Text List

Praeambulum

Praeambulum

Diffiniunt autem omnes tribus ut est dicere motu, sensu et incorporeo et cetera. Postquam compleuit Philosophus suam narrationem circa opiniones philosophorum diuersimode opinantium de anima, quia omnes ipsorum opiniones in quibus diffiniebant animam per motum et sensum et per utrumque asserebant animam ex rerum principiis constituti et secundum principiorum exigentiam ipsam ponebant mouere et sentire, sicut patet in omnibus opinionibus supradictis. Ideo in hac parte reducit omnes opiniones ipsorum ad naturam principiorum ex quibus animam constitui asserebant. Et hec pars spectat ad presentem lectionem.

Diuisio. Recipit autem hec pars diuisionem in partes quatuor, in quarum prima reducit intensionem omnium philosophorum ad principia rerum ex quibus animam constitui ponebant. In secunda, scilicet in hac, Anaxagoras autem solum impassibilem dicit intellectum et cetera, tangit diuersitatem opinionis Anaxagore ad opiniones aliorum. Ipsum enim primo ab opinionibus ipsorum excluserat. In tercia, scilicet in hac, quicumque autem contrarietatem faciunt et cetera, tangit ponere consequentem ad positiones ponentium animam esse ex rerum principiis que asserit animam constitui ex contrariis principiis, cum principia sint contraria. In quarta, scilicet in hac, hec quidem igitur tradita de anima dicta sunt et cetera, ponit uniuersalem epylogum predictorum.

Hec est diuisio huius partis.

Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo: in illa particularia quatuor proponit: primum est reductio intensionum philosophorum ad principia ex quibus animam constitui dicebant. Dicit igitur quod omnes diffiniunt animam per tria, scilicet per motum et sensum et incorporeitatem, quia ponunt ipsam simplicem et incorpoream et omnes reducunt intensiones suas ad principia. Secundum autem quod ponit est modus secundum quem reducitur eorum intensio ad principia. Dicit igitur quod propter diffinientes animam in cognoscendo ponunt ipsam esse ex principiis aut esse ipsa principia unum ponentes aut multa uel cum multis aut ipsorum unus concluditur, scilicet Anaxagoras, sicut postea patebit. Et hoc tangitur cum dicit, unde et in cognoscendo diffinientes ipsam et cetera. Tercium autem est ratio opinionis ipsorum et est talis: omnis substantia cognoscitiua habet naturam et similitudines cognitorum. Set anima est huiusmodi, ergo anima habet naturam et similitudines cognitorum. Set res cognoscuntur per similitudines suorum principiorum, ergo anima habet similitudines principiorum rerum in cognoscendo, et sic cum diffiniatur anima per cognitionem omnium. Cognitio autem omnium fiat per principia ipsorum et similitudines anime, diffinitio que per cognitionem ad principia reducitur et eodem modo intelligendum est de motu. Hec autem ratio tangitur cum dicit, dicunt enim simile cognosci simili et cetera. Quartum autem diuersitas intensionis ipsorum et est talis: omnes enim philosophi ponentes unum solum principium ponunt animam unius solius principii habere naturam, sicut qui ponunt ignem aut aerem esse principium ponunt animam esse ignem aut aquam et idem est de aliis principiis. Qui autem ponunt plura principia ponunt eam esse plura, et hoc tangitur cum dicit, quicumque quidem igitur unam dicunt eam et elementum unum et cetera.

Consequenter accedit ad secundam partem in qua tangit opinionem Anaxagore quem primo exceperat et primo tangit ipsius opinionem sine intensionem dicens quod Anaxagoras dixit solus sol intellectum esse impassibilem et cum nullo habet contrarietatem et a nullo habere dependentiam et cum nullo habere commixtionem. Secundo, cum dicit, huiusmodi autem quo modo cognoscit neque ipse dixit et cetera, reprehendit ipsum ex insufficientia dicens quod non habemus determinatum ab Anaxagora secundum quem modum intellectus intelligit nec hoc manifestum est ex eis que ab ipso sunt dicta. Hiis autem habitis accedit auctor ad terciam partem in qua tangit ponere consequentem ad po sitiones ponentium animam esse ex rerum principiis que ponit animam esse ex contrariis eo quod principia sunt contraria et in illa parte duo proponit: primum est quod philosophi qui ponebant principia rerum esse contraria posuerunt animam esse ex contrariis cum sit ex principiis rerum et diuersitati sunt. Qui posuerunt multa principia contraria posuerunt ipsam esse ex multis contrariis. Qui autem ponunt unam contrarietatem ponunt ipsam esse alteram partem contrarietatis sicut calidum aut frigidum, et sic de aliis contrariis. Secundum autem quod tangit est quod adaptant naturam ipsi anime secundum diuersitatem contrarietatis secundum quod uidebant anime competere contrariorum proprietatem. Vnde ponebant quidam eorum ipsam esse talem hac ratione: omne enim illud quod est principium uite habet naturam talis in quo stat uita. Set anima est huiusmodi, ergo anima habet naturam talis. Alii imponebant nomen frigiditatis ei propter inspirationem et respirationem et temperamentum caloris naturalis cuius principium est frigiditas et ratio talis est: omne quod est principium uite et conseruationis est habens naturam illius quod est causa inspirationis et respirationis et temperamentum caloris naturalis per que conseruatur et consistit uita. Set anima est huiusmodi, et frigiditas est qualitas que est causa predictarum operationum. Ergo anima habet naturam frigiditatis. Vnde aput grecos infrigidatio que prouenit ex hanelitu, dicitur Ysargi: hoc est hanelitus, et ab hoc denominabant animam frigiditatis naturam habentem, cum sit principium inspirationis et respirationis frigiditas in quibus uita consistit cuius anima est causa.

Vltimo autem ponit uniuersalem epylogum omnium predictorum dicens quod ea que dicta sunt determinata sunt circa opiniones philosophorum et tacte sunt cause propter quas predictas opiniones crediderunt. Et sic declaratur intensio huius partis, et terminatum est hoc capitulum in quo philosophorum opiniones recitantur.

Laudetur autem Deus cuius nomen est gloriosum et sublime.

Questiones. Circa partem istam quinque incidunt questiones: prima [lec 14 q1] est utrum anima habeat conformitatem cum omnibus rebus an cum corporalibus solum. Secunda [lec 14 q2] est utrum habeat conformitatem cum omnibus elementis. Tercia est utrum elementa sint omnium corporum principia, sicut dixit Empedocles. Quarta [lec 14 q4] est utrum concordia et discordia sint principia rerum. Quinta [lec 13 q5] est utrum amor sit principium ipsarum rerum.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum