Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia

[lec 15 q3] Circa terciam questionem sic proceditur et queritur utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia et circa hoc queruntur due questiones. Prima est utrum corpus superius moueatur uiolentia, cum moueatur natura tanquam a principio intrinseco. Et ostenditur quod non: omnis motus secundum uiolentiam et naturam requirit duos terminos oppositos ad quorum unum naturaliter sit motus et ad aliud uiolenter. Set huiusmodi termini oppositi solum sunt in motu recto, qui est ab uno in aliud et non sunt in motu circulari, cum sint ab eodem in idem. Ergo in motu circulari non est uiolentia set solum naturalis motus, ergo cum corpus superius moueatur naturaliter motu circulari, patet quod non mouetur per uiolentiam.

Secunda ratio est ista: motus uiolentus est fortior in principio et debilior in fine, et hoc propter distantiam a principio uiolento. Motus autem naturalis fortior est in fine et debilior in principio, et hoc proter distantiam eius a principio uiolento et ad proximationem eius ad principium naturale. Ergo in eis in quibus est huiusmodi natura que est distantia a principio naturali et approximatio eius ad principium uiolentum uel e conuerso est motus naturalis et uiolentus. Set in solis corporibus inferioribus est hec natura et non in superioribus, quia motus superiorum corporum est continuus et uniformis non habens intensionem et remissionem, ergo habet approximationem ad principium naturale quod mouet continue et uniformiter et non ad principium uiolentium. Ergo in motu corporum superiorum est natura mouens et non uiolentia. Non mouentur ergo corpora superiora uiolenter.

Ad oppositum: omnis motus qui est cum resistentia mobilis ad motorem est cum uiolentia. Set motus primus circularis huiusmodi est, sicut dicit Commentator in quarto Phisicorum. Dicit enim quod motus celi resistit motori et uirtuti eius et propter illam resistentiam fit successio in illo. Ergo motus circularis primus qui est motus corporum superiorum est uiolentus.

Solutio. Ad hoc dicendum est quod motus corporis celestis non est cum uiolentia, unde corpora superiora non mouentur uiolentia. Set sola corpora inferiora que habent oppositos situs et terminabilia sunt ad quietem mouentur natura et uiolentia, unde quando mouentur ad situm compatientem, tunc mouentur natura. Quando autem mouentur ad situm contrarium tun mouentur uiolentia. In corpore autem celesti non est reperire istos situs oppositos et ideo in corpore celeste non est uiolentia in mouendo. Mouetur enim ab eodem in idem et non a termino opposito ad terminum oppositum. Aristoteles autem cum dixit quod omne quod mouetur natura mouetur uiolentia intellexit de corporibus inferioribus. Corpus etiam celeste non est corpus quod moueatur tanquam a principio sufficiente mouente, set ab intellectu mouetur tanquam a principio sufficiente mouenter, natura uero est mouens ipsum, sicut principium inclinans ad motum. Intellectus uero sicut principium complens motum. Concedente ergo sunt rationes que ostendunt quod corpus celeste non possit moueri uiolentia.

Ad rationem in contrarium dicendum est quod resistencia mobilis ad motorem est duobus modis: uno modo quia quedam est resistencia que prouenit a contrariis inclinationibus ad diuersos situs secundum quos mobile natum est ad unum situm dirigi et motor mouet ipsum ad oppositum situm et ideo resistit mobile motori et hec resistencia facit motum uiolentum. Alias est resistentia mobilis ad motorem que est a natura corporalitatis et partibilitatis proueniens que facit successionem in motu et non efficit motum subiectum, est tamen mobile cum obedientia substantie motoris de natura sua et inclinationis mobilis ad motorem, quia ducit ipsum motor ubi uult, et talis resistencia non facit uiolentiam in motu et talis est in corpore celesti, et ideo corpus celeste cum uiolentia non mouetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3