Text List

Prev

How to Cite

Next

Tractatus 9

De personalis subpositione

1

Personalis autem suppositio est acceptio termini comunis pro suis inferioribus. Cuius alia est confusa, alia determinata ut prius patuit.

2

Item personalis subpositionis alia est differentia nam eius alia est restricta, alia ampliata. Et ideo restrictio et ampliatio habent fieri circa personalem subpositionem.

De restrictione et ampliatione

3

Restrictio est coartatio termini comunis a maiori subpositione ad minorem. Vt cum dicitur homo albus currit, hoc adiuectiuum albus restringit hominem ad subponendum pro albis.

4

Ampliatio est extensio termini comunis a minori subpositione ad maiorem. Vt cum dicitur homo potest esse Antichristus, iste terminus homo subponit non solum pro hiis qui sunt, set pro hiis qui erunt. Vnde ampliatur ad futuros. Dico autem termini comunis, quia terminus discretus, ut Socrates, nec restringitur neque ampliatur.

De ampliationis diuisione

5

Ampliationum autem alia fit per uerbum, ut per hoc uerbum potest, ut homo potest esse Antichristus; alia per nomen, ut homine esse Antichristum est possibile; alia per participium, ut homo est ens potens esse Antichristus animal; homo enim ampliatur ut non solum pro presenti tempore, set etiam pro futuro teneatur. Et ideo sumitur alia diuisio ampliationis, scilicet, quod ampliationis alia est respectu subpositorum, ut homo potest esse Antichristus, alia respectu temporis, ut homo necessario est animal, ut dictum est.

Sophisma

6

Circa predicta queritur de hoc sophismate: Impossibile potest esse uerum. Probatio: id quod est uel erit impossibile potest esse uerum, ut Antichristum non fuisse post tempus eius, et modo potest esse uerum, quia est uerum; ergo impossibile potest esse uerum.

7

Contra: quicquid potest esse uerum est possibile; set impossibile potest esse uerum; ergo impossibile est possibile, in tercio prime; set conclusio est falsa; ergo aliqua premissarum; non maior; ergo minor; set hec est prima; ergo est falsa.

8

Solutio: prima falsa hec, scilicet, impossibile potest esse uerum. Et probatio peccat secundum sophismam accidentis, quia cum dico id quod est impossibile duo dico, scilicet, subiectum ipsius impossibilitatis et ipsam impossibilitatem siue ipsum impossibile. Set ei quod est impossibile accidit impossibilitas siue possibilitas, unde id quod est etc, est res subiecta, et impossibile accidit ei. Et posse esse uerum assignatur inesse utrique, sicut hic - Antichristus non fuisse est possibile; set Antichristum non fuisse potest esse uerum; ergo impossibile potest esse uerum -, quia Antichristum non fuisse est res subiecta, et impossibile est accidens eius, et posse esse uerum assignatur inesse utrique.

De duabus regulis

9

De ampliatione autem que fit ratione subpositorum talis datur regula: terminus communis subponens uerbo habenti uim ampliandi a se, uel ab alio ampliatur ad ea que possunt esse sub forma termini subponentis. Vt: homo potest esse albus. Hic iste terminus homo subponit non solum pro presentibus, set etiam ampliatur ad omnes qui erunt. Dico autem de se quia hoc uerbum potest de se habet naturam ampliandi. Dico autem ab alio, quia hoc participium potens, et hoc nomen possibile dant uirtutem ampliandi uerbo cui adiunguntur, ut homo ens est potens esse animal uel animal est possibile esse album.

10

De ampliatione autem que fit ratione temporis talis datur regula: terminus subponens uel apponnens uerbo habenti uim ampliandi quod ad tempus subponit pro hiis que sunt, et que semper erunt. Vt: homo necessario est animal. Tam homo quam animal subponit pro hiis que sunt, et que semper erunt.

11

Et de ampliationibus hec dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext