Table of Contents
Expositio in librorum De ecclesiastica hierarchia beati Dionysii
Caput primum : Que Ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio
Caput secundum : De hiis que fiunt in illuminatione
Caput tertium : De hiis que fiunt in congregatione
Caput quartum : De hiis que fiunt in unguento et de perficiendis in eo
Caput quintum : De sacerdotalibus perfectionibus
De Ecclesiastica Hierarchia, Prologus
Post translationem Angelice Ierarchie translationem Ecclesiastice distuli, quia super ea transferenda tuam voluntatem ignoravi. Verebar autem et meorum nimius approbator et contra Salomonem liminum amici mei tediosus frequentator. Verumptamen ad transferendum magister scolarum me conmovit, qui eius Ierarchie factam a me translationem te approbare et huius postulare confirmavit. Eundem autem modum transferendi in hac Ierarchia quem in celesti observavi, hoc excepto quod latinas dictiones multas pro una greca positas non ubique coniunxi et alicubi sensum potius quam verba sum secutus. Poterit autem aliquem movere, quare placuit latinorum Ecclesie quedam mutare, que constat virum sanctissimum et ab apostolis eruditum tradidisse, immo tradita ab antecessoribus suis narravisse, et quare tradita fuerint, rationes ostendisse.
Epigrama in Sanctum Dionysium in librum De Ecclesiastica Ierarchia duobus versibus exametris apud grecos conprehensum: Signa reverendorum sacrorum uniformioratione ad singularem resolvisti unius luminis unam claritatem
Hec autem sunt in sermone De ecclesiastica Ierarchia capita septem: Primum que ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio. — Secundum autem, de hiis que fiunt in illuminatione. —Tertium, de hiis que fiunt in congregatione. — Quartum de hiis que sunt in unguento, et de perficiendis in ipso. — Quintum, de sacerdotalibus perfectionibus. — Sextum, de hiis ordinibus qui perficiunt. — Septimum, de hiis que fiunt in hiis qui dormierunt.
On this page