Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum sint solum quatuor species motus et utrum generatio et corruptio sint species motus

[lec 15 q1] Prima questio est utrum sint solum quatuor species motus et utrum generatio et corruptio sint species motus, quia si sic, erunt plures species motus quam quatuor. Quod autem generatio et corruptio sint species motus sic ostenditur: res naturales existunt in potentia respectu formarum substantialium et nate sunt duci ad actum. Hec autem ductio ad actum est per proprias operationes nature. Operatio autem propria nature est motus, sicut habetur in secundo Phisicorum, ergo res naturales ducuntur ad actum formarum substantialium ad hoc ut illas actu habeant per motum, set ad formas substantiales actu ducuntur per generationem et corruptionem, quia per corruptionem abicitur forma contraria et per generationem introducitur noua, ergo generatio et corruptio sunt species motus.

Secunda ratio hec est: omnis operatio nature que fit cum abiectione contrarii et introductione est motus, quia est cum priori et posteriori et hec etiam est ratio motus. Set generatio et corruptio sunt huiusmodi, ergo generatio et corruptio sunt motus.

Ad oppositum: omnis motus est a subiecto in subiectum. Set generatio et corruptio sunt a non subiecto in subiectum et e contrario, sicut uult Aristoteles in quinto, et appellat subiectum affirmatione manifestum, non subiectum autem appellat negatione manifestum, ergo generatio et corruptio non sunt motus.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod natura habet duplicem comparatinem in generatione: una que est uia et aliam que est terminus. Illa que est uia est alteratio formarum in generatione et hec est motus. Set hec non est proprie generatio. Illa autem que est terminus est introductio forme in materia in summo disposita et hec est uere generatio et hec fit in tempere insensibli et hec est mutatio et non motus.

Circa secundam questionem sic proceditur et queritur utrum omnis motus fundetur in motu locali. Et circa hoc queruntur plures questiones.

Prima est utrum motus localis sit prior aliis motibus, et ostenditur quod non: sicut habent termini motus ita se habent motus. Set forma substantialis est terminus generationis. Locus autem est terminus motus localis, set substantia prior est quam locus, ergo motus ad substantiam qui est generatio et corruptio prior est quam motus ad locum. Iterum alteratio precedit generationem, sicut habetur in libro De generatione, ergo si generatio est prior quam motus localis patet quod alteratio est prior quam motus localis. Motus ergo localis non est prior omnibus aliis motibus.

Secunda ratio est ista: unumquodque prius mouetur ad esse quam ad conseruationem, set alii motus ordinant mobilia ad esse, unde sunt uia in esse. Motus autem localis ordinat ad conseruationem, unde mouetur res localiter, ut conseruetur in loco, ergo priores sunt alii motus quam motus localis.

Ad oppositum: in quolibet genere completum precedit incompletum. Set omnes aliis motus sunt rei incomplete. Solus autem motus localis est rei complete, ergo motus localis est prior aliis motibus.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod motus localis duobus modis consideratur: uno modo prout est in eodem cum aliis motibus. Alio modo prout sunt in diuersis loquendo, ergo in diuersis motus generationis et alterationis precedit omnes alios motus. Motus enim localis superioris corporis precedit omnes alios motus et est regula omnium aliorum motuum. Secundum autem quod motus localis est in eodem cum aliis motibus distinguendum est prius natura duobus modis, quia est prius in uia generationis et incompletionis, et hoc modo motus localis non est prior quam motus alii, quia prius mouetur res ad completionem quam ipsa completa moueatur. Est item prius in uia completionis et perfectionis et hoc modo localis motus in eodem prior est aliis motibus, quia perfectior est et completior aliis motibus. Iterum in eodem est motus localis prior aliis in uia communitatis, quia omnia alia comcomitatur et communius est omnibus. Ergo prior omnibus motibus in diuersis. In eodem autem secundum uiam incompletionis posterior est aliis. Secundum autem uiam completionis et communitatis in eodem est prior aliis. Iterum motus localis prior est in generante aliis motibus, quia quando generat mouetur localiter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1