Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Preambula, Problema 1, Quaestio 2
Secundo queritur utrum cognitio de anima sit nobis innata uel acquisita. Et uidetur quod sit nobis innata, quia, sicut dicit Augustinus, anima ad similitudinem totius sapientie facta omnium similitudines in se gerit, et ideo apellatur omnium similitudo. Set ex similibus res cognoscuntur, ergo cum anima a prima sui creatione gerat in se omnium similitudines, a principio suo cognoscit omnia, ergo illud maxime cognoscit quod est ei inmediatius a principio et cuius inmediate habet similitudinem. Hoc autem est ipsa, ergo a principio suo se cognoscit, ergo cognitio sui est innata. Cognitio ergo de anima nobis est innata.
Secunda ratio hec est, sicut dicitur in libro Fontis uite, forme colliguntur in substantiis spiritualibus, id est, species, ergo cum anima sit substantia spiritualis et hoc etiam ab initio suo et maxime ante molem carnis, ergo ab initio relucent in ea species rerum, ergo ab initio cognoscit res quarum sunt species. Ergo cognitio rerum extra est ei innata, ergo cognitio illius que est ei inmediatius maxime est ei innata. Hoc autem est ipsa, ergo cognitio de anima est nobis innata.
Tercia ratio hec est, duplex est cognitio, scilicet sensitiua et intellectiua. Set intellectiua est magis abstracta, sensitiua uero minus. Set in spirituali magis relucent species et uelocior est cognitio spiritualis in suas operationes, ergo intellectus est uelocior quam sensus. Set operatio sensus est a generante, quia quam cito sensus est tam cito uidet et audit, ergo operatio intellectus est uelocior, ergo quam cito est anima tam cito cognoscit se ipsam. Ergo cognitio de anima est nobis innata.
Ad oppositum, sicut habetur in tercio De anima, anima creata est imperfecta, sicut tabula rasa, et est imperfecta uirtutibus et scientiis. Ergo habet scientiam acquisitam et non innatam, et iterum, si esset innata non indigeremus scientia de ipsa.
Solutio. Dicendum est quod multiplex fuit opinio circa rerum cognitionem, sicut uult Averroes. Quidam enim posuerunt quod anima creatur perfecta scientiis et uirtutibus, set propter obumbrationem carnis non habet in actu que habuit primo, set obfuscatur et obumbratur; et isti posuerunt quod nichil esset aliud scire quam memorari, et sic posuit Plato. Dicebat enim quod quecumque anima scit modo, prius sciuit et quod postea memoratur. Alii posuerunt quod anima cognoscit per acquisitionem solum, set quidam illorum posuerunt res corporaliter acquiri in anima; alii autem posuerunt res spiritualiter acquiri in anima, scilicet per species, et sic posuit Aristoteles sicut patet in De anima, unde posuit quod anima non haberet cognitionem sibi innatam set acquisitam, et hec acquisitio spiritualis est. Set tamen distinguendum est quod anima duplicem habet cognitionem: unam quam habet a suo creatore a quo exit, et hanc habet naturaliter, et hec est cognitio summi boni et sui ipsius. Hec enim cognitio insita est ei naturaliter et potencia ad hoc, et hec est ei innata. Est autem alia cognitio anime quam habet mundanorum, quam per fantasmata acquirit, et hec est ei acquisita et non innata, et de hac loquuntur omnes philosophi qui dicunt quod cognitio animae est acquisita. De prima autem non est uerum. Anima enim illuminata est a primo et data est ei uirtus a principio ut cognoscat se ipsam et diuinum bonum, et de hac cognitione uerum est quod est ei innata; et hec non est cognitio sciencifica ipsius animae, set est cognitio sui. De cognitione autem scientifica dicendum est quod non est nobis innata set potius acquisita.
Ad primam rationem in contrarium dicendum est quod anima gerit similitudines a primo ortu et non actu set habitu. Et propter hoc, si offerantur statim cognoscet actu, set ista cognitio actualis fit per acquisitionem et per fantasmata.
Ad secundum dicendum est quod forme relucent in aliquo dupliciter: uno modo naturaliter, alio modo per receptionem. Primo modo relucent forme rerum intelligentiis; alio autem modo relucent in anima, set hoc est adhuc dupliciter, quia aut relucent per receptionem in se patiendo, et sic relucent in intellectu possibili siue potenciali, aut relucent in alio patiendo et in se ipso agendo, et sic relucent in intellectu agente, et ex uno cum altero habetur cognitio completa. De illo in quo primo modo relucent forme bene obicit, de alio autem non.
Ad tercium dicendum est quod operatio sensitiua est quasi naturalis, et propter hoc quam cito incipit esse animal cognoscit sensitiua cognitione. Set intellectiua non est naturalis set eget multo experimento et tempore, sensitiua uero sola applicatione obiecti ad organum; intelligentia uero multiplici inuestigatione causarum. Et ideo cognitio scientifica ipsius anime acquisita est, cognitio autem sui ignata est.
On this page