Table of Contents
Sententia cum quaestionibus libri De anima I-II
Quaestiones praeambulae
Problema 1
Praeambula, Problema 1, Quaestio 1 : Utrum sit scientia de anima et quae sit eius necessitas
Praeambula, Problema 1, Quaestio 2 : Utrum sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 3 : Utrum anima se ipsam cognoscat
Praeambula, Problema 1, Quaestio 4 : Utrum talis cognitio sit innata vel acquisita
Praeambula, Problema 1, Quaestio 5 : Utrum talis cognitio immediate cadat super se et primo
Praeambula, Problema 1, Quaestio 10 : Utrum de anima separata a corpore aliqua possit esse scientia
Praeambula, Problema 1, Quaestio 11 : De cuius scientiae consideratione sit anima separata
Praeambula, Problema 1, Quaestio 12 : Ad quam scientiam spectet anima unita corpori
Problema 2
Praeambula, Problema 2, Quaestio 1 : Utrum sit eadem cum scientia animalium et plantarum
Praeambula, Problema 2, Quaestio 4 : De separatione huius scientiae a scientia parvorum librorum
Problema 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 1
Praeambula, Problema 3, Quaestio 2
Praeambula, Problema 3, Quaestio 3
Praeambula, Problema 3, Quaestio 4
Praeambula, Problema 3, Quaestio 5
Praeambula, Problema 3, Quaestio 6
Praeambula, Problema 3, Quaestio 7
Liber 1
Lectio 1
Quaesito 2 : De certitudine huius scientie utrum, scilicet modo certissimo procedat
Quaesito 3 De modis nobilitatis quos tangit Aristoteles in scientia De anima
Quaesito 4 Utrum hec scientia de anima influat iuuamentum et certitudinem supra alias scientias.
Lectio 2
Quaestio 4 : An proprie competat diffinitio utrum substantie an accidenti aut utrique
Quaestio 8 : Quo modo anima sit natura et substantia
Quaestio 9 : Utrum anima habeat aliqua propria accidentia et passiones proprias
Lectio 3
Quaestio 1 : De quidditate anime an sit, scilicet substantia aut accidens
Lectio 4
Lectio 5
Quaestio 3 : Utrum anima sit eadem cum suis potentiis
Lectio 6
Quaestio 2 : Utrum operationes anime sensibiles sint proprie an communes
Quaestio 3 : Utrum contingat intelligere sine phantasmate
Lectio 7
Quaestio 2 : Utrum diffinitio logica dependeat a diffinitione naturali uel phisica
Quaestio 3 : De subiecto mathematicarum scientiarum
Lectio 8
Quaestio 4 : Utrum se ipso moueri conueniat cuilibet animato
Quaestio 5 : Utrum necesse sit omne mouens moueri
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima habeat naturam ignis
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum intellectus moueat omnia
Quaestio 2 : Utrum ille intellectus sit creatus an increatus
Quaestio 3 : Utrum intellectus qui est motor uniuersalis omnium sit impermixtus an permixtus
Quaestio 5 : Utrum intellectus primus, qui est motor uniuersalis, sit forma uel natura
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum anima gerat in se naturam omnium rerum et habeat conformitatem cum illis
Lectio 12
Quaestio 4 : Cui quantitatem competat hoc, scilicet principium exemplare rerum
Quaestio 5 : Utrum anima cognoscat per numeros
Quaestio 6 : Utrum anima sit numerus
Quaestio 7 : Utrum anima sit numerus se ipsum mouens
Quaestio 8 : De opinione Democriti circa quam duo
Lectio 13
Quaestio 1 : Utrum intellectus, qui est motor uniuersalis omnium, sit omnia in omnibus
Quaestio 2 : Utrum anima moueat omnia
Quaestio 3 : Utrum adamas per uirtutem anime attrahat ferrum
Lectio 14
Quaestio 2 : Utrum anima habeat conformitatem cum elementis
Quaestio 3 : Utrum elementa sint principia omnium corporum
Quaestio 4 : Utrum concordia et discordia sint principia
Quaestio 5 : Utrum amor sit principium omnium
Lectio 15
Quaestio 3 : Utrum omne quod mouetur moueatur uiolentia
Quaestio 1 : Utrum necesse sit motorem et mobile distare substantia
Quaestio 6 : Utrum anima moueatur aliquo modo motu locali
Quaestio 7 : Utrum anima moueatur et patiatur a sensibilibus extra
Quaestio 8 : Utrum hec passio sit corporalis an spiritualis
Quaestio 9 : Utrum anima in patiendo se ipsam moueat
Liber 2
Lectio 1
Quaestio 2 : Utrum anima sit substantia an accidens
Quaestio 4 : Ad quod membrum illius diuisionis anima reducitur
Quaestio 6 : Quid sit principium organizationis in corporibus
Quaestio 7 : Utrum plante habeant organa
Lectio 2
Quaestio 4 : Quo modo anima appelletur forma secundum rationem
Lectio 2
Quaestio 1 : De existentia anime uegetabilis et sensibilis in corpore
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit ita in corpore quod in nulla parte illius
Quaestio 5 : Utrum anima intellectiua sit forma distensa
Quaestio 7 : Utrum corpus abiciat animam per naturam
Lectio 4
Quaestio 2 : Utrum illa diffinitio que demonstratur sit materialis uel formalis, uel formalis.
Quaestio 3 : Que sit illa diffinitio materialis que demonstratur
Quaestio 4 : De distinctione diffinitionum et de diuersitate ipsarum.
Quaestio 6 : Utrum naturalis demonstret per omnem causam
Quaestio 7 : Utrum anima possit demonstrari de corpore.
Quaestio 8 : Secundum quem modum anima de corpore demonstratur.
Quaestio 10 : De modo imaginandi existentiam anime in corpore
Lectio 5
Quaestio 1 : Utrum anima secundum omnem sui differentiam det uitam
Quaestio 2 : Utrum intelligere sit uiuere
Quaestio 4 : Utrum sentire sit uiuere
Quaestio 5 : Utrum nutrire et augere sunt differentie uite
Lectio 6
Quaestio 2 Utrum anima uegetabilis et sensibilis prout sunt in eodem differant secundum substantiam.
Quaestio 3 : Utrum anima intellectiua sit actus alicuis partis corporis
Quaestio 4 : Utrum anima intellectiua sit separabilis a corpore
Quaestio 5 : Utrum anima comparetur ad corpus sicut nauta ad nauem
Lectio 7
Quaestio 2 : Cui rei competit dare uitam.
Quaestio 3 : Cui substantie competit, utrum materie uel forme
Quaestio 5 : Cui substantie conueniat hoc, utrum, scilicet substantie corporali an spirituali.
Quaestio 7 : Utrum anima uitat
Quaestio 9 : In quo genere cause comparetur anima ad corpus.
Lectio 8
Quaestio 1 Utrum differentie anime sint plures an una.
Quaestio 2 : Utrum potencie anime reducantur ad unam potenciam
Quaestio 3 : Utrum potencie anime reducantur ad aliquam primam radicem que sit substantia anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime sit eadem cum suis potenciis
Lectio 9
Quaestio 1 : Utrum anima intellectiua precedat alias naturaliter an sit illis posterior
Quaestio 4 : Utrum ille tres uirtutes sint una uirtus et differant solum per operationem et organa
Quaestio 5 : Utrum uita dicatur uniuoce uel equiuoce in omnibus uiuentibus.
Quaestio 6 : Per quam uiam est deuenire in cognitionem potenciarum anime
Lectio 10
Quaestio 1 : Utrum anima uegetabilis sit et a qua necessitate sit utrum a natura
Quaestio 2 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite in omni uiuente.
Quaestio 3 : Utrum anima uegetabilis sit principium uite per suam substantiam aut per suas potencias
Quaestio 4 : Utrum uiuere in uiuentibus sit esse
Quaestio 5 : Utrum generatio sit ab anima.
Lectio 11
Quaestio 1 : Utrum in se mine deciso a patre sit aliqua natura anime.
Quaestio 2 : Utrum illa natura anime que est in semine sit substantia anime uel uirtus anime.
Quaestio 4 : Utrum substantia anime que est futura perfectio fetus sit in semine deciso a patre.
Preambula, Problema 2, Quaestio 14
Quartadecima questio est de comparatione huius scientie ad alias in ordine, sicut ad scientiam De animalibus et Vegetalibus, que sit prior inter illas. Et uidetur quod scientia de animalibus et scientia de uegetabilibus priores sint quam scientia de anima sit, quia in illis determinatur de corpore uiuenti anima uegetali et sensibili et de partibus et dispositionibus eius. In hac autem scientia determinatur de operationibus quas anima per corpus exercercet, set prius est corpus et partes et dispositiones eius quam anima et operationes eius supra corpus, ergo ille scientie priores sunt quam hec scientia de anima.
Secunda ratio hec est, materia fundamentum est omnium rerum naturalium, et ideo materia prior est forma, ergo cum corpus sit materia anime et fundamentum omnium operationum anime, prius est corpus quam anima et eius operationes, ergo priores sunt scientie uegetabilium et animalium in quibus determinatur de corpore animato, quam hec scientia de anima et de operationibus suis supra corpus.
Tercia ratio hec est, sicut ordinantur res in natura sic ordinantur in scientia. Procedunt enim scientie secundum ordinem nature, set in natura prius est corpus et postea, secundum naturam, habet operationes anime, ergo in scientia prius est determinandum de corpore et operationibus eius quam de anima et de operationibus eius supra corpus, ergo priores sunt scientia uegetabilium et animalium in quibus determinatur de corpore animato quam hec scientia de anima.
Ad oppositum sunt rationes, prima hec est, omnis scientia que superat alias eiusdem generis quantum ad certitudinem demonstrationis et nobilitatem subiecti precedit alias scientias. Hec est talis, ergo hec scientia precedit alias scientias, ergo prior est quam scientia uegetabilium et animalium.
Secunda ratio hec est, omnis scientia cuius subiectum est principium omnium que sunt in aliis scientiis eiusdem generis et que magnam affert utilitatem et iuuamentum et influentiam aliis eiusdem generis est prior illis. Hec scientia de anima est huius, ut dicit Aristoteles, ergo hec scientia de anima est prior aliis naturalibus scientiis.
Tercia ratio hec est, sicut dicit Philosophus in libro De sensu et sensato, dictum est de anima secundum se et postea continuat scientiam illam de sensu et sensato, et omnes alias scientias naturales ad scientiam de anima, et dicit quod ea que determinantur in hac scientia debent supponi tamquam principia in aliis scienciis naturalibus. Omnis autem scientia cuius dicta supponuntur tamquam principia in aliis scientiis est prior aliis. Hec est talis, ergo hec scientia prior est aliis scienciis naturalibus.
Solutio. Dicendum est quod prioritas est dupliciter, quedam est in scientia, quedam autem est in re. Hec autem scientia de anima prior est scientia animalium et uegetabilium et aliis prioritate scientie, et hoc propter multas causas. Prima causa est propter subiecti nobilitatem. Secunda propter certitudinem demonstrationis. Tercia causa est quia subiectum eius est causa omnium eorum que determinantur in libris de rebus animatis et sunt omnia ea propter animam. Quarta causa est iuuamentum quod affert omnibus aliis; influit enim certitudinem super omnes alias scientias et debent supponi dicta eius in aliis scientiis.
A parte autem rerum est duplex ordo, est enim prius in uia generationis et incomplectionis, et sic materia est ante formam et corpus animatum ante animam, et sic scientia de animalibus et de uegetabilibus precedunt istam. Alia est prioritas in uia complectionis et perfectionis et nobilitatis et dignitatis, et sic forma precedit materiam et anima corpus, et sic hec scientia de anima a parte rerum precedit alias que dicte sunt, et per hoc patent solutiones ad rationes ad utramque partem.
On this page