Table of Contents
Tractatus / Summulae logicales
Tractatus Primus : De Introductionibus
Tractatus Secundus : De Predicabilibus
Tractatus Tertius : De predicamentis
Tractatus Quartus : De sillogismis
Tractatus Sextus : De Suppositionibus
Tractatus Septimus : De Fallaciis
Tractatus Octavus : De relativis
Tractatus Nonus : De Ampliationibus
Tractus Decimus : De Appellationibus
Tractatus 8
De duplici relatiuo
Relatiuum est duplex. Vno enim modo relatiuum est cuius esse est ad aliquid quodammodo se habere, et sic relatiuum est unum de X predicamentis. Alio autem modo relatiuum est rei antelate recordatiuum, quia ut uult Priscianus in maiori minori relatio est antelate rei recordatio, ut Socrates currit qui disputat - hoc relatiuum qui facit recordationem de Socrate qui est rei antelata.
De relatiuis substantie
Relatiuorum autem quedam sunt relatiua substante, ut qui, ille; quedam uero relatiua accidentis, ut talis, tantum.
Item relatiuorum substantie quedam sunt relatiua idemptitatis, ut qui, ille; quedam diuersitatis, ut alter, relicus, et consimilia.
Relatiuum idemptitatis est quod refert et subponit pro eodem, ut Socrates currit qui disputat. Hoc relatiuum qui refert Socratem et subponit pro Socrate.
Relatiuorum idemptitatis quedam sunt nomina, ut qui, quod; quedam uero sunt pronomina, ut ille, idem, et consimilia.
Relatiuorum idemptitatis quedam sunt reciproca, ut sui, sibi, se, a se. Alia uero non reciproca, ut qui, ille, idem. Reciprocum autem dicitur non quod sit patiens, set quia ponit modum patientis supra se agentem, quia aliud est patiens, et aliud est modus patientis quod patet per hoc quod nominatiuus potest esse patiens, ut Socrates percutitur, set non potest habere modum patientis. Vnde modus patientis semper est in obliquis, et sic patet quod aliud est patiens, et aliud est modus patientis.
Si queratur quid addit supra patiens per reciprocum, dicendum quod addit idemptitatem substantie agentis, et ponit eam sub modo patientis, ut Socrates uidet se. Substantia enim que prius erat sub modo agentis ponitur in modo patientis, ut in hoc pronomine se. Vnde reciprocum potest sic diffiniri: Reciprocum est quod significat substantiam agentem sub modo patientis.
Item si queratur quare hoc pronomen sui, sibi, se, a se careat nominatiuo dicendum quod solutio iam patet ex predictis, quia agens non potest significari ut patiens sub modo patientis, nisi in obliquis. Set nominatiuus dicit modum agentis, et natura nominatiui repugnat nature huius pronominis sui, sibi. Et ideo non potest habere nominatiuum agentem.
Ex predictis autem patet quod omnia relatiua idemptitatis referunt substantiam eandem cum suo antecedente et referunt, et subponunt pro eodem in numero. Et ex hoc patet quod maior est certitudo per relatiuum idemptitatis quam per suum antecedens positum in loco relatiui, ut homo currit, homo disputat, quia dubium est utrum de eodem homine dicatur uel non. Set cum dicitur homo currit, et ille disputat, certum est quod de eodem dicitur. Hoc enim patet secundum Priscianus in maiori minori dicentem quod cum dicitur Aiax uenit ad Troiam, Aiax fortiter pugnauit, dubium est an de eodem intelligatur. Set si dicatur Aiax uenit ad Troiam, et idem fortiter pugnauit de eodem intelligitur. Et sic patet quod maior est certitudo per relatiuum idemptitatis quam per suum antecedens, loco relatiui positum.
Solet autem dubitari circa relatiua idemptitatis, utrum deceptio facta ex diuersa relatione sit secundum equiuocationem, uel secundum aliam fallaciam. Vt cum dicituer homo uidet asinum qui est rationalis. Hoc relatiuum qui potest referi ad hunc nominatiuum homo, uel ad hunc accusatiuum asinum. Et sic sunt diuerse sententie ibi, et solet ibi assignari comuniter equiuocatio.
Set contra: hoc nomen qui secundum quod est relatiuum significat rem unam equaliter se habentem ad omne illud quod significat per modum substantie, ut homo qui currit, color qui est in corpore, locus qui continet rem locatam, et sic de aliis. Ergo, deceptio ex diuersa relatione non est equiuocatio.
Item hoc nomen qui secundum quod est relatiuum significat substantiam infinitam; set illa substantia apta nata tam finiri per unum antecedens quam per aliud; cum ergo illa substantia infinite sumpta in se sit una, potens referre quodlibet antecedens, ergo significatio huius dictionis qui erit una; ergo non equiuocatio.
Item ratio cuiuslibet antecedentis secundum quod est in relato est una hec, scilicet, res antelata recordatio. Ergo omnia antecedentia relatiui, secundum hoc unum relatiuum participabunt nomen unum, et rationem unam; ergo relatiuum est uniuocum in quantum est rei antelate recordatiuum; ergo relatiua particularia, ut qui, ille, alius in quantum sunt recordatiua suorum antecedentium non sunt equiuoca.
Si quis obiciat quod hoc relatiuum qui alterius est rationis secundum quod finitur in hoc antecedente homo, et alterius cum finitur in hoc antecedente asinus, ut in predicta oratione, ergo nomen est comune, et rationes habet diuersas, ergo est equiuocum - dicendum quod argumentum non ualet. Similiter possent probare quod quodlibet uniuocum esset equiuocum, ut animal secundum quod est homo, et secundum quod est in homine habet aliam rationem, et secundum quod est equs, uel secundum quod est in equo, aliam. Et sic hoc nomen animal est comune, et tamen non est equiuocum, set uniuocum. Vnde soluendum est breuiter quod sicut uniuoca dicuntur habere eandem rationem non secundum se, set uniuocande, ut homo, et bos, et consimilia in animali, similiter omnia relatiua debent habere eandem rationem non secundum se, set in referente siue in suo relatiuo, et etiam habent idem nomen. Et ideo uniuoca uniuocantur in eo. Ille obiciebat de rationibus relatiuorum secundum se, unde predictas obiectiones ab ista concedimus. Et ideo concedo quod deceptio facta ex diuersa relatione non est secundum equiuocationem.
Item ista deceptio est in ordinatione dictionum inter se; ergo est in oratione quia ordinatio dictionum nichil aliud est nisi oratio; ergo non equiuocum, cum equiuocatio sit solum in unica sola dictione.
Item quod ibi non sit amphibolia probatio: quia ubicumque est amphibolia est constructio unius cum uno, ut in hac oratione liber Aristotelis quo ad primum modum; quo ad secundum in hac litus aratur; quo ad tercium in hac scit seculum. Et sic patet inducendo per omnes modos amphibolie, quia ubicumque est amphibolia est constructio unius cum uno tantum; set ubicumque est diuersa relatio non est constructio unius cum uno tantum, immo unius cum diuersis. Ergo deceptio ex diuersa relatione non facit amphiboliam quod concedimus.
Sequitur de relatiuis diuersitatis. Relatiuum diuersitatis est quod subponit pro alio ab eo quod refert, ut Socrates currit, et alius disputat. Hoc relatiuum alius refert Socratem et subponit pro alio a Socrate, quia sensus est Socrates currit, et alius a Socrate disputat. Et ita facit recordationem de Socrate.
De relatiuo autem diuersitatis talis datur regula: si relatiuum diuersitatis addatur superiori et inferiori quod additur superiori fit inferius, et quod additur inferiori fit superius. Verbi gratia, cum dicitur aliud ab animali; ergo aliud ab homine, hic est locus a specie, quia in hac aliud ab animali relatiuum diuersitatis, scilicet, aliud additur animali quod est superius ad hominem; et in hac aliud ab homine additur inferiori, scilicet homini. Et ideo aliud ab animali est inferius ad aliud ab homine. Et ideo est ibi locus a specie, siue a parte subiectiua.
De relatiuo autem idemptitatis solet dari talis regula ab antiquis: nulla propositio inchoata a relatiuo habet contradictoriam. Et assignant talem rationem. Cum dicitur omnis homo estcurrit et ille disputat, hoc relatiuum ille habet respectum ad hoc antecedens homo propter dependentiam sue relationis. Set cum negatio adueniat propositioni inchoante a relatiuo dicendo sic: ille non disputat, tunc illa negatio negat uerbum quod sequitur, et non negat respectum relationis quod habet antecedens. Ergo negatio non negat quicquid affirmat affirmatio; ergo non contradicit; ergo cum hoc sit in qualibet propositione inchoante a relatiuo tunc nulla propositio inchoata a relatiuo habet contradictoriam.
Set contra hoc obicitur: quicquid contingit negare contingit et affirmare de quolibet subposito. Set uerbum contingit negare de quolibet subposito, et affirmare ergo de subposito que est dictio relatiua; ergo quelibet propositio inchoata a relatiuo habet contradictoriam.
Item quelibet propositio siue enuntiatio que est una habet contradictoriam. Set omnis propositio inchoata a relatiuo dum non sit in ea dictio aliqua equiuoca, nec plura subiciantur, uel predicentur uel predicentur est una; ergo omnis propositio inchoata a relatiuo est habet contradictoriam.
Item dicit Aristoteles in primo Peryhermenias quod cuilibet affirmationi negatio est opposita, et econuerso. Ergo affirmationi inchoanti a relatiuo. Quod concedimus dicentes predictam regulam esse falsam.
Ad rationem autem eorum respondemus quod relatiuum comparatur ad suum antecedens, e comparatur ad uerbum cui subicitur. Vnde cum affirmatio et negatio sit oratio affirmatiua uel negatiua alicuius de aliquo, et hoc est predicati de subiecto. Ideo dico quod sicut patet per diffinitionem predictam affirmationis et negationis, affirmatio et negatio respiciunt comparationem tantummodo subiecti ad predicatum. Ergo in propositione inchoata a relatiuo tantummodo summetur contradictoria per comparationem subiecti ad predicatum. Ergo per comparationem tantummodo relatiui ad uerbum cui subicitur, et non per comparationem relatiui ad antecedens. Et sic non oportet negare respectum que habet relatiuum ad antecedens, quia respectus non est ibi per negationem affirmationis, nec propter dependentiam subiecti in quantum est subiectum, set propter dependentiam eius quod est subiectum, quia aliud est subiectum et id quod est subiectum, sicut aliud est predicatum et id quod est predicatum. Et sic quicquid est affirmatum in propositione inchoata a relatiuo negatur. Contradictoria istius - ille disputat - est illa: non ille disputat, negatione preposita relatiuo.
De relatiuo idemptitatis alia datur regula talis: omne relatiuum idemptitatis non reciprocum habet eandem subpositionem quam habet suum antecedens. Vt cum dicitur omnis homo currit, et ille est Socrates, hoc relatiuum ille subponit pro omni homine, et est sensus ille est Socrates, id est, omnis homo est Socrates. Dico autem non reciprocum, quia cum dicitur omnis homo uidet se, non est sensus omnis homo uidet omnem hominem. Vnde loco huius relatiui se reciproci non licet ponere suum antecedens; loco autem alterius licet ponere.
De relatiuius accidentis
Habito de relatiuis substantie dicendum est de relatiuis accidenttium: Relatiuum autem accidentis est quod refert rem eandem per modum denominationis, ut tale, quale, et consimilia. Vnde hec est differentia relatiui substantie ad relatiuum accidentis quod relatiuum substantie refert rem unitam siue per modum eius quod est quid, ut albedo que est in pariete, color qui est in corpore, et sic de aliis. Relatiuum autem accidentis refert rem per modum denominationis, ut Socrates est albus et talis est Plato.
Alia autem datur differentia eorundem quod relatiuum substantie refert idem in numero, relatiuum autem accidentis refert idem semper in specie, ut Socrates est albus et talis est Plato. Et ideo idem accidens in numero non potest esse in diuersis substantiis, set idem accidens in specie.
Relatiuum autem accidentis dupliciter dicitur, quia aliud est relatiuum idemptitatis, ut talis; aliud est relatiuum diuersitatis, ut alteriusmodi. Relatiuum autem idemptitatis in accidentibus est quod refert idem in specie, ut talis et tantus. Relatiuum autem diuersitatis in accidentibus est quod refert eandem qualitatem in specie, et subponit pro qualitate diuersa in specie, ut Socrates est albus et alteriusmodi est Plato.
Sciendum uero quod talis, et tantus, et totidem, et totiens possunt esse relatiua et demonstratiua et reditiua, eo quod si ad presentes dicantur demonstratiua sunt, ut cum dicimus demonstrantes mare talis est Nilus, et demonstrantes Erculem talis est Plato, et sic de aliis. Si autem non dicantur ad presentes, siue per demonstrationem rerum presentium, tunc sunt relatiua, uel reditiua. Set proprie reditiua sunt quando reduntur interrogationi precedenti, ut qualis est Socrates? Talis qualis est Plato. Relatiua autem sunt quando sine interrogatione proferuntur, ut qualis est Socrates talis est Plato. Et quando ad nomina adiectiua dicuntur specialium accidentium, ut Ethiops est niger et talis est coruus, uel Socrates fuit albus, et talis est Plato.