Text List

Prev

How to Cite

Next

De Ecclesiastica Hierarchia, Caput sextum

1

Isti sunt quidem Ierarchie ordines et partitiones et virtutes ipsorum et operationes et perfectiones. Trinitatem autem eorum ordinum qui ab ipsis perficiuntur, consequenter convenit enarrare. Dicimus igitur quod ordines qui mundantur quidem, sunt a sanctis operationibus et cogitationibus segregate multitudines. Quarum iam memoriam fecimus. Huiusmodi quidem, sicut adhuc a ministris per eductiva eloquia ad vivificam abrenuntiationem et formate et conposite; illius autem, sicut adhuc ad sanctam vitam a qua recessit, revolute, per bonorum eloquiorum conversivam doctrinam; alterius autem sicut adhuc a contrariis tumultibus timide et perturbate et ab eloquiorum virtutem facientium conversiva doctrina confirmate; alius autem sicut qui adhuc ad sanctas operationes ex peioribus traducitur; alius vero sicut traducte quidem nundum castissime conversibile in divinioribus habitibus et inconmotis habentis. Ipsi enim sunt ordines qui purgantur a ministrorum eductione et mundativa virtute. Istos ministri sanctis ipsorum virtutibus perficiunt ad hoc ut, perfecte mundati ipsi ad illuminativam manifestissimarum sanctificationum et contemplationem et conmunionem transducantur. Medius autem ordo est contemplativas et quorumdam sacrorum proportionaliter in munditia omni conmunicativus, qui sacerdotibus ad illuminandum ipsum est attributus. Etenim est, ut arbitror, manifestum quod mundatus ab omni inmunda macula at castissimam habens proprie mentis inmobilem collocationem ad contemplativum habitum et virtutem sanctifice traducitur. Et conmunicat secundum ipsum divinissimis signis in contemplationibus ipsorum et conmunionibus universa sancta letitia adimpletus et ad divinum scientie ipsorum amorem sursumactivis virtutibus proportionaliter elevatus. Hunc ergo dico sancti populi ordinem, sicut per omnem qui venit, mundationem, et dignus est habitus sancta clarissimarum perfectionum inspectione, ut est fas dicere, et conmunione.

2

Eorum autem qui perficiuntur, universorum altior ordo est monachorum sanctus ornatus, omni quidem mundatione emundatus per totalem virtutem et perfectivam propriarum operationum castitatem. Omnis autem sancte operationis, quam est fas illi contemplari, in intellectuali contemplatione et conmunione factus ierarcharum perfectivis virtutibus traditus, et divinis ipsorum illuminationibus et ierarchicis traditionibus edoctus, inspectans sanctarum perfectionum que ad ipsum pertinent, sanctificationes et a sancta ipsorum scientia proportionaliter ad perfectissimam perfectionem sursumactus. Unde divini duces nostri nominationibus sanctis ipsos dignati sunt, alii quidem famulos, alii autem monachos nominantes ex Dei puro servitio et familiari et indivisibili et singulari vita ut uniente ipsos indivisibilium sanctis convolutionibus ad deiformem unitatem et amabilem Deo perfectionem. Propter quod et perfectivam ipsis donans gratiam sancta legislatio quadam ipsos dignata est perficere sanctificativa invocatione non ierarchica, (Ista enim fit in solis sacerdotalibus ordinibus) sed sanctificativa a sanctis sacerdotibus, secundo a ierarchico perfectionis principatu sanctificantur.

3

Sacerdos quidem stat ante divinum altare monachicam invocationem decantans. Hic autem qui perficitur post sacerdotem stat, non ambo pedes inclinans, non unum pedem, non super caput habens a Deo tradita eloquia; tantum adstans sacerdoti decantanti misticam invocationem super ipsum. Perficiens autem eum sacerdos ad eum qui perficitur, veniens, interrogat prius ipsum, si omnibus abrenuntiabit divisibilibus non tantum vitiis sed et fantasiis. Post, perfectissimam ei vitam narrat, testificans quod oportet super mediam ipsam consurgere. Hec autem omnia eo qui perficitur, attente confesso, cruciformi figura signans ipsum sacerdos detondet, trinam divine beatitudinis invocans personam. Et veste omni exuens, alia induit et cum aliis sanctis viris quotcumque adsunt, osculans ipsum, conmunicatorem perficit thearchicorum misteriorum. Nullum pedem inclinare nec super caput habere a Deo tradita eloquia, adstare autem sacerdoti invocationem decantanti, monstrat monachicum ordinem non esse adductivum aliorum, sed in seipso stantem in singulari et sancta statione, sacerdotalibus ordinibus obsequentem, et ab ipsis sicut sequacem ad divinam sanctorum que sunt secundum eum, scientiam facile fide sursumactum. Abrenuntiatio autem divisibilibus non mode vitiis sed etiam fantasiis, significat perfectissimam monachorum philosophiam, in scientia viventium preceptorum ordinatam.

4

Est enim, sicut dixi, non medii ordinis eorum qui perficiuntur sed omnibus altioris; propter quod et multa factorum incondempnabiliter a medio ordine, prohibentur modo omni singularibus monachis, sicut ad unum debentibus ipsis uniri, et ad sanctam unitatem congregari, et ad sacerdotalem vitam, sicut fas est, reformari, sicut cognatum eius in multis habentem, et magis ipsi quam reliqui ordines eorum qui perficiuntur, appropinquantem. Signatio autem cruciformis figure, sicut iam a nobis dictum est, monstrat ab omnibus simul carnalibus appetitibus vacationem. Detonsio autem capillorum significat mundam, et non formabilem vitam, non superconpositis figuris informe mentis appositive decorantem, sed ipsam in se ipsa non humanis pulchritudinibus, sed singularibus et solitariis ad deiformissimum sursumactum. Prioris vero vestis abiectio et alterius assumptio a media sancta vita ad perfectiorem transmutationem significat, quemadmodum in sancta Dei generatione vestis mutatio monstrabat vite mundate ad contemplativum et illuminativum habitum sursumactionem. Si autem et nunc sacerdos et quotquot assunt sancti, perfectum osculantur, sanctam deiformium intellige conmunionem, amicabiliter in letitia divina condelectatorum sibi invicem.

5

In fine autem omnium sacerdos ad thearchicam conmunionem vocat perfectum, significans sancte quod perfectus, si vere ad monachicam et singularem pervenit actionem, non contemptativus solum erit sanctorum que sunt secundum ipsum, nec secundum medium ordinem ad conmunionem veniet sanctissimorum signorum sed cum divina cognitione sanctorum quibus participavit, alio modo quam sanctus populus, veniet ad sumendam thearchicam conmunionem. Propter quod et ierarchicis ordinibus in perfectivis ipsorum sanctificationibus in fine sanctissimarum sanctificationum sanctissime eucharistie conmunio traditur a perficiente ipsos ierarcha. Non solum quod thearchicorum misteriorum assumptio uniuscuiusque ierarchice participationis est capitulum sed et quoniam et in ipso conmunicabili et divinissimo dono omnes sancti singuli per se iuxta proportionem suam participant ad propriam ipsorum deificationis sursumactionem et perfectionem.

6

Igitur collectum est a nobis, quod sancte quidem perfectiones sunt mundatio et illuminatio et perfectio. Ministri autem, mundativus ordo; sacerdotes vero, illuminativus; perfectivus autem, deiformes ierarche. Ordo autem qui mundatur, est qui non est particeps sancte inspectionis et conmunionis sicut qui adhuc mundatur. Contemplativus autem ordo est sanctus populus, perfectivus autem ordo est singularium monachorum. Ita enim nostra ierarchia a Deo traditis ordinibus sancte disposita sanctis et celestibus ierarchiis conformis est ad Dei inmitationem et deiformes ipsorum, ut in hominibus, salvans caracteres.

7

Sed dices quod celestibus Ierarchiis deficiunt omnino ordines qui purgantur. Non est enim fas neque verum dicere quod est quidem celestis ornatus inmundus. Ego autem quod inmaculati quidem perfecte sunt, et castissimum supermundane habent, confitear omnino, ni perfecte cadam a sanctissima mente. Si enim aliquis ipsorum a malitia captus est, a celesti quidem et munda divinarum mentium armonia cecidisset et ad obscurum multitudinum vectus esset casum. Sed est dicere sancte in celesti Ierarchia quod mundatio est substantiis subiectis a Deo tunc usque ignotorum data cognitio ad perfectiorem ipsas agens scientiam thearchicarum cognitionum et ab ignorantia quorum nundum scientiam habuerant, mundans sursumactas ad superiores et clariores splendores Dei inspectionum per propriores et diviniores substantias. Ita et qui illuminantur, ordines sunt, et qui perficiuntur et mundativi et illuminativi et perfectivi, secundum celestem Ierarchiam, sicut suppremis et divinioribus substantits, subiectos et celestes ornatus ab universa quidem ignorantia mundantibus in ordinibus et proportionibus celestium Ierarchiarum. Implentibus autem ipsas divinissimis illuminationibus, et perficientibus in sanctissima thearchicorum intellectuum scientia. Etenim a nobis iam dictum est, et in eloquiis divinitus enuntiatum est non eosdem esse omnes celestes ornatus in omnibus sanctis illuminationum quibus Deus inspicitur scientiis. Sed a Deo quidem inmediate primos, per illos autem rursus a Deo subiectos iuxta proportionem suam illuminari clarissimis thearchici radii splendoribus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput sextum