Table of Contents
Expositio in librorum De ecclesiastica hierarchia beati Dionysii
Caput primum : Que Ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio
Caput secundum : De hiis que fiunt in illuminatione
Caput tertium : De hiis que fiunt in congregatione
Caput quartum : De hiis que fiunt in unguento et de perficiendis in eo
Caput quintum : De sacerdotalibus perfectionibus
De Ecclesiastica Hierarchia, Caput septimum
Istis autem determinatis, necesse est dicere, ut arbitror, et ea que fiunt a nobis sancte in hiis qui dormierunt. Etenim neque hoc conmune est sanctis et inmundis. Sed sicut varia species alterutrorum vite, ita et ad mortem euntes, qui quidem sanctam habuerunt vitam ad veras promissiones thearchie respicientes sicut veritatem ipsarum in ipsius resurrectione contemplati, cum forti et vera spe in letitia divina ad mortis finem vadunt, sicut in fine sanctorum agonum in perfecta et interminabili vita et salvatione, sua futura esse omnino scientes per futuram ipsorum totalem resurrectionem. Nam sancte quidem anime ad peiora decidere conversione valentes in hoc seculo in regeneratione ad inconversibile habebunt deiformissimam transformationem. Munda autem corpora sanctarum animarum coniuga et conambulabilia condescripta et que simul certaverunt in divinis ipsarum sudoribus, in animarum inconversibili secundum divinam vitam collocatione, simul accipient propriam resurrectionem. Unita enim hiis sanctis animabus, quibus unita fuerant in hoc seculo, sicut menbra Christi facta, deiformem et incorruptibilem et inmortalem et beatam accipient vitam.
Igitur quidem in istis sanctorum est dormitio in letitia et inmobili spe ad divinorum agonum perveniens finem. Inmundorum autem alii quidem ad consumptionem irrationabiliter putant proficisci, alii autem corporalem semel abrumpi a propriis animabus coniunctionem, sicut inconvenientem ipsis in deiformi vita et beatis finibus, non intelligentes neque sufficienter in scientia divina docti, inceptam iam in Christo nostram deiformissimam vitam; alii autem corporum aliorum attribuunt animabus coniunctionem, iniuriam, ut arbitror, facientes quantum in ipsis est corporibus, que cum sanctis animabus certarunt, et sanctis retributionibus non religiose privantes ea que ad finem divinissimorum cursuum pervenerunt; alii autem nescio quomodo ad materiales intentiones declinantes dixerunt consimilem huic seculo sanctissimum et beatissimum finem sanctis promissum et alimenta propria variabili seculo, hiis qui erunt equales angelis inconvenienter adiecerunt.
Set non cadat aliquis aliquando sanctissimorum virorum ad tales errores, sed totos seipsos accepturos christiformem finem, scientes, quando ad finem veniunt huius seculi, viam ad incorruptionem ipsorum, sicut propinquiorem factam, manifestius vident, et dona thearchie laudant et divina delectatione adimplentur, ad peiora conversionem non iam formidantes, sed bene scientes quod bona concessa fortiter et eternaliter habebunt. Qui autem sordibus sunt pleni et inmundis maculis, si sanctam quandam consecuti sunt doctrinam, ipsi autem hanc ex propria mente perdite conterentes, ad corruptivas conati sunt concupiscentias, quando ad finem veniunt huius vite, non iam similiter ipsis contemptibilis videtur eloquiorum divina legislatio. Destructas autem propriarum passionum delectationes aliis oculis inspicientes et sanctam vitam a qua stulte ceciderunt, beatificantes, miserabiliter et contra voluntatem abscinduntur ab hoc seculo, ad nullam spem manuducti propter pessimam vitam.
Istorum autem nullo futuro in dormitionibus sanctorum virorum, ipse quidem quando ad finem veniet propriorum agonum, letitia sancta adimpletur et cum delectatione multa ad vitam supervenit sancte regenerationis. Familiares autem eius qui dormivit secundum divinam familiaritatem et vite similitudinem et ipsum quisquis est, beatificant ad finem victoriam ferentem, iuxta votum, pervenientem et cause victorie cum gratiarum actione odas referunt, insuper optantes se ipsos venire ad similem finem. Sumentes autem illum ad Ierarcham agunt, sicut ad coronarum sanctarum donatorem. Ille vero delectabiliter suscipit et parficit ea que fiunt secundum legem sanctam in hiis qui sancte dormierunt. Congregans divinus Ierarcha chorum sanctum, si sacerdotalis quidem ordinis factus fuit qui dormivit, ante sanctum altare inclinans ipsum incipit ad Deum orationem et gratiarum actionem. Si autem religiosis monachis aut sancto populo coordinatus fuit, iuxta pretiosum sanctuarium ipsum inclinat ante introitum sacerdotalem. Postea perficit ad Deum cum gratiarum actione Ierarcha orationem. Consequenter autem ministri legentes in divinis eloquiis dictas veraces promissiones de sancta nostra ressurrectione sancte cantant eiusdem rationis idest potentes odas psalmicorum eloquiorum. Postea ministrorum primus absolvit cathecumenos et predicat sanctos qui iam dormierunt cum quibus rogat fieri coordinate predicationis eum qui nunc perficitur et adhortatur cunctos petere pro ipso beatam perfectionem. Postea accedens divinus Ierarcha orationem sanctissimam super ipsum facit et post presentes universi. Osculatis vero omnibus superfundit oleum Ierarcha ei qui dormivit et pro omnibus orationem sanctam faciens deponit in domo pretiosum corpus cum aliis eiusdem ordinis sanctis corporibus.
Hec quidem si videant aut audiant inmundi a nobis fieri, late ridebunt, ut urbitror, et de errore nos miserebuntur. Non oportet autem ad hoc mirari. Nam nisi crediderint, ut eloquia dicunt, neque intelligent. Nos autem intelligibilia eorum que fiunt, inspicientes, Ihesu illuminante, dicimus quod non irrationabiliter Ierarcha ad coordinatum chorum inducit et imponit eum qui dormivit. Significat enim sancte quod in illis erunt participationibus omnes in regeneratione, in quibus propriam vitam secuti sunt sicut si deiformem et sanctissimam, sicut viro Dei inmitativum est possibile, hic habuit vitam, in divinis erit et beatis finibus in seculo futuro. Si autem a deiformi secundum summum, subiectam habuit vitam, sanctam autem tamen, conformes et iste recipiet sanctas retributiones. Pro hac divina iustitia Ierarcha gratias agens orationem sanctam facit et venerandam laudat thearchicam, sicut destructivam contra nos omnes existentis iniuste et thyranice potestatis, transducentem autem nos ad propria iustissima iudicia. Thearchicarum autem promissionum ode et lectiones manifestative quidem sunt beatissimorum finium, in quibus, qui divinam habuerunt perfectionem, eternaliter constituuntur. Eius autem qui dormivit, sancte sunt susceptive. Adhuc autem viventium adhortative ad similem perfectionem.
Inspice autem quod nunc non omnes ordines qui mundantur, secundum consuetudinem absolvuntur. Soli autem cathecumeni a sanctis choris excluduntur. Etenim hic ordo quidem indoctus est universaliter omnis sancte perfectionis, et nichil non parvum, non magnum eorum que sancte fiunt, inspicere ipsi licet, sicut nec participanti sanctorum inspectiva virtute, per Dei generationem et luminis principem et luminis donatricem. Reliqui autem eorum qui mundantur ordines in doctrina quidem iam facti sunt sancte tradidonis. Inprudenter autem ad deteriora rursus cucurrerunt. Opportune autem ad priora sursumactionem perficientes, a thearchicis quidem inspectionibus et conmunionibus, sicut in signis sanctis, distinguuntur. Lederentur enim inmunde ipsis participantes et ad maiorem divinorum et sui ipsorum veniunt contemptum. Non inconvenienter autem assunt in hiis que nunc fiunt, manifeste docti et videntes nostre mortis contemptum et sanctorum honores a veris eloquiis laudatos, et quasi conminantur fore inmundis, sicut ipsi sunt, interminabiles tristitias. Erit enim ipsis ad utilitatem, videntibus eum qui sancte perfectus est, a ministri enuntiatione conmunicatorem vere existentem sanctorum a seculo sancte predicatum. Et forsitan et ipsi ad simile desiderium venient et a ministrorum scientia docebuntur beatam vere esse in Christo perfectionem.
Postea procedens divinus Ierarcha orationem sanctam facit super eum qui dormivit et post orationem et ipse Ierarcha ipsum osculatur et consequenter presentes universi. Igitur oratio quidem precatur thearchicam bonitatem, ut dimittat quidem ei qui dormivit, omnia que per humanam infirmitatem peccavit, et constituat ipsum in lumine et regione viventium in sinibus Habrahe, Ysaac et Iacob, in loco a quo aufugiat dolor et tristitia et gemitus. Igitur, ut arbitror, hec quidem sunt manifesta sanctorum beatissima dona. Quid enim sit perfecte tristitia carenti et illuminative inmortalitati equale? quamvis maxime significationibus nobis proportionalibus promissiones ille omni intellectu altiores sint significate, et a reali ipsarum veritate minus continentes habent significationes. Nam arbitrandum est verum esse eloquium, quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascendit, que preparavit Deus diligentibus se. Sinus autem sunt, sicut reor, beatissimorum patriarcharum et reliquorum sanctorum universorum divinissimi et beatissimi fines qui deiformes suscipiunt omnes ad perfectionem in ipsis sine senectute beatissimam.
Dicas autem forsitan, hec quidem recte esse dicta a nobis, dubitare autem, cuius gratia thearchicam bonitatem Ierarcha rogat petens, ut ei, qui dormivit, peccata dimittat, et deiformibus coordinatem et clarissimam partitionem tribuat. Si enim omnes recipient a divina iustitia retributionem illorum bonorum aut malorum que gessit in presenti vita, perfecit autem proprias operationes qui dormivit, a qua ierarchica oratione ad alium finem transferetur quam dignum ipso, et qui, pro presenti vita, retribuetur? Ego autem bene novi eloquium sequens quod unusquisque quidem habebit quam promeruit portionem. Dicitur enim: Determinavit Deus apud se; et, Portabit unusquisque in corpore secundum ea qua fecit sive bonum sive malum. Quod autem orationes sanctorum in dignis sanctis orationibus operantur solum in presenti seculo, ne dum post mortem, eloquiorum nos vere docent traditiones. Quid enim utilitatis a Samuele Saul est consecutus? quid autem hebreorum populum iuvit prophetica oratio? Etenim sicnt si aliquis, sole propria donante lumina, illesis oculis in participatione solaris luminis petit fieri, proprios destruens, ita ad impossibiles spes et superfluas elevatur, qui sanctorum orationes petit et secundum naturam ipsorum sanctas operationes excludit negligentia divinorum donorum et a manifestissimis et bonum conferentibus preceptis recessione.
Dico autem, eloquia sequens, quod utiles omnino sunt in hoc seculo sanctorum orationes secundum hunc modum: Si aliquis sancta desiderans dona, et ad participationem ipsorum habitum sanctum habens, sicut proprie cognitor parvitatis, veniens ad aliquem sanctorum virorum rogat ipsum fieri susceptorem et cooperatorem, consequetur omnino que petit, divinissima dona, recipiente ipsum thearchica bonitate, et propria religiosa sui ipsius cognitione, et in sanctis reverentia, et petitarum sanctarum petitionum laudabili desiderio, et conveniente et deiformi proprio habitu, est enim et hoc thearchici iudicii decretum divina dona dignis participatione in ordine Deo convenientissiimo donari per eos qui sunt digni tradere.
Igitur si quis inprobet istum sanctum ornatum et ad miseram opinionem veniens, sufficientem se ipsum arbitretur ad thearchicam collocationem et sanctos contempnat et etiamsi petitiones indignas Deo et non sanctas postulat et desiderium divinorum non forte habet et sibi ipsi conveniens, per se ipsum privabitur consecutione petitionis imperite. De dicta autem oratione qua Ierarcha orat super eum qui dormivit, ad nos venientem ex divinis nostris ducibus traditionem dicere est necessarium. Divinus Ierarcha manifestativus est sicut eloquia dicunt thearchicorum iudiciorum. Angelus enim Dei omnipotentis est. Didicit igitur ex eloquiis a Deo traditis quod hiis qui sancte vixerunt, clarissima et divina vita secundum dignitatem a iustissimis legibus retribuitur supportante bonitate thearchice benignitatis ingenitas ipsis ex humana infirmitate maculas, quoniam, ut eloquia dicunt, nullus mundus est a macula.
Igitur hec quidem Ierarcha novit promissa a veris eloquiis. Postulat ipsa fieri, et dari hiis qui sancte vixerunt, sanctas retributiones, simul quidem ad Dei inmitativum benigne figuratus, et aliorum dona sicut proprias expetens gratias, simul autem et veras promissiones sciens futuras, et presentibus manifestative significans quod ea que ab ipso secundum legem sancta sunt petita, omnino erunt hiis qui secundum divinam vitam sunt perfecti. Non enim Ierarcha thearchice iustitie recitator postularet aliquando ea que non sunt Deo amicissima, et ab ipso dari deiformiter promissa. Propter quod et hiis qui inmunde dormierunt, non precatur ista, non solum quod recitativo in hoc pervertetur ordine et aliquid ierarchicorum superbe auderet, non a principe perfectionum motus. Sed quoniam inmundam orationem non consequetur a iusto eloquio, et ipse non inconvenienter audiens: Petitis et non accipitis, idcirco quia male petitis.
Igitur divinus Ierarcha expetit ea que divinitus sunt promissa, et amica Deo, et omnino donanda, quod est proprii boni habitus, monstrans amatori bonorum Deo et presentibus manifestative significans sanctis futura dona. Ita et segregativas habent Ierarche virtutes, sicut manifestativi divinorum iudiciorum non sicut irrationabilibus motibus ipsorum omni sapiente thearchia, ut usualiter dicatur, familiariter obsequente, set ut ipsis sub spiritu principe perfectionis movente iudicatos recitative a Deo secundum benignitatem segregantibus. Dicit enim: Accipite Spiritum Sanctum. Si aliquorum remiseritis peccata dimissa sunt; si aliquorum tenetis, retenta sunt. Et illi qui divinis revelationibus sanctissimi patris erat illuminatus, eloquia dicunt: Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis, etc. Sicut illo, et omni secundum ipsum Ierarcha secundum sanctas in ipso revelationes paternorum iudiciorum manifestative et delative Dei amicos assumente, et impios expellente. Etenim sanctam illam theologiam, ut eloquia dicunt, non proprio motu non carne et sanguine revelantibus, set, Deo intelligibiliter ipsum propria docente, est locutus.
Igitur divinos quidem Ierarchas ita segregationibus et omnibus ierarchicis virtutibus uti convenit, quomodo princeps perfectionis ipsos ierarchia moverit. Aliis autem ita ierarchis in hiis que faciunt ierarchice, est obsequendum sicut a Deo motis. Dicit enim: Qui spernit vos, me spernit. Sed revertamur ad dicte orationis consequentia. Perfìciens enim ipsam Ierarcha et ipse osculatur eum qui dormit, et consequenter universi. Dulcis est enim et pretiosus universis deiformibus, qui secundum divinam vitam perfectus est. Post osculum autem superfundit ei qui dormivit, oleum Ierarcha. Recordare autem quod in sancta Dei generatione ante divinissimum baptisma, prima participatio sancti symboli datur ei qui perficitur, post totalem prioris vestis spoliationem, unctionis oleum. In fine autem universorum nunc super illum qui dormivit, oleum effunditur; et tunc quidem olei unctio ad sanctos agones vocabat eum qui perfìciebatur, nunc autem superfusum oleum signifìcat secundum eosdem sanctos agones certavisse et perfectum fuisse eum qui dormivit.
Hec perficiens Ierarcha deponit in domo pretiosa corpus cum aliis sanctis eius ordinis corporibus. Si enim in anima et corpore Deo amicam vitam qui dormivit, vivebat, pretiosum erit cum sancta anima et corpus quod concertavit ipsi in sanctis sudoribus. Unde divina iustitia ipsi donat retributionis fines eum corpore, sicut coambulabili et conparticipi sancte aut contrarie vite; propter quod et sanctorum divina legislatio thearchicas conmuniones ambobus donat, anime quidem in munda contemplatione et scientia eorum que fiunt; corpori vero secundum divinissimum unguentum et in ymagine et thearchice conmunionis sanctissima signa totum hominem sanctificans et totalem ipsi salvationem sancte operans et perfectissimam ipsius resurrectionem fore denuntians catholicis sanctificationibus. Perfectivas autem invocationes non est fas in scripturis superexponere neque misticas ipsarum aut sanctas in ipsis ex Deo virtutes ex occulto ad conmune educere. Set sicut sancta nostra traditio habet inegressibilibus doctrinis ipsas discens et ad diviniorem habitum et sursumactionem amore divino et cooperationibus perfectus ab illuminatione principis perfectionis sursumagens ad summam ipsorum scientiam.
Pueros autem nundum divina intelligere valentes, sancte participes fieri Dei generationis et sanctissimorum thearchice conmunionis signorum, videtur quidem, ut dicis, rationabili risu inmundis dignum, si audire non valentes edoceant Ierarche divina et non intelligentibus vane tradant sanctas traditiones. Et hoc adhuc magis ridendum quod pro ipsis alii abrenuntiationes dicunt et sanctas confessiones. Oportet autem tuam ierarchicam prudentiam non molestari in errantibus sed et reverenter simul et illuminationis ipsorum gratia amabiliter excusare ad prolatas ab ipsis instantias opponentem et hoc secundum legem sanctam quod non in nostra cognitione omnia divina circumscribuntur. Multa autem a nobis ignotorum causas habent Deo convenientes nobis quidem ignotas, scibiles autem ordinibus qui nobis sunt meliores. Multa autem et suppremas substantias latent et a sola diligenter sunt cognita omnisapiente et sapientifica thearchia.
Set et hoc quod et de isto ista dicimus, que deiformes nostri sanctitatis perfectores ab antiqua docti traditione ad nos produxerunt. Dicunt enim, quod est et verum, quod secundum legem sanctam sursumacti infantes ad habitum sanctum habebunt consuetudinem ab omni errore remoti et inmunde vite expertes. Hoc divinis nostris ducibus ad mentem venit et visum est suscipere infantes secundum istum sanctum modum quod naturales adducti pueri parentes traderent puerum cuidam docto misteriorum, bono in divinis pedagogo, et reliquum sub ipso puer aget, sicut sub divino patre et salvationis sancte susceptore.
Ab isto igitur confitente sursumagere puerum secundum sanctam vitam Ierarcha appetit, ut abrenuntiationes confiteatur et sanctas consuetudines, non sicut illi ridentes dicunt, alium pro alio divina docens. Neque enim hoc dicit quod pro puero ego abrenuntiationes aut sanctas facio confessiones, sed quod puer abrenuntiabit et coordinabitur, hoc est, confiteor me persuasurum puero venienti ad sanctam mentem meis divinis sursumactionibus, quod abrenuntiabit quidem totaliter contrariis, confitebitur autem et operabitur divinas confessiones. Nichil igitur, ut arbitror, est inconveniens si secundum divinam sursumactionem puer sursumagitur, ducem et susceptorem sanctum habens, habitum ipsi divinorum efficientem, et custodientem contrariorum expertem. Tradit autem puero sancta signa Ierarcha, ut nutriatur in illis et non habeat vitam alteram nisi divinam contemplantem semper et conmunicatricem ipsorum in profectibus sanctis factam, et habitum sanctum in istos vigentem et sursumactum; ut decet sanctum, a deiformi susceptore.
Tantas, o puer, et ita pulchras nostre Ierarchie videam deiformes visiones. Ab aliis autem forsitan perspicacioribus mentibus non ista solum contemplatione conprehensa sunt set manifestiora multo et deiformiora. Et tibi autem, sicut arbitror, omnino illucebunt splendidiores, pulchriores et diviniores dictis gradibus utenti ad radium superiorem. Trade igitur, o amice, et ipse mihi perfectiorem illuminationem et monstra meis oculis quas videre possint convenientiores pulchritudines et uniformiores. Confido enim quod per dicta ego repositas in te divini ignis accendam scintillas.
On this page