Quaestio 4
Quaestio 4
Utrum concordia et discordia sint principia
[lec 14 q4] Circa quartam questionem sic proceditur et queritur utrum concordia et discordia sint principia et ostenditur quod sic: omne illud per quod unitur forma materie est principum esse, quia ex unione forme cum materia resultat esse. Omne autem quod est principium separationis forme a materia est principium destructionis esse rei, set per concordiam unitur forma cum materia per discordiam autem se iungitur forma a materia, ergo discordia et concordia sunt principia rerum.
Secunda ratio hec est: sicut in maiori mundo ita est in minori mundo. Set in maiori mundo sunt elementa contraria ad inuicem et cum separatur anima a corpore quelibet illorum petit locum proprium et dissoluuntur elementata. Hec autem dissolutio non fit nisi propter discordiam. Quodlibet enim elementum appetit salutem suam, et quia non habet salutem cum contrario nisi teneantur per concordiam, ideo petit quodlibet eorum dissolutionem illo separato, quia illa tenet in minori mundo, et hoc est anima. Iterum non sunt in corpore simul nisi propter proportionem et concordiam quam dat eis anima, ergo et ita est in maiori mundo. Iterum sicut generatio unius est alterius, ita concordia est causa constitutionis mixti et causa destructionis simplicis, quia concordia facit simplicia componi, discordia autem causa generationis simplicis et causa destructionis compositi, quia discordia destruit mixtum ex simplicibus et facit quodlibet illorum esse simplex, ita ergo est in maiori mundo et in minori. Ergo concordia et discordia sunt principia in maiori mundo, sunt ergo principia rerum.
Ad oppositum: in nullo genere illud quod est posterius est principium priorum. Set accidens est posterius omni re, ergo accidens nullius est principium. Set concordia et discordia sunt accidentia, ergo non sunt principia.
Secunda ratio hec est, et est argumentum Aristotelis: concordia et discordia solum sunt in rebus animatis in quibus est amor et odium, ergo non sunt in rebus animatis in quibus est amor et odium, ergo non sunt principia nisi rerum animatarum, set in aliis sunt generationes quam in animatis, ergo concordia et discordia non sunt uniuersalia principia rerum.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod opinio fuit philosophorum quod omnia essent ex elementis et posuerunt chaos esse constitutum ex elementis et ipsum esse principium materiale omnium rerum, et quia chaos confusum est posuerunt duo principia: unum quod distinguit partes elementorum ordinans omnes res, et hoc fuit intellectus. Aliud autem principium fuit a parte mobilium quod posuerunt per quod mobilia congregantur et segregantur et appellauit ista Empedocles concordiam et discordiam. Concordia est per quam mixtum generatur et simplex corrumpitur. Discordia per quam simplex generatur et mixtum corrumpitur et dissoluitur. Dicendum autem est quod concordia et discordia non sunt proprie et uere principia rerum, set sunt annexa principiis rerum. Aliquid enim est principium unionis forme cum materia duobus modis: uno modo sicut inducens formam cum materia et generans formam in materiam, et hoc modo est agens principium unionis forme cum materia, scilicet illud quo forma unitur materie, quod est annexum principiis et hoc modo concordia et discordia sunt principia, quia agens unit formam materie per ista principia que sunt concordia et discordia. Et propter hoc soluuntur in contrarium rationes preter quam Aristoteles.
Ad rationem autem dicendum est suple Aristotelis quod concordia est duplex: quedam est naturalis et quedam est uoluntaria. Concordia autem uoluntaria est in rebus animatis et de hac intellexit Aristoteles et hanc non posuerunt philosophi esse principium nec discordiam sibi oppositam. Concordia autem naturalis est in omnibus rebus et non solum in animatis, et hec est principium omnium rerum compositarum et discordia ei opposita et de hac non non intellexit Aristoteles improbans hanc, scilicet quod concordia non sit principium omnium rerum.
On this page