Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
[lec 15 q9] Circa nonam questionem sic proceditur et queritur utrum anima in patiendo se ipsam moueat. Et ostenditur quod sic: omnis substantia que in receptione spirituali aliorum se ipsam dirigit ab illa prosequenda se ipsam mouet et se ipsa mouetur. Anima est huiusmodi, ergo anima se ipsam mouet in apprehensione rerum a quibus patitur et mouendo se mouet corpus ab illa prosequenda.
Ad oppositum: oportet motorem et mobile distare substantia, ergo si anima se ipsam mouet in hac apprehensione rerum distat a se ipsa per essentiam et differt. Hoc autem est inconueniens.
Solutio. Ad hoc dicendum est quod anima eo mdo quo species recipit et ab illis excitatur se ipsam mouet ad illas prosequendas per reflectionem sui supra se.
Ad rationem in contrarium dicendum est quod in rebus corporalibus oportet motorem et mobile distare substantia in quibus est uerus motus et in quibus mobile est potentia solum existens. Motor autem est actu ens. In spiritualibus autem substantiis per reflectionem alicuius substantie spiritualis supra se ipsam unum et idem dirigit se ipsum et mouet per reflectionem sui supra se motu directionis, quia in illis solis est reflectio substantie supra se et non in aliis.
On this page