Text List

On this page

Caput 1

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Quod Fides fundamentum sit religionis Christianae

Quod Fides funDAMENTVM SIT religionis Christianae. CAPVT PRIMVM

QVI Fidem sanctissimae religionis, doctrinaeque Christianae fundamentum, simul ia nuam & viam in vitam, ac recursum quendam atque reductionem, a corruptione ad incorruptionem immortalitatemque esse dixerunt, ii vere vim eius expressisse videntur. Nam per hanc accessum habemus patrem, qui vitae nobis & immortalitatis auctor est. Credere enim oportet accedentem ad Deum. Accedit ad Deum, qui inuocat eum. Quomodo autem inuocabunt dicit Apostolus, in quem non crediderunt? Fides itaque cum primis est necessaria, sine qua impossibile est placere Deo: Quam qui non habet, frustra accedit ad Deum, frustra loquitur, frustra inuocat Deum. Intellexit hoc Propheta cum dixit: Credidi propter quod locutus sum. Quis & Apostolus: Et nos, inquit, credimus, propter quod & loquimur. Prima ergo vox eius, qui se Christianum pro fitetur, est, Credo. Hinc est, quod non Sophi, non Philosophi, sed fideles appellamur.

Verum quid tandem illud est, quod credere nos oportet? nihil aliud est quam Iesum Christum, & hunc crucifixum. Haec est fidei nostrae summa, vt credamus, nos, qui primorum parentum nostrorum culpa facti eramus filij irae, filij gehennae, rei mortis aeternae, non potuisse, neque posse a morte liberari, nisi per vnum mediatorem Dei & hominum, hominem Christum Iesum. qui dedit semet ipsum redemptionem pro omnibus: qui factus est propitiatio pro peccatis nostris: non pro nostris autem tantum, verum & totius mundi: qui lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo: Qui cum inimici fuissemus reconciliauit nos Deo patri. Quomodo autem reconcili auit? Vt sicut per in obedientiam vnius hominis, peccatores constituti fuimus multi, sic per vnius obedientiam iusti constitueremur multi. Factus est enim obediens patri vsque ad mortem, mortem autem crucis, quo silueret inobedientiae peccatum, per primos parentes nosos admissum, & nos ex impiis iustos factos, per obedintiam suam, quam in perferenda morte crucis ostendit, cum patre suo coelesti in gratiam reduceret. Hoc qui code credit, sufficit illi ad iustitiam: qui vero confitetur insuper ore, consequitur salutem. Hoc solum scire se Pauus gloriabatur, scribens ad Corinthios: Cum venissem inquit, ad vos fratres, veni non in sublimitate, sermonis aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi. Non enim iudicaui me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, & hunc crucifixum. Non veni, inquit, syllogismorum captiones, non sophismata, non aliud quadam huiusmodi vobis afferens: verum sic me vobis exhibui, quas nihil aliud scirem, praeter crucem Christi, In hac sola gloriabatur Paulus, hanc solam se nesse profitebatur & prae se ferebat: Ab iis vero vehementer animus eius abhorrebat, & eorum consuetudine interdicebat, qui superbi, nihil scientes, languebant circa quaestiones & pugnas verborum, ex quibus oriuntur inuidiae, con tentiones, blasphemiae, suspitiones malae: cum sertum domini non oporteat ligare, sed esse mansuetum ad omnes, docibilem, patientem, &c.

Back to TopNext