On this page
Caput 2
Caput 2
Quod fides mediatoris, post lapsum primi hominis, fuerit et est omnibus ad salutem necessaria, neque potuerit, aut possit quisquam absque illa salvari
CAPVT SECVNDVM. Quod fides mediatoris, post lapsum primi hominis, fuerit, & est omnibus ad salutem necessaria, neque potuerit, aut possit quisquam absque illa saluari.
HAec est igitur fides nostra, in cuius simplicitate regnum est Dei, non in contentione sermonis, vt credamus & confiteamur, quod non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo saluum quenquam factum, aut fieri oporteret, praeter nomen illius, qui propterea vocari voluit IESVS, quod saluum esset facturus populum suum a peccatis eorum. Ac fides quidem haec, ante lapsum primi hominis, minime fuit necessaria, Neque enim alia causa fuit, quamobrem veniret in mundum Iesus Christus, quam vt peccatores saluos faceret. Non illum de coelo ad terram merita nostra bona, sed peccata traxerunt. Tolle morbos, tolle vulnera, dicit Augustinus, & nulla est causa medicinae. Sufficiebat igitur primis parentibus nostris, priusquam prolapsi fuissent, credere, quod Deus est, & quod inquirentibus se remunerator est Post admissum vero per illos peccatum, iam illud credere nequaquam sufficiebat: necessaria fuit praeterea fides mediatoris, quem cum ipsi, tum liberi eorum & posterisancti Patriarchae & Prophetae magno desiderio venturum expectabant, certa spe, & fiducia futurum, vt per eum Deo patri reconciliarentur, & de Diaboli potestate eriperentur. Quis autem futurus esset mediator ille, Deine filius, an angelus, an alius quispiam, de eo certi aliquid persuasum habere non fuit omnibus necesse: satis erat ad salutem, in genere credere, quod rationem Deus esset initurus, & viam aliquam humanae redemptionis inuenturus. Ad explicatius vero & distinctius de mediatore singula credenda tenebantur ii soli, quibus hoc fuit a Deo reuelatum, qui maiores vocantur, sancti Patriarchae, & Prophetae, simul Sacerdotes, & Pontifices, quibus populi docendi munus incumbebat, qui & ante legem obscurius, & post datam a Mose legem apertius, quibusdam sacrificus & caeremoniis venturum Christum mediatore adumbrabant. Quo rum significationem intelligebant ipsi quidem apertius maiores, quibus reuelatum erat, futurum, vt virgo conciperet & pareret filium, qui passione, cruce, & morte sua pro petatis hominum satisfaceret, qui tertia die a mortuis resur geret, deinde vero in coelos ascenderet, inde venturus iudicaret viuos & mortuos. In maiorum autem fide saluabantur minores, qui sub velamine quodam obscurius cognoscebant, ac fide apprehendebant, venturum mediatorem, per quem essent a morte liberandi, cuius venturi fides Illustrior fuit sub lege, quam ante legem.
Posteaquam vero venit tempus illud acceptabile, vene runt dies salutis: posteaquam apparuit gratia Saluatoris nostri omnibus hominibus, qui dedit semet ipsum pro nobis, vt nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum, tum vero fides mediatoris Christi, qui pacificauit, per sanguinem crucis suae, siue quae in terris, siue quae in coelis sunt, sicut clarior & apertior, ita magis esse coepit. necessaria, vt iam non adumbrate sicut sub lege, vel ante legem, neque sub velamine (quandoquidem Christo mortuo velum templi scissum est) sed clare, dilucide, atque aperte crederent, & confiterentur omnes, quod vererit iam is qui finis est legis Christus ad iustitiam omni credenticui testimonium perhibent omnes Prophetae, emissionem peccatorum accipere per nomen eius, omnes qui credunt in eum: cuius diem Abraham videre gestiebae, ac vidit, attestante ipso Christo, & gauisus est: vidit autem non carnis, verum fidei oculis, quibus multo certius videtur. Pro quo mittendo Moses orauit dicens: Obsecro domine, mitte quem missurus es. Orauit Dauid cum aliisim locis, tum ter in vno Psalmo repetens: Ostende faciem tuam & salui erimus. Orauit Esaias, cum desiderio clamans: Emitte Domine agnum dominatorem terrae. Vtinam dirumperes coelos & descenderes. Orauit in Canticis Ecclesia dicens, Osculetur me osculo oris sui: sonet vox tua in auribus meis. Quid enim aliud iis verbis a sponso suo Christo pefit? quam vt qui loqueretur iam in patribus & Prophetis idem ore proprio tandem aliquando loquatur in carne assumpta.
Neque vero satis est credere, quod venerit in hunc mundum, sed & illud fideles omnes tenere memoria necesse est, quod conceptus est de Spiritusancto, quod natus est ex Maria virgine, quod traditus est propter delicta nostra, & resurrexit propter iustificationem nostram, quod ascendit ad coelos, sedet ad dexteram patris, inde venturus iudicare viuos & mortuos.
Quoniam vero qui virginis filius, idem est & Dei filius, in patrem quoque omnipotentem cre dere necesse est, creatorem coeli & terrae: simul & in Spiritum sanctum, ex quo conceptus est. Vt in tribus personis credatur vnus Deus. Distinctionem vero personarum, & vnitatem substantiae, si qui sunt rudiores, quam vt comprehendere possint, non est adeo necessarium ad salutem, omnibus explicate credere, vt si quis minus hoc fuerit assequutus, de eius salute dubitandum sit.