Table of Contents
Expositio in librorum De ecclesiastica hierarchia beati Dionysii
Caput primum : Que Ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio
Caput secundum : De hiis que fiunt in illuminatione
Caput tertium : De hiis que fiunt in congregatione
Caput quartum : De hiis que fiunt in unguento et de perficiendis in eo
Caput quintum : De sacerdotalibus perfectionibus
De Ecclesiastica Hierarchia, Caput primum
Titulus huius capituli est que Ecclesiastice Ierarchie traditio et que huius intentio. Inter Angelicam et Ecclesiasticam Ierarchiam magna est differentia. Quia illa constituitur ex angelis et intellectualibus ipsorum operationibus. In quibus illucet veritas rerum. Ecclesiastica vero Ierarchia constat ex hominibus mortalibus et operationibus, aliud quam videantur, significantibus. Quicquid enim in Angelica Ierarchia in veritate, prout est, traditur, hoc ipsum in Ecclesiastica misticis significationibus occultatur. Unde illius et istius tam in personis quam in operationibus traditio est diversa. Porro intentio eadem est in utrisque; quoniam tam angeli quam viri iusti intentio est ad Deum, sicut ei possibile est, assimilatio et unitio.
Quod nostra quidem, etc. usque ad illud: Ita enim, etc. talis est sensus: O Thymothee qui pluribus iustis Christi ministris iustior et purior es: conveniens est ut hiis qui perfecte introducti sunt in cognitione spiritualium misteriorum et specialiter perfecte eruditi sunt in institutionibus ecclesiasticorum officiorum et misteriorum que in eisdem significantur, demonstremus ex sacris scripturis quod nostra Ierarchia habet tam scientiam quam operationem, quam utriusque perfectionem in Deo manentem et a Deo emanantem et ierarchicas personas deificantem. Cave autem ne ista interiora misteria ultra quam debeant, per te publicentur, set ipsa tanquam Dei occulta, reverere et honora, communicando eadem solis intellectualibus cognitionibus virorum spiritualium, ea apud te ita conservans, ut non audiantur ab imperfectis qui ea despicerent vel irriderent, sed solis sanctis et perfectis ea communices sancta et illuminativa doctrina, sicut decet sanctum facere.
Ita enim, etc. usque ad illud: Igitur que quidem, etc. talis est sensus: sicut enim nos docet sacra scriptura docuisse et fecisse dominum Ihesum qui est divinissima mens et supersubstantialis secundum deitatem. Qui etiam est principium et substantia sanctificationis et divine operationis omnis Ierarchie Angelice et Humane et divinissima virtus, eo quod ipse dicit in Mt. Nolite sanctum dare canibus. Et: Vobis datum est nosse misterium regni Dei. Item. In eo quod ipse celestibus animis qui sunt superiores nobis et meliores, illucet per speciem et proprio lumini eos assimilat secundum singulorum capacitatem. Unde dicitur in Mt.: Angeli eorum semper vident faciem patris mei. Et Petrus: In: quo desiderant angeli prospicere. Verorum vero spiritualium per multa dispersorum amore ad ipsum extento et eos extendente concludit et simplificat multiformes eorum curas et affectiones et perficiens eos ad uniformem et divinam vitam et habitum et operationem donat eis virtutem divini sacerdotii, que decet sanctos, per quam ipsi perficientes ad sanctam sanctificationis operationem propinquiores efficiantur animis celestibus per imitationem mortalibus possibilem sancte collocationis eorum que perpetua est et inmutabilis. Nos autem, qui per fidem ambulamus et non per speciem, per hunc modum respicientes ad divinum splendorem domini Ihesu et que sunt nostre facultatis reverenter inspicientes et illuminati per misticam scientiam eorum que inspexerimus, poterimus fieri et sanctificati et santificatores et luciformes in nobis et deificantes alios et perfecti et perficientes.
Igitur que quidem, etc. usque ad illud: Nostram, etc., talis est sensus: Que sit Ierarchia angelorum, principatuum, potestatum, virtutum, dominationum et thronorum et coordinatarum thronis divinarum substantiarum quas theologia tradit proxime et semper assistere Deo, Iuxta illud Ps. Qui sedes super cherubin; que substantie vocantur in scripturis cherubin et seraphin secundum linguam hebream, et quales sint istorum ordinum ornatus et ierarchice ordinationes et congrue distinctiones, invenies in libro De sacro angelico principatu, in quo tractavimus de hiis omnibus, non quidem digne sed secundum quod nobis est possibile et iuxta attestationes sacre scripture. Hoc tamen de ibi dictis repperimus quod tam angelica quam ecclesiastica Ierarchia per universum ierarchicum negotium habet eandem vitam et virtutem et eundem ierarcham secundum quem quelibet ierarchica essentia in mutua ierarchicarum personarum proportione et singularum ordine habet perfici divina conformitate et deificari et sibi subiectis influere de sancta deificatione, sibi a Deo ingenita secundum singulorum subiectorum dignitatem. Et ut ipsi subiecti sequantur suos superiores et inferiores se extendant ad anteriora. Ipsi etiam superiores et inferiores extendantur et aliis ducatum prebeant. Et ita per hanc divinam et ierarchicam armoniam unaqueque ierarchica persona participet Deo qui vere est pulcher et sapiens et bonus, secundum singulorum capacitatem. Sed celestes substantie sive ordines de quibus memoriam fecimus, spirituales sunt et intelligibiles, et eorum Ierarchia supermundana est.
Nostram autem, etc. usque ad illud: Est quidem, etc., talis est sensus: Nostram Ierarchiam videmus doceri secundum capacitatem mortalium per multiplicia signa sensibilia, sicut patebit in tractatu baptismi, eucharistie, crismatis et aliorum sacrorum, ut per ipsa signa secundum mensuram nostram ierarchice sursumagamur ad uniformem Dei conformitatem. Videmus preterea quod celestes substantie tanquam pure mentes intelligunt divinam virtutem secundum quod illis convenit. Nos autem per sensibilium ymagines secundum quod nobis est possible, sursumagimur ad divinas contemplationes iuxta illud: "Invisibilia Dei" etc. Quamvis autem varie unum tamen desiderant omnes uniformes angeli et homines; sed eodem varie participant secundum quod divine mensure distribuunt unicuique participationem sibi conpetentem. Sed hec diffusius tractavimus in tractatu De intelligibilibus et sensibilibus. Nunc autem tractabo secundum quod michi possibile est, de Ierarchia Ecclesiastica et de eius principio et substantia, invocans dominum Ihesum qui est principium et consummatio omnium Ierarchiarum.
Est quidem, etc., usque ad illud: Huius est, etc., talis est sensus: Ierarchia est secundum venerabilem traditionem quam apostolica doctrina suscepimus, omnia sanctus sermo vel doctrina de substantiis ierarchicis, videlicet universalissima ratio misteriorum sacri principatus angelici vel humani. Nostra ergo Ierarchia est doctrina conprehendens omnia misteria ad negotium ecclesiasticum pertinentia, ut qui perfectus est Ierarcha ecclesiasticus omnium sacramentorum ecclesiasticorum habeat participationem sibi congruentem a qua denominatur Ierarcha. Sicut enim significatio huius nominis Ierarchia simul conprehendit omnium misteriorum dispositionem, ita et hoc nomen Ierarcha significat divinum virum in Deo manentem qui est peritus omnis sancte cognitionis. In quo omnis doctrina ad propriam pertinens Ierarchiam munde perficitur et cognoscitur.
Huius est principium, etc. usque ad illud: Dicimus igitur, etc. talis est sensus: Principium huius Ierarchie est sancta Trinitas que est fons vite, substantia bonitatis, una existentium causa, ex qua et esse et bene esse est existentibus propter ipsius bonitatem. Huic autem divinissime omnium summitati principalis beatitudinis que vere existit trina in personis et unica in essentia secundum quod nobis est inconprehensibile, ipsi autem scibile est. Voluntas autem est rationabilis salvatio hominum et sabbatum celestium animorum. Salvari autem non possunt nisi qui fuerint deificati. Deificatio autem est assimilatio et unitio ad Deum secundum possibilitatem creature. Universe autem Ierarchie finis et consummatio est dilectio intenta ad Deum et divina et divine et intime sanctificata et ante hoc perfecta et inconversibilis recessio a contrariis et cognitio existentium secundum quod existentia et sancta visio et scientia veritatis et divina participatio uniformis perfectionis et de ipso uno secundum quod possibile est cibatio nutriens intelligibiliter et deificans omnem ad ipsum extentum.
Dicimus igitur, etc., usque ad illud: Necessario igitur, etc. talis est sensus: Dicimus quod principalis divina beatitudo que est per naturam deitas que est principium deificationis, ex qua deificantur omnes qui deificantur per divinam bonitatem, ordinavit Ierarchiam ad salvationem et deificationem angelorum et hominum, celestibus quidem et beatis mentibus simpliciorem et magis intellectualem, eo quod deitas eas moveat ad divina cognoscenda et diligenda, non per investigationem creaturarum et scripturarum sed ipsas intelligibiliter et divinus illuminatas movet ad divina per unum splendorem glorie sue purissime et inmaterialisissum et intimo instinctu sue proprie dulcedinis. Quod autem illis datum est unitive et concluse, idest implicite, cognoscere in simplici verbo, hoc datum est in sacris scripturis secundum possibilitatem nostram cognoscere ex investigatione variorum et multorum divisibilium signorum. Substantie siquidem nostre Ierarchie sunt sacre doctrine nobis a Deo tradite quas nobis tradiderunt sancti apostoli ex agiographis et theologicis libris et quodcumque ipsi didicerunt a domino Iesu inmediate per doctrinam vive vocis que inmaterialior et simplicior est quam scriptura. Et quodam modo vicina est doctrine celestis Ierarchie in eo quod ex mente in mente transfunditur per medium sermonem quamvis corporalem. Qui quidem simpliciter et spiritualior est quam sacra scriptura. Sed hec ipsa apostoli nobis tradiderunt ad communem fidelium sanctificationem, non in puris tantum et intellectualibus doctrinis sed in signis intellectualium figurativis ut celetur veritas indignis.
Necessario igitur, etc. usque in finem capituli talis est sensus: Erat necessarium Ecclesie, ut apostoli qui fuerunt primi duces nostri, repleti Spiritu Sancto a supersubstantiali deitate, missi ad nos divina bonitate, ut ipsum Sancti Spiritus donum ad laios sibi adherentes et ipsorum sequentes producerent. Ipsi etiam tanquam Deo pleni copiose amantes inferiores et sequaces suos, sursumagentes nos in deificationem, secundum sanctas Dei ordinationes nobis traderent doctrinis scriptis in signis sensibilibus supercelestia in varietate et multitudine concluse unita. In humanis divina, in materialibus inmaterialia, in hiis que secundum nos sunt, supersubstantialia. Et hoc non tatum ea de causa ut veritas celetur inmundis, quibus non licet sancta tangere, sed quia, ut dixi, nostra Ierarchia indiget sensibilibus signis, ad hoc ut per ipsa efficatius sursumagamur ad intelligibilia secundum nostram capacitatem; perfectis tamen doctoribus relevantur mistice significationes signorum, quas non licet eisdem propalare imperfectis, sed solis perfectis scientibus quod divine legislatores iuxta quod eisdem divinitus est inspiratum, ordinaverunt Ierarchiam sacrorum ordinum ecclesiasticorum firmis et inconfusis ordinationibus et mutuis proportionibus et spiritualium gratiarum distributionibus secundum congruentiam uniuscuiusque persone ierarchie. Quoniam ergo per epistolam promisisti (quod quidem commemorare religiosum est) quod de universa superposita Ierarchica locutione non trades alicui preter episcopos vel alios perfectos in doctrinis ierarchicis et quod eisdem persuadebis quod tibi promittant quod secundum legem ierarchicam munda munde tangant et communicent divina solis divinis et perfecta perfectis et sanctis sanctissima, ideo michi persuasisti, ut hoc divinum donum et alia Ierarchica tibi tradam.
On this page