Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum anima habeat conformitatem cum solis rebus corporalibus, sicut cum elementis aut cum rebus omnibus
[lec 14 q1] Circa primam questionem sic proceditur et queritur utrum anima habeat conformitatem cum solis rebus corporalibus, sicut cum elementis aut cum rebus omnibus. Et ostenditur quod solum cum rebus corporalibus, sicut cum elementis et cum elementatis. Conformitas enim anime intellectiue cum rebus est per cognitionem. Set cognitio anime intellectiue dependet a sensu. Sensus autem dependet a proportionibus organorum. Proportiones autem organorum ab elementis, ergo sensus recipit elementa, ergo sensus habet proportionem cum illis solum. Set intellectus sequitur sensum, ergo cum solis elementis et elementatis cum sint ex elementis habet intellectus conformitatem, ergo cum solis corporibus habet anima conformitatem.
Secunda ratio hec est: anima est substantia corpori alligata quantum ad operationem. Set omnis substantia corpori alligata sequitur naturam corporis in suis operationibus, ergo cum operatio anime sit cognitio, anima sequitur naturam corporis in sua cognitione, ergo cum illis habet solum conformitatem ex quibus corpus est et ad que habet corpus conformitatem. Corpus autem habet conformitatem cum elementis, ergo anima solum habet conformitatem cum elementis. Et confirmatur hec ratio in hunc modum, quia secundum motum humorum mouentur operationes anime. Set humores mouentur secundum motum elementorum, ergo operationes anime mouentur secundum motum elementorum. Ergo anima cum elementis solum habet proportionem et conformitatem in sua operatione.
Ad oppositum: duplex est uirtus: quedam est coartata organo corporali, sicut uirtus sensibilis, et talis cognoscit solum formas corporales. Alia autem est non coartata, sicut uirtus intellectiua, que non coartatur organo, et talis nata est extendi ad res corporales et non corporales, ergo uirtus intellectiua nata est extendi ad res corporales et non corporales. Set cum omnibus illis rebus habet uirtus intellectiua conformitatem ad quas nata est extendi sua cognitio, ergo uirtus intellectiua habet conformitatem cum rebus corporalibus et incorporalibus, ergo non habet conformitatem cum elementis solum.
Secunda ratio hec est: cum eis habet anima maiorem conformitatem quibus magis assimilatur anima in essentia et in operatione cum substantiis spiritualibus et maxime cum Deo ad cuius similitudinem factam est, sicut dicit Augustinus, ergo maiorem habet conformitatem cum substantiis spiritualibus quam cum corporalibus, et ita non est solum cum formis substantiis corporalibus que sunt elementa.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima habet conformitatem cum omnibus rebus. Set duplicem habet anima conformitatem: una est per representationem specierum, et hanc habet cum omnibus rebus, quia species omnium nata est recipere tam corporalium quam spiritualium uel essentias. Et hoc dico propter proprium et substantias corporales. Et ita hoc modo non solum habet conformitatem cum substantiis corporalibus. Est autem alia conformitas anime per participationem intensionis uite et intellectus et hanc maxime habet cum rebus spiritualibus que maxime uiuunt et intelligunt. Conformitatem autem per participationem esse habet cum omnibus substantiis spiritualibus et corporalibus et ita patet quod non habet solum conformitatem cum substantiis corporalibus, set etiam spiritualibus. Et concedimus rationes ad hoc.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod uirtus intellectiua habet duplicem statum, scilicet statum inferiorem respiciendo res inferiores et quantum ad istum statum sequitur sensum, et hoc modo solas substantias corporales respicit et cognoscit et dirigitur in cognitionem spiritualium per corporales, et hoc modo habet proportionem cum corporibus et maxime cum elementis quorum proportionem sequitur sensus. Intellectus autem quantum ad istum statum sequitur sensum et hoc modo non habet intellectus proportionem et conformitatem cum substantiis spiritualibus nisi per accidens, scilicet per corporales, eo modo quo cognoscit et dirigitur in cognitionem spiritualium per corporales eo modo habet conformitatem cum spiritualibus. Habet iterum intellectus alium statum, scilicet statum superiorem per quem respicit res superiores et substantias superiores creatas et quantum ad istum statum habet maxime conformitatem cum substantiis spiritualibus et per illas cum corporalibus et per illas respicit substantias corporales et dirigitur in cognitionem substantiarum corporalium per illas.
On this page