectus cui influit, nec esse, quia sit natura illius cui influit esse, set influit supra animam que dat uitam, et influit supra naturam que dat esse et motum et influit etiam supra intellectum. Et ita non contrahitur secundum contractionem et diuersitatem rerum, nec multiplicatur, et ideo non est omnia in omnibus.
On this page