Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Praeambulum
Incipit expositio secundi tractatus continens duodecem capitula. In primo autem capitulo agitur de essentia ipsius anime sermone uniuersali et continet quatuor paragraphos. In primo autem continente tres distinctiones anime inquiritur diffinitio uniuersalis. Continuatio intensionis.
Hec quidem a prioribus tradita de anima dicta sunt et cetera, ut declaratum est in principio huius scientie, due distinguuntur partes in hac scientia: prima est prohemialis in qua tanguntur ea que sicut preambula preexiguntur ante traditionem huius scientie. Secunda autem est exsecutio in qua traditur cognitio substantie anime et differentiarum, uirtutum, operationum et obiectorum ipsius.
Prima autem pars sic incipit: Bonorum honorabilium notitiam opinantes et cetera. Secunda pars incipit sic: intendentes de anima necesse est simul dubitare, et ordo patet ex significatione ipsius sermonis.
Pars autem exsecutiua recipit diuisionem in partes duas, in quarum prima continente primum tractatum determinatur de anima secundum opiniones aliorum philosophorum, in qua Philosophus aliorum opiniones narrat et rationes ipsarum et ipsas improbat. In secunda continente secundum tractatum et tercium determinat Philosophus de anima secundum uiam ueritatis et proprie intensionis et hec pars incipit hic: hec quidem a prioribus tradita dicta sunt de anima et cetera, et extendit usque ad finem huius scientie. Ordo autem patet ex duplici causa et una est, quia duplex est error in scientia: unus est qui oritur a determinatis in scientia et iste sequitur ueritatem determinatorum in scientia cum ab ipsis contrahat ortum. Alius est qui non habet ortum a determinatis in scientia et talis preordinatur in scientia ut primo exturpetur et postea ueritas introducatur, et hoc modo se habent errores aliorum philosophorum et ideo Philosophus ipsos proponit ueritati. Alia causa est quam ipse Philosophus tangit dicens in principio tractatus quod nos intendentes de anima determinare simul cum aliis philosophis de dubitatibus circa ipsam dubitemus et attendamus positiones antiquorum et si aliquid in eis conuenienter assignatum inueniamus eligamus et benigne accipiamus. Si autem inconuenienter aliqua dicta sunt in ea uerentes repudiemus, et ideo secundum hunc ordinem procedit Philosophus in hac scientia.
Diuisio. Recipit autem tractatus iste totus diuisionem in duas partes, in quarum prima determinat Philosophus de anima secundum ea que insunt ei communiter ex parte omnium suarum differentiarum determinans de essentia et diffinitione eius uniuersaliter et de eis que ei insunt uniuersaliter insunt et eius existentiam in corpore manifestant. In secunda, scilicet in hac, necessarium autem est debentem de hiis intensionem facere accipere unumquodque ipsorum quid est et cetera, determinat de ipsa ex parte eorum que insunt et specialiter secundum omnes speciales eius differentias per ordinem de singulis differentiis uirtutibus, actibus et obiectis specialiter pertractans. Ordo autem patet cum uniuersalis precedat specialem. Illa autem secunda continet partem secundi tractatus et totum tercium et in prima eius parte determinatur de differentia anime que est uegetalis et de illa que est sensibilis. In secunda que continet tercium tractatum determinatur de anima intellectiua et processus huius distinctionis in suis patebit locis.
Prima autem pars recipit diuisionem in duas, in quarum prima determinat de substantia anime et eius diffinitione prout est perfectio corporis per quod diffinitur dans eius diffinitionem que dicit quid est ipsa per inherentiam quam habet ad corpus. In secunda, scilicet in hac, quoniam autem ex incertis certioribus autem fit et cetera, determinat de anima et eius essentia assignans eius diffinitionem que dicit quid est et propter quid est determinans de ipsa prout secundum diuersitatem suarum differentiarum est principium diuersarum operationum per quas manifestatur existentia ipsius in corpore. Ordo autem manifestus est cum secunda pars se habeat ex additione ad primam. Illius autem partis intensio in sequentibus euidentius declarabitur.
Pars autem prima recipit diuisionem in duas, in quarum prima inquirit anime diffinitionem et principia diffinitionis ipsius. In secunda, scilicet in hac, si autem aliquod commune in omni anima oportet dicere erit utique actus primus, determinat comparationem anime ad corpus cuius ipsa diffinitur perfectio ut per hanc comparationem ipsius anime diffinitio declaretur que datur per relationem anime ad corpus cum causa, sicut testatur Philosophus in hoc tractatu unaqueque species dicatur ad proprium susceptibile et forme sit proportio ad suam materiam. Ideo cum anima sit forma specifica corporis necesse est ut ad ipsum habeat proportionem quam Philosophus in illa parte secunda determinat. Ordo autem euidens est cum secunda pars sit expositiua prime.
Prima autem pars spectat ad presentem speculationem. In hac igitur parte est intensio philosophi inquirere anime diffinitionem. Recipit autem hec pars diuisionem in duas partes, in quarum prima proponit Philosophus intensionem suam continuans dicta dicendis. In secunda, scilicet in hac, dicamus igitur genus unum quod erit eorum que sunt substantia et cetera, prosequitur intensionem suam. Prima autem pars remanet indiuisa. Secunda uero recipit diuisionem in duas partes, in quarum prima inquirit principia diffinitionis anime. In secunda, scilicet in hac, necesse est ergo animam substantiam esse sicut speciem corporis et cetera, phisici potentia uitam habentis et cetera, concludit ex suis principiis diffinitionem anime et eius inquirit completionem. Prima autem pars recipit diuisionem in duas partes in quarum prima inquirit ex parte anime que est perfectio. In secunda, scilicet in hac, substantie autem maxime uidentur corpora et cetera, inquirit principia a parte corporis cuius anima est perfectio et per quod diffinitur. Secunda autem in qua concludit anime diffinitionem ex suis principiis diuiditur in tres partes, in quarum prima concludit quod anima est perfectio corporis naturalis potentia uitam habentis. In secunda, scilicet in hac, concludit quod est perfectio prima illius corporis distinguens duplicem perfectionem primam et secundam. In tercia, scilicet in hac, complens anime diffinitionem concludit quod est perfectio corporis organici omnibus aliis conditionibus suppositis.
Diuisionis recollectio. Sunt igitur in lectione presenti partes sex, in quarum prima ponitur pars prohemialis in qua auctor continuans dicta dicendis uniuersalem tangit intensionem circa ea que de anima sunt dicenda. In secunda inquirit principia diffinitionis anime ex parte generis ipsius. In tercia inquirit principia diffinitionis ex parte corporis. In quarta concludit quod anima est perfectio corporis naturalis potentia uitam habentis. In quinta assignans distinctionem primi actus et secundi concludit quod anima est actus primus illius corporis. In sexta concludit quod est perfectio corporis organici omnes debitas conditiones habentis et in hoc consistit perfectio diffinitionis.
Circa primam partem procedit Philosophus hoc modo: duo tangens in capitulo prohemali: primo est breuis recapitulatio eorum que dicta sunt in primo tractatu dicens quod predicte opiniones que dicte sunt de anima tradite sunt ab antiquis philosophis. Secundum est eorum intensio que dicenda sunt in hoc tractatu et hoc tangit cum dicit, iterum autem tanquam ex principio redeamus et cetera. Dicit igitur quod nunc temptandum est redeundo a principio de ipsa anima ut dicamus de ipsa quid est per diffinitionem dicentem quid est et que est magis ratio eius propria per rationem dicentem quid et propter quid est et cum dicit temptandum tangit difficultatem que est circa animam et est triplex difficultas: una que est a parte obiectorum. Alia est a parte potentiarum et operationum, et alia est a parte substantie anime. Cum autem dicit redeundun esse a principio tangit defectum aliorum philosophorum qui quasi nichil aut parum de anima contulerunt et sic terminatur prima pars prohemialis.
Sententia secunde partis de inuestigatione principiorum diffinitionis anime a parte sui generis in qua queritur eius genus per uiam diuisiuam et cetera. Deinde agreditur secundam partem principalem in qua procedit hoc modo supponendo hanc diuisionem. Entium aliud est substantia et aliud accidens. Diuidit substantiam in materiam et formam et compositum. Deinde exponit membra diuisionis dicens quod materia est illud quod est potentia. Forma autem est endelichia, id est, actus. Secundo cum dicit, dupliciter hoc quidem sicut scientia illud quidem sicut considerare et cetera, subdiuidit actum primum qui est sicut scientia et secundum qui est sicut considerare. Consequenter aggreditur partem illam in qua inquirit principia diffinitionis a parte corporis et in illa procedit hoc modo, tria intendit: dicit primo quod res que maxime uidentur esse substantie dicuntur corpora, et hoc est quia omnibus motibus et transformationibus substant, et quia manifestiora sunt in natura. Secundo, cum dicit, set philosophorum alia quidem habent uitam et cetera, assignat differentiam corporum naturalium ut accipiat corpus cuius anima est perfectio. Dicit igitur quod corporum naturalium quedam habent uitam, quedam autem non, et sic subponit hanc diuisionem substantiarum quedam sunt corpore, quedam in corpore. Deinde sequitur hec diuisio corporum, aliud naturale, aliud non naturale, sicut mechanicum. Et hanc diuisionem assignat corporum naturalium: aliud uiuens, aliud non uiuens. Et ostendit quod sunt corpora que uiuunt dicens quod corpora uiuentia cognoscuntur per augmentum et nutrimentum, deinde ex dictis elicit hanc conclusionem omne corpus est substantia composita, set omne phisicum uiuens est corpus, ergo omne phisicum uiuens est substantia composita.
Differentia ad corpus, consequenter tercio assignat differentiam anime ad corpus ne credatur quod cum anima sit principium uite quod propter hoc sit corpus uiuens. Dicit igitur quod anima non est corpus uiuens, et hoc probat ratione tali: nullum corpus est illud quod in altero existit. Set anima in altero existit, quoniam in corpore cuius est forma, corpus autem est materia ipsius anime, ergo corpus non est anima nec e conuerso. Unde propter duplicem causam ponit diuisionem corporis. una est ut asignetur anime differentia ad corpus et ut ipsa a corpore distinguatur. Secunda est ut accipiantur principia diffinitionis anime a parte corporis. Ex predictis igitur manifestum est quod Aristoteles innuit diuisiones multorum membrorum ex quibus elicuntur principia diffinitionis anime per collectionem et coniunctionem partium ad inuicem.
Prima autem diuisio hec est: entium aliud substantia et aliud accidens, et ex hac habetur quod tam anima quam corpus est substantia et non accidens. Secunda hec est: substantiarum alia materia, alia forma est, alia compositum, et ex hac habetur quod anima est substantia que est forma et non est materia neque compositum et quod est corpus compositum locum habens materie respectu anime. Tercia diuisio hec est: formarum alia est actus primus, alia secundus. Et ex hac habetur quod anima est actus primus et non secundus. Quarta est substantiarum alia corporea, alia incorporea, et ex hac habetur quod anima non est substantia corporea set incorporea, set subiectum ipsius est substantia corporea. Quinta diuisio est substantiarum corporearum, alia est corpus naturale, alia est corpus non naturale, sicut mechanicum, et ex hac parte habetur quod corpus cuius est perfectio anima est corpus naturale et non mechanicum. Sexta diuisio est corporum aliud uiuens, aliud non uiuens, et per hanc habetur quod anima est perfectio corporis uiuentis.
Sententia partis quarte est in qua elicitur diffinitio anime ex suis principiis. Hoc habito concludit Philosophus ex predictis anime diffinitionem dicens quod necesse est, sicut patet ex predictis, animam esse perfectionem corporis naturalis potentia uitam habentis.
Sententia quinte partis in qua exponendo predictam diffinitionem distinguitur actus primus et secundus. Et ostenditur quod anima est actus primus. Consequenter exponit illam diffinitionem ostendens quo modo anima est actus primus corporis predicti. Dicit igitur quod actus est duplex, scilicet primus et secundus, et exponit actum primum dicens quod est sicut habitus sicut scientia non deducta ad opus et sicut sompnus, et actus secundus est sicut operatio et sicut uigilia. Et deinde dicit quod anima est actus primus et non secundus. Unde potius assimilatur sompno, que est quasi actus primus quam uigile que est quasi secundus, et accipitur sompnus et uigilia equiuoce hic et in libro De sompno et uigilia. Deinde secundo comparat actum primum ad secundum dicens quod actus primus quandoque sicut scientia prior est in uia generationis quam actus secundus, quamuis in uia completionis actus secundus qui est completior sit prior actu primo.
Sententia sexte partis et de completione diffinitionis anime per additionem ultime differentie. Consequenter addit predicte diffinitioni unam differentiam sine que non est completa diffinitio et est quod anima est perfectio corporis organici, unde diffinitio sic completur, anima est perfectio prima corporis naturalis organici potentia uitam habentis. Et dicit predictis diuisionibus hec diuisio addi: corporum aliud organicum aliud non organicum prout ex ipsa habeatur quod anima est perfectio corporis organici. Deinde etiam, cum dicit, organa autem et plantarum partes sunt et cetera, ostenditur quod omni corpori cuius anima est perfectio competit esse organicum quia dubium erat hoc in plantis. Dicit igitur quod plante habent organa quia habent partes ad diuersas operationes et fines ordinatas. Et hoc patet quia folia sunt cooperimenta corticis et cortex qui est in fructu est cooperimentum fructus et cortex qui est trunco et ramus est cooperimentum eorum. Set radices sunt in plantis, sicut os in animalibus, quia sicut animal attrahit nutrimentum per os, similiter planta attrahit nutrimenta per radices. Per hoc autem exponitur intentio philosophi in hac parte.
Questiones. Ad euidentiam autem eorum que in hac parte determinantur nouem incidunt questiones. Prima [lec1 q1] questio est utrum anima sit. Secunda [lec1 q2] est utrum sit substantia uel accidens. Tercia [lec1 q2] est de diuisione substantie per suas differentias ut accipiantur ad quod membrum anima reducatur. Quarta [lec1 q4] est utrum unitas et hoc aliquid proueniat magis ex parte materie an ex parte forme. Quinta [lec1 q5] est utrum anima sit materia an forma an compositum. Sexta [lec1 q6] est de causa organizacionis. Septima [lec1 q7] est quo modo partes plantarum sint organice et tamen simplices. Octaua [lec1 q8] questio est utrum anima sit perfectio et motor alterius corporis quam mixti sicut celestis. Nona [lec1 q9] est de diffinitione anime et de eius explanatione.
On this page