Quaestio 2
Quaestio 2
Quis est ille motus localis qui est prior aliis motibus, utrum, scilicet sit motus localis rectus aut circularis
[lec 15 q2] Secundo queritur circa hoc quis est ille motus localis qui est prior aliis motibus, utrum, scilicet sit motus localis rectus aut circularis. Et ostenditur quod sit rectus motus localis rectus aut circularis et ostenditur quod sit rectus motus sequitur magnitudinem. Set magnitudo linearis prior est magnitudine superficiei. Vnde linea prior est circulo, ergo motus localis rectus prior est quam motus localis circularis. Ille ergo motus localis qui est pior omnibus aliis motibus est motus localis rectus.
Ad oppositum: ille motus est prior omnibus qui completissimus est inter omnes, set solus motus localis circularis est prioir omnibus motibus.
Secunda ratio est hec: solus ille motus est prior omnibus qui solus est communicantia et regula aliorum motuum et mensura. Set solus motus localis circularis est huiusmodi, sicut uult Aristoteles, et non rectus, ergo ille motus localis qui est prior omnibus aliis est motus localis circularis.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod ille motus localis qui est prior omnibus est motus localis circularis, quia ille est simplicissimus et continuus et regula et mensura omnium motuum, sicut ostendunt rationes.
Ad rationem in contrarium dicendum est quod prius est duobus modis, scilicet prius in uia generationis et prius in uia completionis. In uia autem generationis prior est linea quam circulus. In uia autem completionis figura circularis prior est omnibus aliis figuris, quia completissima est. Et modo motus localis circularis est completissimus inter omnes et quia completissimum est prius omnibus rebus sui generis, ideo in genere motuum prior est motus localis circularis, quia completior est et regula omnium aliorum motuum. Hec autem est prioritas simpliciter et ideo est simpliciter prior.
On this page