Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum elementa sint principia omnium corporum

[lec 14 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum elementa sint principia omnium corporum et quia non est hoc dubium de corporibus inferioribus mixtis, ideo queritur utrum sint principia corporum superiorum. Et ostendit quod sic: omnis substantia habens diuersitatem in partibus secundum maiorem participationem speciei et minorem est composita ex principiis, quorum quedam habent magis de specie, quedam minus. Set corpora superiora sunt huiusmodi, ergo sunt composita ex illis principis, quorum quedam habent magis de specie, quedam minus. Set huiusmodi principia sunt elementa sola inter naturas corporales, ergo corpora superiora sunt composita ex elementis. Minor patet quia sol est diuersus a stellis, quia magis habet de specie. Una autem stella diuersa est ab alia, quia habet magis de specie, unde cognoscimus diuersitatem in partibus celi secundum maiorem et minorem participationem speciei. Et hec ratio confirmatur in hunc modum, quia quidam posuerunt stellas causari ex aqua purissima et solem ex igne. Reliquas autem partes celi constare ex aere et terra.

Ad oppositum: omne compositum ex elementis est compositum ex contrariis. Set omne tale natum est dissolui dissolutione que est a contrario, ergo omne compositum ex elementis natum est dissolui dissolutione que est a contrario. Set corpus celeste non est ita natum dissolui, ergo non est ex elementis. Iterum si celum esset compositum ex elementis haberet aliquas partes coagulatas aquosas, set coagulatum aquosum natum est dissolui a calido. Ergo partes aquose quas haberet dissoluentur a calido. Hoc autem est inconueniens in corpore celesti cum nullo modo sit dissolubile a contrario nec in toto nec in partibus.

Secunda ratio hec est: omne compositum ex elementis mouetur secundum exigentiam elementorum, ergo si corpus celeste esset compositum ex elementis, moueretur secundum motum et exigentiam elementorum. Set elementa mouentur motu recto et finito, ergo celum non moueretur motu circulari et infinito, set motu recto et finito. Hoc autem est contra Aristotelem et inconueniens planum.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod opinio fuit quorumdam philosophorum quod corpora superiora essent composita ex elementis. Hec autem ponit omnino falsa et erronea, immo sunt ex materia et forma sua que omnino habet separationem a natura elementorum et omnes geniture. Et concedimus rationes ad hoc inductas.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod diuersitas in partibus alicuius accidit tripliciter: uno modo a diuersis principiis constituentibus et hoc modo accidit diuersitas partium in elementatis predominium diuersorum elementorum. Alio modo est diuersitas in partibus alicuius secundum maiorem aggregationem et minorem in alia specie, et hoc modo est diuersitas in partibus celi que sunt stelle. Stella enim est lux aggregata in suo orbe et ideo est diuersitas stellarum secundum maiorem et minorem aggregationem in natura lucis. Tercio modo est diuersitas in partibus alicuius a parte causantis, ordinantis res secundum operationem et hoc modo habent etiam stelle diuersitatem. Quelibet enim habet proprium effectum et propriam operationem, unde dicit Auicenna quod celum est principium multarum operationum et effectuum, ideo multas habet stellas per quas diuersa operatur et diuersos producit effectus. Et quia hoc habet celum a causante, scilicet quod sit principium multarum operationum, ideo hanc diuersitatem stellarum secundum uiam istam et partium habet a causante sic ordinante ipsas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3