Text List

On this page

Caput 93

Prev

How to Cite

Caput 93

Caput 93

Paraenesis cum totius operis peroratione

CAPVT XCIII. Paraenesis cum totius operis peroratione,

HVnc spiritum dari sibi postulent omnes, qui Christiani & Orthodoxi censeri volunt, quos in extrema operis huius nostri parte, visum est nobis Eiusdem verbis affari, quibus Philippenses olim Paulum esse legimus alloquutum. Si qua, inquit ille, consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua socie tas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium nostrum. Scripsit haec ad Philippenses Paulus, a cuius sanctitate quamuis ita longe nos esse remotos agnoscamus, vt ne qui corrigiam quidem calciamenti soluamus, nos dignos ingenue fateamur: quibus tamen aliis, quam doctoris gentium, ex quibus nos originem duximus, verbis rectius alloqui possumus fideles omnes, quorum cura, fidei nostrae peculiariter est a Deo commissa, eos praesertim, quibus nihil quod receptum est placet, qui nouis quibusdam & pere grinis doctrinis abducti, nolunt nobiscum in Christi pace, in Ecclesiae catholicae vnitate, in fraterna charitate gaudere, sed ab orbe terrarum, quo Ecclesia catholica, secundum Prophetica & Euangelica promissa, diffunditur, se dirimentes in parte esse, & pars dici, quam a catholica nomen ducere malunt, nec amant nobiscum idipsum, ad quod nos toties hortatur Apostolus, cum tamen eundem se dicant nobiscum confiteri Christum: quin altare contra altare erigere, cathedram contra cathedram constituere conantur. Hos itaque prae caeteris vt Paulinis verbis his admoneamus, cogit nos paterna cura & solicitudo nostra, quam pro salute eorum gerimus. Si qua consolatio in Chisto, si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis, implete gaudium nostrum. Quatuor sunt, per quae Paulus Philippenses obsecrat. Primo loco: Si qua, inquit, consolatio est in Christo. Non cuiusuis, verum eius, quae est in Christo consolationis meminit, in Christo, qui pater est misericordiarum, & Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ipse enim solus est, per quem abundat consolatio nostraipse solus est qui dicit: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego reficiam vos, & inuenietis requiem animabus vestris. Quaerat qui volet ex auro & argento, quaerat ex amplitudine possessionum, quaerat aut ex doctrina excellenti, aut ex eloquentia singulari, quaerat ex quacunque tandem earum rerum consolationem, quae multitudinis imperitae iudicio cum primis esse videntur expetendae: nos extra Christum molestias multas, consolationem scimus nullam. Solus Christus est consolatio nostra, pax, quies & tranquillitas nostra: sic enim ipsum iam iam ex hoc mundo migraturum, suis dixisse legimus. In mundo pressuram habebitis, in me vero pacem.

Quamobrem est filioli, quos iterum in Christo parturimus, si vultis in Christo pacem, si vultis in Christo consolationem habere, quam ipsi cupitis obtinere, nobis eandem in Christo & propter Christum consolationem adferte. Consolemini nos, qui pro Christo legatione fungimur apud vos, vt vicissim Christus consoletur vos: consolemini nos, implere gaudium nostrum. Dicit secundo loco Paulus: Si quod solatium charitatis. Nulla ex re majus esse potest, quam ex charitate solarium: siquidem vbi charitas est, ibi Deus est: Deus est enim charitas. Quapropter quod ex charitate hoc ex Deo solatium est. Si quod igitur est solarium, quod habet fraterna charitas, quae tristitia pariter & laeta facit communia, implete gaudium nostrum. Addit tertio loco: Si qua societas spiritus. Societas spiritus aliud non est, quam coniunctio fidelium, quam efficit spiritus sanctus, per quam vnum corpus, vnus spiritus sumus omnes. Hac societate nulla esse potest, neque firmior, neque iucundior: de hac societate si esse vuultis, si ad corpus Christi pertinere, si membra eius esse cupitis implete gaudium nostrum. Subdit quarto & postremo loco: Si qua viscera miserationis. Si nondum obrigerunt sensus vestri, si piis ducuntur adhuc affectionibus animi vestri, implere gaudium nostrum. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Capiat itaque vos, nunc nostri misericordia, si extremo illo die misericordem iudicem habere vultis: nam qua mensura mensifueritis, eadem remerietur vobis. Quare si quae sunt in vebis viscera miserationis, implete gaudium nostrum. Inchoatum quidem fuit gaudium hoc ante annos prope sexcentos, & ad haec vsque nostra tempora continuatum, sed proh dolor proximis his annis superioribus, est non leui tristis tia contaminatum. Quantam nos ex eo laetitiam accepisse putatis, quod cum iam a sexcentis annis prope Christi receperit Euangelium Polonia, tantam in eo tuendo gentis nostrae constantiam videre semper licuit, vt ab eo nunquam in aliud se cuiusuis, quam Christi potius Euangelium transferri passa sit?

Verum gaudium hoc nostrum valde est imminutum, posteaquam paucis his superioribus annis ab eo, quod nobis traditum est, sancto Dei verbo plerosque recessisse videmus: quibus melius erat non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum conuerti Currebatis bene: quis vos fascinauit non obedire veritati, quam semel amplexi fueratis? Quare si qua consolatio in Christo, si quod solatium charitatis, si qua societas spin tus, si qua viscera miserationis, implere gaudium nostrum date operam, vt quod magna cum laude fuit a maioribus vestris inchoatum, & ab illis quidem constanter ad extremum vsque vitae diem, a vobis autem aliquandiu continuatum, optato fine terminetis & sicut a maioribus accepistis, ad posteros transmittatis. Quod ad nos attinet, qualescunque sumus, indigni quidem, sed ministri tamen Dei sumus, pro Christo legatione fungentes: eorum loca tenemus, qui primi gentem hanc nostram voluntarie Deo genuerunt verboveritatis. Non ignoratis Apostolos vestros Adalbertum & Stanisaum, quorum admirabilis vitae sanctimonia toti est orbi testata. Quod illi nobis Euangelium sanguine suo signatum reliquerunt, quod miraculis propagarunt, quod ipsi ab Apostolis, quod nos ab ipsis per longum Episcoporum & Sacerdotum successionem accepimus hoc & non aliud annuntiamus vobis. Quod si vita nostra longe dissidet ab eorum vita, agnoscimus peccata nostra, sed certe doctrina nostra ab illorum doctrina non dissidet. Nam quod ab illis creditum, non quod a nobis inuentum est: quod ab illis accepimus, non quod ipsi excogitauimus, hoc vobis tradimus. Res est non ingenii, sed doctrinae: non vsurpationis priuatae, sed publicae traditionis: non a nobis prolata, sed ad nos perducta: quam ita vt perducta est ad nos, adferimus ad vos, non institutores ipsi sed sectatores: non ducentes, sed sequentes: non authores, sed custodes, memores illius, quod verum veri Dei cultorem Paulus admonet: Depositum custodi, deuitans prophanas vocum nouitates, & oppositiones falsi nominis scientiae: quod apud nos ab his qui praecesserunt nos sanctis patribus fuit depositum, id iuxta Pauli monita, fideliter a nobis custoditum, vobis nunc reddimus.

Quamobrem si nullas ad vos prophanas vocum nouitates adferimus: si a Paulo docti, quod a patribus depositum fuit apud nos fidei talentum, id magna fidei custoditum vobis reddimus, iterumque atque iterum rogamus vos, & obsecramus, implete gaudium nostrum. Sed vos iampridem nosse proculdubio cupitis, qua nam tandem ratione gaudium nostrum per vos impleri velimus. Non est cur anxio sitis & sollicito animo: nihil difficile, nihil durum & molestum, nihil quod non cum voluptate potius quam cum labore coniunctum sit vobis praescribemus: neque enim aliter nos a vobis, quam sicut magister noster Paulus olim a Philippensibus impleri gaudium nostrum postulamus. Principio, vt idem sapiatis omnes, deinde vt eandem charitatem habeatis. Quid vobis videtur. Est ne aliquid in hoc laboris & molestiae? nunquid non dulce potius cumprimis & iucundum est, quod a vobis exigimus? Non vt maria transmittatis, non vt partem aliquam terrarum orbis peruagemini, non vt aut opes obiiciatis, aut sanguinem vestrum profundariis, aut aliquam corporibus vestris molestiam adferatis, nihil horum aut similium praecipimus: Ac si quid tamen huius generis pro Christo legatione fungentes praeciperemus, certe Christi causa, non modo detrectare, verumetiam summa cum animorum alacritate obire vos oporteret omnia.

Nam si nullos non perfert labores & molestias agricola, nulla non addit pericula mercator, nullis non discriminibus vitam suam obiicit miles, dum exiguo lucro potiri queant, quo tamen an sint potituri, certum adhuc non est, & si maxime potiti sint, persaepe tamen citius opinione sua dimittant necesse est: si mox perituri commodi causa perferrent isti tam acerba multa, tam alacriter, vos non multo maiore alacritate eadem omnia laturi essetis, vt infinitum, nec vllo vnquam tempore vobis periturum thesaurum ibi consequi liceat, vbi neque erugo, neque tinea demolitur neque fures effodiunt aut furantur: vbi qua semel potiti fueritis vita beata ea perpetuo frui licebit?

Sed tamen nos nullum vobis grauius onus imponemus. Mandatum quod non pro Christo legatione fungentes praecipimus vobis hodie, non supra vos est, neque procul positum, nec in coelesitum, vt possitis dicere, quis nostrum valet ad coelum ascendere, vt deferat illud ad nos, vt audiamus atque opere compleamus: neque trans mare positum vt caussemini & dicaris: quis e nobis poterit transfretare & illud ad nos vsque deferre, vt possimus audire & facere quod praeceptum est? sed iuxta vos est sermo valde in ore vestro & in corde vestro, vt faciatis illum. Breue verbum est, & expeditum. Hoc tantum hortamur vos, oramus & obsecramus, vt idipsum credatis, vt eandem charitatem habeatis. Quid est facilius, quam credere? quid dulcius, quam amare. Quid autem vtroque fructuosius? Videtis quam sit expeditum, quod a vobis postulamus: modo voluntas adsit, dictum ac factum, gaudium nostrum per vos erit impletum: neque enim petentibus deerit eius auxilium, qui operatur in nobis & velle & perficere.

Sed hic dicet vestrum aliquis. Quid hoc rei est tanquam cum infidelibus ita nobiscum agitis? Nunquid non credimus? Nobis vero, quin credatis dubium non est, sed minime sufficere putamus si quomodocunque tandem vos credere profiteamini, verum sicut iubet Paulus ita vos crede re velimus, vt idem credendo sapiatis. Non vt singularem siue solitariam quisque suam, non vt VViten. non vt Tiguri nam, non vt Augustanam, non vt aliam quamcunque (iam enim proh dolor luditur fidibus, non vna fides retinetur, sed vt catholicae fidei confessionem Christianam vnanimiter omnes amplectamini. Quae malum isthaec est amentia, cum olim vnum Deum colentes, vno & eodem nomine Chrisiani fuerimus appellati, quod nunc plerique tam praeclarum nomen hoc fastidiunt, & Euangelici qua Christiani vocari malunt? Scilicet extra Christum, Euangelium esse potest? Quid est Euangelium? leta annuntiatio, Potest autem extra Christum laeta esse vlla annuntiatio? Sempiter nae & aeternae mortis annuntiatio extra Christum esse potest, laete alicuius rei nuntius extra Christum esse non potest.

Quamobrem vnde discessistis, eo redeatis, neque nomen illud fastidite, quod est super omne nomen, quod solum praenobis ferre, de quo solo gloriari nos oportet. Nihil praedicari de nobis potest gloriosius, quam si quemadmodum qui praecesserunt nos omnes, ex quo tempore Christi semel Euan gelium recepit Polonia, Christiani simus & vocemur omnes, Christiani non ita pridem vocati estis, Christianis parentibus prognati, a Christianis maioribus profecti, Christiani sicut initio sic deinceps etiam semper & esse & dici velitis, neque vos ab illis praecidatis quos esse & fuisse Christianos negare non potestis. Etiam atque etiam obsecramus vos per no men domini nostri Iesu Christi, cuius nominis & ipsi conmunicatione gaudemus et vos nobis cum vna maiorum no strorum exemplo gaudere cupimus vt idipsum dicatis omnes: idipsum sentiatis, idem sapiatis, & non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti, in eodem sensu, & in eadem sententia, memores libertaris, quae semel nos Christus liberauit, omnes quotquot esse & dici Christiani vultis, nolite iterum iugo seruitus contineri, nolite effici serui hominum, Homo est Lutherus, homo est Philippus, homo est Caluinus, quo rum alicuius opinionem cum sequimini.

Atqui mendacem omnem hominem esse, digito Dei scriptum est. Nolite sic eorum alicui vos addicere, vt prae eo, quod ipsi senserunt totius Ec clesiae, quae firmamentum est & columna veritatis sensum & consensum posthabendum esse putetis.

Iam vero si verbi Dei appellatione, quod nunc (proh dolor) non raro fit a multis, verbum hominis dignati fueritis, videre, nunquid non germana sit haec idololatria? Fugite idola per deum immortalem. Non est Deus Caluinus, non est Deus Bucerus, aut quicunque tandem alius ex illis, qui multo crudelius Christi corpus sanctissimum tractauerunt, illi ipsi qui Christum in crucem egerit. Tunc enim venerunt impii milites, & non fregerunt crura Christi, nunc venerunt isti speciem pietatis habentes virtutem autem eius abnegantes, & diruperunt ac in multas partes conciderunt totum corpus Christi, vnam sanctam, catholicam, Apostolicam Ecclesiam, Integrum Christi corpus inter manus persequutorum in cruce permansit, & inter manus Christianorum non est iam integrum corpus Ecclesiae Quamobrem eorum sectatores esse nolite, per quos tam nefarium scelus patratum esse videtis, sed spiritum sanctum per suum vas electum, vos vt idem sapiatis monentem au dite. Non vt suam quisque propriam confessionem adferat, sed vt qui vos esse Christianos profitemini libet enim recepeuin hoc nomen potius vobis tribuere, quo supersitibus etiam Apostolis Antiochiae primum eorum vsi discipuli leguntur, quam nouum aliud heri (quod aiunt) & nudiustertius a nouarum rerum studiosis vsurpari coeptum: vt idem sapiatis quod vestros vel communes nostros potius maiores, Christianos citra dubitationem vllam sapuisse cernitis: qui nos praecesserunt cum eodem signo fidei, & dormiunt in somno pacis. Procul a vobis absit, haec impietas, vt patres vestros, auos, proauos, atauos, idola coluisse & nunc demum Christum praedicari caeptum esse: nunc demum vestris oculis Euangelii lucem affulsisse, hostibus veritatis & inimi cis crucis Christi credere animum inducatis. Quingenti iam sunt octoginta sex anni sicut annalibus nostris memo riae proditum legimus, cum per Christum Deum nostrum ab idolorum errore sumus abducti, & ad veritatis agnitionem

perducti. perducti, qui postquam semel nos ab idolorum culta reuo cauit, quae nunquam satis est praedicanda bonitas illius & misericordia, non permisit, deinceps vnquam sanguine suo nos ablutos, eodem luti volutabro foedari. Idem igitur sapiatis quod parentes, quod aui, quod proaui, quod attauvestri, qui pie Christum coluerunt iam inde a sexcentis annis prope sapuerunt, quandoquidem & ipsi non diuersum ab eo sapuerunt, quod reliquus orbis Christianus ab ipsis Apostolis receptum & per longam Episcoporum & sacerdotum successionem ad nos vsque perductum sapuit semper, & sapit etiam nunc, & sapiet deinceps vniuersus. Non est Polona fides, non Lithuana, non Germana, quam vt firmiter teneatis, vobis persuadere conamur: non est huius vel illius nationis aut prouinciae, vt nationalis aut prouincialis dici queat: est & vocatur fides catholica, per vniuersum terrarum orbem, quam late patet Christianum nomen diffusa: neque triginta his aut quadraginta annis nata, sed quae ab ipsis primis parentibus nostris simul vt orbis conditus est, initium habuerit. Fuit ante legem obscurior, sub lege figuris magis adumbrata, quam illustrioribus ali quibus notis expressa, posteaquam vero apparuit gratia Dei saluatoris nostri omnibus hominibus, facta est indies clarior & dilucidior, vt nihil iam ad eius perspicuitaten deesse videatur. Hanc igitur fidei Catholicae confessionem Christianam vobis commendamus, vt quod audistis ab initioid in vobis permaneat, quia si in vobis permanserit quod audistis ab initio, & vos in filio & patre manebitis, & societatem habebitis nobiscum, & societas nostra erit cum patre & cum filio eius Iesu Christo. Hanc & Paulus vobis commendat, cum vt idem sapiatis monet. Quid enim est aliud idem sapere, quam catholicam fidem retinere? Qui catholicus est, idem sapit. Qui schismaticus est aut haereticus diuersum sapit. Hoc est idem sapere, sapere ad sobrietatem, hoc est diuersum sapere, sapere plus quam oportet. Certe non oportet sapere plus quam omnes sapiunt, nam sic sapere desipere est. Sicut etiam dicit Paulus: Dicentes se esse sapientes, sturi facti sunt. Credere sanctam Ecclesiam catholicam hoc est idem sapere. Quisquis hanc non credit, etiam si caetera credat omnia, quae in symbolo continentur, inanis est fides eius, quando non sapit idem, sicut Paulus admonet. Non est ita necessarium ad salutem habere prophetiam, nosse mysteria omnia, & omnem scientiam, vt si quid alicui forte parum perspectum sit, de salute animae suae periclitetur. Vnum est necessarium dicit Christus. Vnum est ad salutem necessarium, quo si quis vno fuerit destitutus, nihil est, quod se salutem consequi posse, speret. Quid illud est? Subiungit mox Paulus dicens: Eandem charitatem habentes. Loquatur aliquis linguis hominum aut Angelorum, si charitatem non habuerit, factus est velut aes sonans, aut cymbalum tinniens. Habeat prophetiam, nouerit omnia mysteria, & omnem scientiam, habeat omnem fidem ita vt montes transferat, si charitatem non habuerit, nihil est, Distribuat in cibos pauperum omnes facultates suas: tradat corpus suum ita vt ardeat, si charitatem non habuerit nihil ei prodest. Sola est charitas, quam qui habet, nihil ei deest eorum quae ad bene beateque viuendum pertinent, quam qui non habet, frustra habet caetera omnia. Fratres sumus, vnum Deum inuocamus, in vnum Christum credimus, vnum Euangelium legimus, vnum Psalterium recitamus, vnum Amen respondemus, vnum alleluia resonamus, vnum Pascha celebramus, quid causae est, quod vos foris estis, nos intus sumus: quid causae est, quod altare contra altare erigitis, quod cathedram, contra Cathedram constituitis? Quid causae est, quod Paulum admonentem audire non vultis, vt idem nobiscum, idem cum nostris maioribus, idem cum vniuersa Catholica Ecclesia sapiatis, verum ab orbe terrarum vos praeciditis? Eadem sacramenta nobiscum, easdem scripturas habetis, hoc solum minus habetis, quod minus habet, qui charitatem non habet. Si adesset charitas, nulla esset praecisio, nihil esset quod impediret, quominus idem saperemus omnes. Nulla schis mata facerent dicit Augustinus, si fraterno odio non excaecarentur. Ante quem Ambrosius quoque, Nouatianus inquit & alij non paruae scientiae fuerunt, sed quia per zelum foedera charitatis perdiderunt, in schisma versi ad perditionem sui, haereses creauerunt. Si charitas adesset, quandoquidem non inflatur charitas, nunquam eo tumoris ventum esset a quibusdam, totum vt orbem Christianum de sipere, se vero solos sapere, se solos videre sibi persuaderent, Si charitas adesset, quandoquidem non cogitat malum charitas, nunquam hanc de nobis opinionem nonnulli concepissent, quod secus quam intelligimus ipsi, scripturas interpretemur, qua vna, nulla vel cogitari potest maior impietas. Si charitas adesset, causae nihil esset, quamobrem idem non saperemus omnes. Obsecramus vos per Christum, nunquid non eundem nobiscum in coelis patrem inuocatis? nunquid inuocantes non eadem ab eius filio nobis praescripta formula vtimini, dicentes: Pater noster qui es in coelis?

Atqui pater hic noster, vnam tantum coniugem habere voluit. Qui patrem vnum agnoscimus, quare matrem etiam vnam non agnoscimus. Si primogenitus noster frater diuisus non est Christus, cur ipsi diuidimur, cur segregamur, cur difiungimur? Si membra sumus vnius Christi corporis, cur ab eo vos praeciditis? Iterum atque iterum per Deum vos obtestamur immortalem, implete gaudium nostrum, consonate paci, cohaerere vnirati, acquiescite charitati, credite veritati, quo laetari queamus de concordia vestra, & gratias agere Deo de salute vestra, quam non potestis habere, nisi in Ecclesia catholica, Entra Ecclesiam catholicam, omnia potestis habere, praeter salutem. Potestis habere honorem, potestis habere Sacramenta, potestis etiam cantare alleluia, potestis respondere Amen, potestis Euangelium tenere, potestis in nomine patris & filii & spiritus sancti fidem habere & praedicare, sed nusquam nisi in Ecclesia catholica, salutem potestis inuenire, Extra hanc haberi possunt omnia, sola eaquae sola salutem adfert charitas, extra Ecclesiam haberi non potest: neque enim diuidit vnitatem quisquis habet charitatem. Haec est quae facit vnanimes, quales vt sitis, cum Paulo vos hortamur, vt vno sitis & eodem animo, quo sumus nos, quo fuerunt olim & nostri & vestri maiores, qui pie Christum coluerunt, vt de vobis quoque dici queat, quod de nostris aliquando maioribus dictum legistis. Multitudinis credentium erat cor vnum, & anima vna. Ecce quam bonum & quam iucundum habitare fratres in vnum. Quam iucundum accidit auribus, & suaue, cum legitur. Egressi sunt omnes filii Israhel, & pariter congregati, quasi vir vnus. Stans omnis populus, quasi vnius sermone respondit. Conuenit vniuersus Israhel ad ciuitatem, quasi homo vnus, eadem mente, vno consilio Congregatus est populus, quasi vir vnus in lerusalem. Vnum est necessarium, vnum est ad salutem necessarium, vnum hoc illa ipsa hora, qua iam traditurus erat semet, ipsum pro nobis oblationem hostiam & Deo, in odorem suauitatis, petiuit a patre Christus dicens: Pater sancte, serua eos, in nomine tuo, quos dedisti mihi, vt sint vnum sicut & nos. Et paulo post. Non pro eis autem rogo tantum, sed & pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, vt omnes vnum sint, sicut tu pater in me & ego in te, vt & ipsi in nobis vnum sint: vt sint vnum, sicut & novnum summus, vt sint confirmati in vnum.

Neque vero periuit haec a patre modo repetitis vicibus, verum etiam haec fuit causa potissima, sicut a Ioanne scriptum legimus, quam obrem turpissima morte condemnari voluit, vt filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in vnum. Quae quum ita sint, cum ex hac vita migraturus ad patrem suum coelestem, nihil aliud nobis testamento Christus reliquerit qui pacem, quum non aliud sit patrem praecatus diligentius, quam vt vnum cum ipso, vnum & inter nos essemus, cum & mortis illius tam acerbae tam etiam ignominiosae non alia causa fuerit, quam vt dispersos congregaret in vnum, cur vos quod nobis Testamento legatum est, id repudiatis? cur Christi precationem ex incredibili quadam erga nos charitate profectam, nullum vobis fructum adferre patimini? cur crucis & mortis illius beneficium, quantum ad vos pertinet, irritum & inane redditis? dum quod antea dispersum, postea sanguine illius fuit pretioso congregatum, id vos iterum dispergere conamini. Estne hoc Christianos esse? estne hoc Euangelium Christi profiteri? Christus ex duobus fecit vnum. Fecit enim vtraque vnum dicit Apostolus: vos ex vno facitis duo, ac plura etiam quam duo, Altare contra altare erigitis, cathedram contra cathedram constituiris. Obsecro vos, quid est hoc aliud, quam Antichristos esse? quam non Christi Euangelium, sed sathanae Cacangelium propagare? Sicut enim Christus est, qui congregat, ita sathanas est, qui spargit. Nolite charissimi, nolite spargere cum sathana, sed congregate potius cum Christo, vel saltem, quod semel est pretioso Christi sanguine congregatum, id nec ipsi spargite, nec ab aliis dispergi patiamini. Sitis vnanimes, vt quamuis corpora diuersa sint, eadem tamen in illis mens. idem animus, eadem voluntas, idem sit sensus omnium. Nolite suam quisque propriam confessionem adferre, suam quisque solitariam, aut vnius alicuius ex his opiniorem sequi, qui sicut propria sua temeritate segregauerunt semet ipsos, ita iusto Dei iudicio sunt & ipsi a se inuicem segregati, & in tot sectas dissecti, vt earum vix iam etiam nuncrum inire liceat.

Verum, non est nisi vnum. Hoc vnum retinere: ab omni sectarum genere cauetote. Sitis vt Paulus monet vnanimes, & id ipsum sentientes. Nam hi demum sunt vnanimes, qui sentiunt idipsum. Sicubi vero scinditur, incertum studia in contraria vulgus, sicut (proh dolor) in hac nostra prouincia fieri non ita pridem coeptum esse videmus, ibi vnanimitas esse non potest. Nihil est autem, quod vel ad Romanos, vel ad Corinthios, vel ad Philippenses scribens tan frequenter inculcet Apostolus, quam vnum hoc, vt idipsum dicamus, idipsum sentiamus, idem sapiamus omnes. Quod igitur ille, vel Deus potius per illum toties tam diligenter praecipit, nolite committere, vt in eo parum ipsi dicto audientes fuisse videamini, Vultis aedificare ciuitatem? Hierusalem aedificate, non Babilonem. Siquidem de Hierusalem legitis quod aedificatur vt ciuitas, cuius participatio in idipsum. In Babilone contra, sicut linguarum, ita & sen suum & rerum omnium horrenda quaedam fuit confusio Ciuitas Hierusalem vnum corpus est, non quadam corporum confusione permixtum, vt inquit Hilarius, neque singulis indiscretum aceruum, & informem cumulum vnitis, sed per fidei vnitatem, per charitatis societatem, per operum voluntatisque concordiam, per Sacramenti vnum in omnibus donum efficimur omnes vna ciuitas Hierusalem, efficimur vnus coetus sanctorum, efficimur vnum corpus Christi: a quo dissidentes, & se peccatis suis praecipitantibus separantes, participationem sanctae huius domus non habent, in qua non facit habitare Deus, nisi vnanimes, cum sit participatio ciuitatis huius in idipsum. Quapropter vbi idem sapiunt omnes, eandem charitatem habentes, vnanimes, id ipsum sentientes, ibi ciuitas Hierusalem, ibi domus Dei viui, ex viuis lapidibus aedificata, ibi est vna sancta Catholica, Apostolica Ecclesia, firmamentum & columna veritatis. Hanc itaque ciuitatem aedificate charissimi, vel vt ipsi potius haec esse ciuitas queatis elaborate. Fugite vero, fugite de medio Babilonis, & saluet vnusquisque animam suam. Neque enim ignoratis quam horrenda per Pro phetas suos Deus Babiloni comminetur. Quae quidem non illi tantum, de qua proprie scripserunt: verumetiam ei, quam illa significauit euenisse videmus omnia. Aedificauit memoria nostra Babilonem in Germania Martinus Lutherus, quid superest malorum ex his omnibus, quae Prophetae ventura praedixerunt, quod in ea iam non euenerit? Neque tamen eorum adhuc finis apparet vllus. Sed & in Anglia fuit aedificata Babilon, quae iam per Dei gratiam aedificatur iterum vt ciuitas, cuius participatio in idipsum, quibus non fuit regnum illud iactatum procellis & tempestatibus quae non pertulit naufragia? quibus non est mactatum infortuniis, quoad in ea Babilon aedificabatur? Agite & fratres quorum exitus perhorrescitis, eorum imitari facta ne velitis. Non potest esse falsum, quod dixit veritas. Omne regnum in seipsum diuisum desolabitur. Sic ignis in stipites congregatus, extinguitur: domus in lapides diuisa corruit auis in tabulas discissa, demergitur.

Quamobrem tanquam pestem vnam omnium teterris mam, fugite diuisionem, fugite schismata, fugite haeresses. Nolite vos diuidere a nobis, qui patres vestri vocamur, & sumus, ac pro paterna nostra erga vos charitate nullius rei maiorem, quam vestrae salutis curam & solicitudinem gerimus. Nolite vos diuidere a sanctis vestris, & iisdem maroribus nostris. Nolite vos diuidere ab vniuerso terrarum orbe, quum longe, quam late patet in eo Christiana religio, sed implete gaudium nostrum, vt idem sapiatis, eandem charitatem habentes, animes, idipsum sentientes.

Caeterum quo minus gaudium hoc nostrum impleri possit, duo potissimum obstare videntur, a quibus vt vobis diligenter cauearis, cum Paulo nostro paterne vos hortamur & monemus, quium statim subiungit. Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam. Nihil est quod perinde obstet, quomius homiimes idem sapiant eandem charitatem habentes, manimess, idipsum sentientes: atque contentio. Haec enim aninos irritant, mentes perturbat, odia accendit, ac tantam perepe caligiimem oculis mortalium offundit, vt caeca mens, quod lectum est videre non possit.

Quamobrem etiam alio loco aulus, pugnas legis, & verborum vitare iubet, quod ex lis oriuntur inuidiae, contentiones, blasphemiae, suspitioles male conflictationes hominum mente corruptorum, & ui veritate priuati sunt. Et iterum his, qui sunt ex contenone & quuii non acquiescunt veritati: credunt autem iniqui ti, ira & indignatio, tribulatio, & angustia. Et ad Corin lios scribens: Si quis autem videtur contentiosus esse, nos lem consisuictudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Ad Indem moddium & Iacobus, vbi zelus amarus habetur & tentiones in cordibus, negat eam ibi reperiri sapientiam, desursuum est, descendens a patre luminum: sed terrenam, malem, dia albolicam. Vbi enim relus & contentio, ibi incon stantia & omne opus prauum. Quae autem desursum est, inquit, sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacificamodesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia & fructibus bonis. Sectemii charissimi, sapientiam, quae desursum est a patre luminum. Haec enim est pudica, quoniam caste intelligit, est pacifica quoniam a proximorum societate propter elationem se non difiungit, est modesia, suadibilis, bonis consentiens, quoniam nihil habet in se praefracti, sed fa cile caedit veritati. Contra vero terrena illam, animalem, diabolicam sapientiam, qua qui praediti sunt, omnes alios prae se caudices esse putant, modis omnibus auersemini, cum ipsi vestris oculis videatis, ac modo non manibus etiam contrectetis inconstantiam & omne opus prauum, vbi zelus est & con tentio. Quid enim apud illos constans, quid fixum & stabile cernere licet: apud quos altercationes istae de fide vigent maxime Satis iam a nobis est superius indicarum, quemadmodum subinde varient sententiis, dogmata sua mutent in annos, quin & aliud hodie nonnunquam, aliud cras affimant. Suo quoque tempore quaeritur Gregorius Nazianze nus, cum feruerent maxime disputiones, tum refrixisse maxime charitatem, refrixisse pietatem, quae in credendo, in sperando, in amando consistit. Tum autem & hunc fructum adfert contentio, quod sicut ille dixit. Nimium altercando veritas amittitur. Neque enim vllum adferri potest majus impedimentum ad veritatem inuestigandam, quam si supra quam scriptum est, vnus pro altero infletur aduersus alterum. Praeclare Deum alloquens Augustinus, veritas inquit tua, nec mea est, nec illius, aut illius, sed omnium nostrum, quos ad eius communionem publice vocas, terribilis, ter admonens, vt nolimus eam habere priuatam, ne prius mur ca. Nam quisquis id, quod tu ad fruendum omnibus proponis, sibi proprie vendicat, & suum vult esse, quod om nium est, a commini propellitur ad sua, hoc est a veritate ad mendacium. Qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Obsecramus vos, quod ab Augustino scriptum est, de ligenter vobiscum expendere velitis. Non est, inquit Augusinus huius aut illius, sed est omnium veritas: omnes ad ejus communionem vocauit Deus publice. Quod publicum est, nemo faciat priuatum ne priuetur: quod omnium est per charitatem, nemo sibi proprie uendicet, aut suum esse

velit per contentionem. Nam qui de suo loquitur, menda cium loquitur, non veritatem, sicut ipsa tesiatur veritas Atque hic est fructus contentionis quod dum suam quisque vult esse veritatem, quae omnium est, attitur veritas, quam non alibi, quam apud omnes, hoc est in Ecclesia catholica reperire licet. Qui loquitur alio quam omnium, quam Ecclesiae catholi cae sensu de suo loquitur, mendacium loquitur. Quare fugite contentionem, quae priuatum, quae suum esse vult, quod publicum, quod commune est omnium. Cuius mater sicut ab eodem Augustino scriptum est, est superbia & humanae laudis auidi tas.

Quamobrem fontem ipsum tanti mali cum obruere vellet, Apostolus: posteaquam dixit, nihil per contentionem: adiunxit statim, neque per inanem gloriam. Tolle gloriam inanem, sublata simul erit omnis contentio, cuius non alia fere causa est quam quod quaeritur ab hominibus glona: vere namque dictum est a sapiente. Inter superbos semper iurgia. Atque superbiae filia est inanis gloria, quae plerumque facit e stultis insanos. Cessabunt iurgia, facessent contentiones, simul vt facesset inanis gloria. Facesset autem inanis gloria, si fuerit illud obseruatum, quod apud Paulum sequitur. Sed in humilitate superiores sibi inuicem arbitrantes. Vultis iurgia, vultis lites, vultis contentiones effugere? fugite gloriam inanem: succedat in locum eius humilitas qua statim vt accesserit facessat illa necesse est. Sicut mater haereticorum su perbia, sic mater piorum omnium est humilitas. Vultis audire loquentem superbiam? Deponite, inquit, quicquid armaturae suppeditant orthodoxi veteres, theologorum scholae, au thoritas conciliorum & pontificum, consensus tot seculorum ac totius populi Christiani: Nihil recipimus nisi scripturas: sed sic, vt penes nos solos, sit certa authontas interpre tandi: Quod nos interpretamur hoc sensit spiritus sanctus, quod adferunt alii quamuis magni, quamuis multi, a spi ritu satanae & alienata mente profectum est. Quod orthodoxi docuerunt, quod authoritas Ecclesiae tradidit, quod populus Christianus amplexus est, quod Scholae defendunt exitiabile venenum est Sathanae. Quod ego doceo, spiritus est vitae, Credite in scripturis nihil prorsus esse obscuritatis, vel quod egeat iudicio: aut vt omnes caecutiant, ego non caecutio, nam conscius mihi sum, me habere spiritum Christi, quo possum de omnibus iudicare, nemo de me, Nolo iudi cium sed requiro obsequium: Neque quenquam vel tantillum mo ueat, multitudo, magnitudo, latitudo, profunditas, miracula, sanctitas. Ecclesiae sanctorum: omnes perierunt si senserunt, vt scripserit, nisi qui forte resipuerunt ante supremum

pavitae diem. Qui meis probationibus diffidunt, aut carent sensu communi, aut blasphemiam committunt in spiritum sanctum, & subuertunt Christianismum. Haec est superbis vox. Nunquid autem hic hominem prae se quenquam iudicat? Tantum abest, vt se superiorem alium arbitretur, vt caeteros omnes prae se fungos esse iudicet: Videtis autem vt hic non omnium sed suam priuatam esse vult veritatem? vt quod omnibus ad fruendum Deus proposuit, id sibi proprie vendicet, & suum esse velit quod est omnium.

Itaque a con muni propellitur ad sua, a veritate ad mendacium, nam qui loquitur mendacium, de suo loquitur. At nihil tale humilitas, nihil priuatum, nihil vult habere suum. Quod omnium est, quod catholicum est: quod orbis totius Christiani consensu receptum est in eo libenter acquiescit, id verum, id rectum, id amplectendum esse censet, etiamsi propter intelligentiae tarditatem pleraque non assequatur, se tamen non intelligen di viuacitate, sed credendi simplicitate fore tuam persuasum habet: ac non modo se non praefert caeteris, verum sibi potius caeteros anteponit, se caeteros esse superiores arbitratur eos praesertim de quibus tot seculis tantam doctrinae, tantam & sanctitatis opinionem fuisse videt. Nihil est quod vel vnanimitati retinendae, vel veritati inuestigandae sit aeque noxium, atque laudis humanae & inanis glonae cu piditas. Hanc enim qui aucupantur, quicquid omnium, quic quid catholicum, quicquid commune cum multis est, id tanquam tritum iam ab aliis & vulgare, quodque nullam admirationem effecturum, nec aliquam excellentis alicuius ingenij vel doctrinae sit opinionem allaturum reiicit & aspernatur, sed singulares quosdam exquirit intellectus, insolitos & hactenus inauditos excogitat sensus, nouas & solitarias profert opiniones, quo possit digito monstrari & ditior hic est. Hic est ille qui nobis Euangelium, quod ita multis seculis sub scanno iacuit, ingenij sui fu licitate nunc tandem in lucem protulit, qui verum illius & germanum sensum aperuit, qui mentes nostras post tantam quae iam diu nostris oculis offusa fuit, caliginem, nunc demum luce veritatis illustrauit. Quod ita longo seculorum interuallo, nemo vidit orthodoxorum, vnus hic vidit vnus hic prope mille iam annis ignoratum orbi Christiano, Christum clare nobis demonstrauit. Pape, quam longo tempore pro Deo mundus idola coluit? Hic est ille, qui de coelo descendit, qui nos iam tandem ab idolorum seruitute liberatos, Dei pie colendi rationem cognoscere fecit. Hanc inanis gloriae dum captat auram infelix homuntio, dum quod Christi proprium est, id sibi vendicare conatur, dum se pro Christo colli vult, minime contentus est co, si vna aliqua de re singularem intellectum, & solitariam suam opinionem proferat, sed cum in vno sibi videt successisse, mox alia simul peruertit omnia, quae totius orbis iudicio sunt approbata, ac orbis iudicio suum anteponit, cum eo qui sedet in throno dicens: Ecce ego noua facio omnia Videtis quanta sit haec pestis inanis gloriae. Haec est, quae Cherub angelum qui ceteris praestare scientia visus est, de coelo deiecit: haec est, quae primos parentes nostros, de paradiso deturbauit: haec est, quae nunc etiam non paucos de regno coelorum, hoc est, de Ecclesia Dei, in qua sola sunt pauperes illi spiritu, quorum est regnum coelorum praecipitat: haec est, quae facit haereticos: haec est, quae facit schismaticos, ac quos nunc separat a coetu piorum hos postea separabit ab eo, quod piis promissum est, regno coelorum. Sic enim haereticum describit Augustinus. Haereticus est qui alicuius temporalis commodi, & maxime gloriae principatusque sui gratia, falsas & nouas opiniones vel gignit vel sequitur. Hanc igitur inanem gloriam iure merito pios om nes fugere Paulus, & humilitatem amplecti iubet, qua qui praeditus est, non modo se nulli, sed sibi potius anteponit, omnes, nec adduci potest vlla ratione, sic vt de se magnifice sentiat, vt orbem Christianum totum caecutiuisse, Christum tot seculis ignorasse, idola pro Deo coluisse credat, se vero solum videre, se solum sapere, se solum veram ver Dei colendi rationem tenere persuasum habeat: Vbi tanta est arrogantia, ibi nulla potest esse veritatis agnitio.

Verum est enim quod ab Augustino scriptum est, eam quam non inuenerit humilem, veritas fugit mentem. Resistit superbis Deus, humilibus autem dat gratiam. Excelsus dominus, & humilia respicit, & alta a longe cognoscit. Ad quo respiciam, inquit, nisi ad humilem, & quietum & trementem sermones meos? Vbi humilitas, ibi sapientia: Vbi tu mor & milatio, ibi stultitia. Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Abscondit mysteria sua Deus a sapienribus & prudentibus, & reuelauit ea paruulis: Vultis Dei mysteria cognoscere? Vultis ad veram sapientiam? Vultis ad scripturarum intelligentiam peruenire? sitis in oculis vestris paruuli, sitis non alta sapientes, verum humilibus sentientes, sitis conualles potius quam montes. Nam in con uallibus emittit Deus fontes gratiae suae. Nolite sic de nobis, nolite sic de vestris & nostris maioribus, nolite sic decunctis qui per orbem Christianum sunt diffusi, & Christi fidem profitentur, existimare: quod aut fungi quidam & stipites sint & fuerint omnes, aut si quod in eis lumen fuit intelligentiae tanta fuerit eorum & nostra sit improbitas, vt agnitam veritatem profiteri & prae nobis ferre no limus, ac secus quam intelligamus ipsi vos doceamus. Extremae cuiusdam arrogantiae, ne dicamus an dementiae, an impietatis potius fuerit, hanc de piis omnibus tam impiam opinionem concipe. Nunquid quia vos cauti vobis & pru dentes videmini, ideo stupidi, bardi, trunci sunt omnes, quotquot a vobis ipsis inter se dissidentibus dissentiunt: Certe non ita vos Paulus docet, sed in humilitate, inquit, superiores inuicem arbitrantes, non modo, inquit Paulus, non prae se stupidos, bardos, truncos alios iudicet.

Verum praestantiores arbitratus, se potius pleraque non assequutum existimet, atque ideo minus praefractae suam opinionem tueatur: ac sicubi videt consensum omnium, sicubi videt vnanimiter aliquid ab ecclesia Catholica definitum, tanto seculorum interuallo, constanter ab omnibus obseruatum, ne velit orbis totius iudicio priuatum suum anteponere, neque sic sibi soli dei spiritum vendicet, vt cui proprie promissus & missus est, eum ecclesiae detrahat vniuersae: quin illi se submittat potius, illius placitis obtemperet, in capt. ritatem redigat intellectum suum, in obsequium Christi & capitis & corporis. Hoc vbi fit, ibi fit simul quod Paulus, quod nos a vobis tanto studio petimus, vt idem sapiant omnes, eandem charitatem habentes, vnanimes, idipsum sentientes: fieri autem id alibi non potest, quam vbi praeste adest humilitas, animique modestia. Hanc igitur Paulus prae caeteris diligenter commendare studet omnibus, ac quo minus quenquam illius pudere possit, Christi proponit exemplum, quo libentius illius vestigiis incedamus. Hoc sentite, inquit, in vobis quod & in Christo Iesu, qui quum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequa lem deo, sed semeripsum exinaniuit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus & habitu inuentus vt homo, humiliauit semetipsum factus obediens vsque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod & Deus exaltauit illum, & donauit illi nomen, quod est super omne nomen, vt in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium & infernorum, & omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei patris, Vultis, inquit Paulus, ad veram vitam, vultis ad veram & eam sempiternam gloriam peruenire? Christum ducem sequamini: quam vobis ille viam praecundo muniuit, eam ingrediamini. Quid enim ille? Cum natura Deus esset, quum se factis eam ipsis deum esse declarasset, vt qui vel nutu mortuos vitae restituebat, qui rerum elementa vertebat, qui verbo morbos quoslibet propulsabat, qui verbo tempestates quoque sedabat, qui daemonibus imperabat, ac alia multa faciebat, quibus aperte se deunesse demonstrabat: hic itaque talis cum esset, nunquid per contentionem, nunquid per inanem gloriam sibi vendicauit, vt haberetur aequalis deo? Nihil minus: quin humiliauit ac deiecit semeripsum apud homines, a patre gloriam expectans, vt non per ambitionem, sed per humilitatem aditum ad eam esse demonstraret. Vsque eo autem se deie cit cum esset summus omnium, vt non modo velut homo versatus inter homines esuriret, sitiret, lassesceret, inopia laboraret, ac omnibus iniuriis, quibus caeteri mortales opportunus fieret: verum etiam serui speciem in se, qui dominus est omnium, susciperet, & quidem serui nocentis, cum ipsa esset innocentia.

Nam quod mali serui est, capialligari, flagris caedi, conspui: id ipse suscepit in se. Nec eo se demisisse contentus fuit, verum etiam ad mortis vsque supplicium ceu facinorosus aliquis descendit, & quidem omnium probrosissimae crucis mortis. Quid autem ex eo praemii consequutus est? quid aliud nisi quod ipse dixit aliquando: Qui se humiliat exaltabitur. Nihil sibi ipse quidem apud homines vsurpauit, nec ante tempus maiestatem suam lactauit, sed quo se magis ipse deiecerat, hoc eum euexit, magi. Deus pater, in summam sublimitatem: ac per humilitatem & ignominiam crucis, illustrato: largitus est nomen quod excellit omnem humanam gloriam, nimirum, vt iam ad illius Iesu consputi & crucifixi nomen, sese flectat ac submittat omne genus, non solum eorum, qui sunt in terris, verumetiam eorum, qui apud inferos, vel apud superos degunt in caelis, nec vlla sit vsquam lingua siue hominum, siue angelorum, siue demonum, quae non confiteatur Iesum omnium rerum principem ac dominum a dextus assidere Deo patri, vt regni communis gloriaeque omnis consorti. Quotquot igitur eiusdem gloriae participes esse cupitis, in hunc aspiciatis authorem fidei & consummatorem Iesum, huius vobis exemplum ad imitandum proponit: sanctis huius vestigiis incedite: per vitae contemptum ad vitam: per inanes gloriae despicientiam, ad gloriam aeternam: per mortalia dispendia, ad immortalia compendia viam affectate. Vultis similes esse Deo? Pium est & honestum, quod cupitis? nam propterea Deus factus est aequalis nobis, vt nos illum in terris versantem imitati, deo vicissim similes esse possimus.

Sed ad hanc similitudinem ne velitis ea via grassari quam ostendit serpens primis parentibus nostris, nec eaquae Cherub ingressus est, vt elatis animis plusquam opotet scire & sapere, ac super nubium altitudinem ascendere, ac sic demum esse similes Altissimo contendatis. Non haec est via, qua itur in coelum, non haec est via qua peruenitur ad veram gloriam ad praecipitium hoc iter est. Contritionem enim, inquit Sapiens, praecedit superbia, & ante ruinam exaltatur spiritus. Viam vobis ostendit is, qui via nostra dignatus est dominus noster Iesus Christus, humiliari ac deiici prius necesse est, vt sic tandem liceat exaltari. Hoc est quod nos Petrus monet: Humiliamini sub potenti manu dei, vt vos exaltet in tempore visitationis. Hoc est quod a sancto Iob quoque scriptum legimus. Qui hume liatus fuerit, erit in gloria, & qui inclinauerit oculos suos ipse saluabitur: hoc & Sapiens docet, dicens: Antequam con teratur, exaltatur cor hominis, & antequam glorificetur. humiliatur. Et iterum: Superbum sequitur humilitas, & humilem spiritu suscipiet gloria. Non sumus hi qui voquominus scire contendatis prohiberi velimus.

Verum quod Paulus in hac ipsa epistola scribit, cuius vos verbis ad idem sapiendum nobiscum inuitauimus, illud vehementer optamus, vt charitas magis ac magis abundet in omni scientia vestra. Priore loco posuit Paulus charitatem quam scientiam, illam abundare vult in scientia. Nam qui se scire putat, si charitas in eius abundauerit scientia, sublato per illam tumore, superiorem se alium arbitratus, cum eum recta praecipientem audiuerit, facile de suo sensu cedit. Cae rerum qui vel a se verbum dei processisse, vel in se solum peruenisse persuasum habet, eiusque possessione caeteros ex cludit, adeo sibi ipsi plerunque placet, vsque eo sui cordis visiones admiratur, totum vt orbem christianum errasse, bla sphemasse, quid crederet, nesciuisse, citius existimauerit. quam vt sibi parum aliquid in scripturis intellectum esse credat.

Quamobrem scientiam vobis inuidemus, sed vt nihil aeque suspectum habeatis, atque inflantem scientiam, etiam atque etiam diligenter, & monemus vt filios, & hortamur vt fratres. Haec est enim, quae segregat, quae diuidit, quae dispergit, sicut contra charitas est, quae aedificat, quae colligit, quae congregat. Et sicut ex multis lapidibus architectus vnam domum, sic haec ex multis fidelibus vnam facit ecclesiam. Charitas haec sicut non conseruatur nisi in humilitate, sic non tenetur nisi in vnitate. Non illam habent diuisores sicut dicit Apostolus: Hi sunt, qui seipsos se gregant, animales spiritum non habentes. Qui seipsos segregant, quaerit Augustinus? Spirituum non habentes, ideo defluunt, quia coagulum non habent charitatis. Ipsa charitate plena est gallina, illa propter pullos infirmata, cum pullis humilians vocem suam, extendens alas suas. Quo ties, inquit, volui colligere filios tuos colligere, non diui dere: quia habeo, inquit, alias oues, quae non sunt ex hoc quili, oportet me & ipsas adducere, vt sit vnus grex & vnus pastor. Merito non audiuit fratrem interpellantem & dicentem: Domine die fratri meo, diuidat mecum haeredi tatem. Domine, inquit, dic fratri meo. Quid? diuidat mecum haereditatem. Et dominus: Dic homo, quare enim vis diuidere, nisi quia homo? Quum enim dicit alius: Ego sum Pauli, alius autem, Ego Apollo, nonne homines estis? Dic homo, Quis constituit me diuisorem haereditatis inter vos, colligere veni non dispergere, Ideo inquit, dico vobis. Cauete ab omni cupiditate, cupiditas enim cupit diuidere, sicut charitas colligere. Quid est autem, cauete ab omni cu piditate? nisi impleamini charitate. Nos charitatem pro captu nostro habentes interpellamus dominum contra fratrem, sicut & ille contra fratrem, sed non hac voce, non hac pe stulatione. Ille enim dixit: Domine die fratri meo, diuidat haereditatem. Nos dicimus: Domine dic fratri meo, te neat mecum haereditatem. Haec recte quidem ab Augustino contra Donatistas dicta sunt, sed a nobis quoque non minus recte possunt vsurpari contra vos, qui diuisionem ha reditatis postulatis. Quamuis enim, sicut illi quondam a patribus nostris, sic vos a nobis diuidi, & vnum nobiscum caput Christum confitentes, ab eius corpore separari cupiatis, fratres vos tamen nostros agnoscimus, velitis, nolitis, fratres nostri estis. Tunc esse desinetis fratres nostri, cum dicere desinetis, Pater noster. Adferens Prophetae locam illum Augustinus, quem ex Esaia citat Ambrosius. His qui dicunt vobis, non estis fratres nostri, dicite fratres nostri estis, Cicunspicite, inquit, de quibus hoc dicere potuerit. Nunquid de Paganis? non neque enim dicimus eos fratres nostros secum, dum scripturas & Ecclesiasticum loquendi morem. Nunquid de Iudaeis, qui in Christum non crediderunt? Legite Apostolum & videre quia fratres, quando dicit Apostolus sine aliquo additamento, non vult intelligere nisi Christianos. Isti ergo qui dicunt, non estis fratres nostri, Paganos nos dicunt. Ideo & rebaptizare nos volunt, vnde con sequens est error ipsorum, vt negent nos fratres suos esse. Vos etsi Donatistarum exemplo rebaptizare nos non vultis, tamen sicut illi patres nostros sic vos paganos & idolo latras, nos a quibus verum veri dei cultum acceperatis, appellatis. Nos nihilominus, quandoquidem eadem sacramen ta celebrariis, etsi non nobiscum eadem: vnum amen respon detis, etsi non nobiscum vnum amen eundem deum proinde inuocatis, etsi non nobiscum eundem patrem: pro fratribus vos nostris libenter agnoscimus, fratres vos nostros appellamus: & vestram tanquam fratrum nostrorum salutem quaerimus.

Quamobrem praecamur & nos a domino, vt dicat vobis, quo teneatis nobiscum haereditatem. Vos vere fratres nostros addiuramus, per ipsa viscera charitatis, cuius lacte nutrimur, cuius pane solidamur, per Christum dominum nostrum, per mansuetudinem eius addiuramus vos, vt ne peratis a Domino, quo nos diuidere vobiscum velit haereditatem. Etenim dominus Deus noster non diuisionis, non dissensionis Deus est, sed pacis, sed dilectionis. Sicut ipse Christus diuisus non est, sic charitatem suam; ecclesiam suam diuidi non vult. Vultis scire quis est, qui diuidit? Diabolus est, de quo dicit Oseas quod ille inter fratres diuidit. Fugite per Deum immortalem fugite diuisorem istum, ad eum autem vos conuertite, qui quemadmodum sollicita gallina congregat pullos suos, fouetque sub aliis suis, sic & ipse quos pretioso sanguine suo redemit, eos congregare conatur. Ipse est pax nostra, ipse facit vtraque vnum, non duo de vno, Nulite maceriam iterum interponere velle, quae semel per ipsum pro nobis mortuum, est sublata. Si communiter possidemus, si de eodem euangelio gloriamur, quid causae est, quamobrem & Christum & corpus eius, herditatem eius Ecclesiam non idem communiter possideamus? quid causae est, quo minus idem sapiamus omnes, eandem charitatem habentes, vnanimes, idipsum sentientes.

Verum haec his dicta sufficiant, qui sunt adeo diuisionis & segregationis cupidi? pro quibus deum supplices precamur, vt charitatem in cordibus eorum diffundat, per quam ad Ec clesiae redire possint vnitatem. Qui vero nondum quidem discessistis, verum quod vos pleraque offendunt in ecclesia, ideo vacillatis animis ac foras prospectare videmini, Oramus vos & obsecramus per viscera misericordiae Dei. ne velitis esse paruuli fluctuantes, neve circumferamini omni vento doctrinae, quodque semel a maioribus vestris traditum accepistis, ab eo vos in aliud Euangelium tranferri ne patiamini. Consistite firmi in lapide angulari Christo, in quo aedificati sumus in habitaculum Dei in spiritu sancto. Continere vos in arca, no pereatis regnante diluuio. Mancte in Petri nauicula, ne fluctus vos absorbeant: perseuerate in ouili ecclesiae ne fiatis praedae lupis, Quod ad doctrina attinet, quam ad vos afferimus, non est ea priuata nostra, nihil de nostro loquimur: quod omnium est, quod catholies est, quod orthodoxum est, quod Christianum est, quod ab ipsis Apostolis, per longum Episcoporum & sacerdotum successionem, per manus nobis traditum est, id vobis offerimus, vt sine vlla dubitatione recipere posse tis.

Si vero sunt in moribus nostris nonnulla quae vos offen dunt, si doctrinae professionique nostrae vita non respondet, ita vt sermones hominum effugere non possimus, nihil ad vos aliena peccata pertinent, si modo displiceant, neque iustam propterea separationis causam habetis. Sed quo maior sit dictorum fides, non nostris, sed illius verbis vtendum existimamus, cuius non doctrina magis quam vitae sanctimonia, in toto terrarum orbe, quam late patet Christiana religio, praedicatur ab omnibus: sic enim ille loquitur, non temere Chrysostomus appellatus. Sed longe inquies a dignitate Apostolorum tu abes. Fateor, nec vnquam negabo, non solum non illis, sed vmbra quidem illorum, me dignum esse sed tamen, si vestrum officium vos conseruabitis, nullam iacturam hinc facietis, imo magnam etiam vtilitatem con sequimini.

Nam cum vel erga indignos, magna sitis affecti charitate, quum singularem praestetis illis obedientiam, maiora tunc praemia maiorque vobis debetur retributio. Non enim nostra praedicamus, quoniam est nobis doctor in coelis, sed quae recepimus, ea tradimus, & traden tes ca, nihil aliud a vobis flagitamus, quam vt diligamur. Quod si etiam diligi sumus indigni, sed nos dilectione ac charitate vestra dignos cito facietis: quamuis mandatum sit non amicos solum, verumetiam inimicos diligere. Quis ergo sic durus atque agrestis est, vt cum huiusmodi mandata sibi tradita sint, nihilominus amicos auersetur atque odo rit, etiam si mille vitiis mentem irretitam atque oppressam habeat? Communicamus eadem mensa spiritali, communicemus & spiritali charitate.

Nam si latrones cum alteri alteris sale communicauerint, latrocinandi ferocitatem deponunt, quibus nos rationibus excusabimus, Domini corpore communicantes, & latronum consuetudinem atro citate superantes? praesertim cum multis gentilibus, non quoniam vna mensa vterentur, sed quoniam vnius essent ciuitatis, satis ad amicitiam fuerit. Nos autem, qui eiusdem sumus ciuitatis, vna nobis dominus est, eadem mensa, eadem via, ianua, radix, vita, quibus idem caput est, idem pa stor, idem rex, vnus & idem magister, iudex, conditor, pater, quae omnia nobis aequali quadam insunt communitate: qua erimus ira digni, si mente diuisi, alter alterum non diligimus? Quae suis olim Constantinopolitanis dixit vir ille praeclarus, eadem a nobis quoque dicta vobis esse putate. Narrat ille, non solum Apostolis, sed ne vmbra qui dem illorum se dignum esse. Nos vero plus etiam fatemur, quod multo longius ab huius viri sanctissimi sumus integritate remoti, quam ille fuit ab Apostolorum digni tate difiunctus: sed num propterea non audire nos, num propterea separare vos a nobis debetis? Nihil est, quod minus esse faciendum existimat Chrysostomus, quin quante nos minus digni, tanto maiorem in coelis mercedem vobis esse positam affirmat, qui non in personarum acceptione fidem habeatis, neque qui fimus nos eadem enim sumus nos, quae estis vos infirmitate praediti, verum quis & quantus ille sit, pro quo legatione fungimur, dominus no ster Iesus Christus attendendum, atque illi in nobis indignis loquenti, parendum esse puteris. Nihil est quod metuatis, modo sitis ipsi boni, quicquam vobis obfuturos praepositos malos. Nunquid obest palea frumenus? donec veniat dominus areae, ferens ventilabrum in manu sua, vt mundet aream suam, frumenta recondat in horreum suum, paleas vero comburat igni inextinguibili, Nunquid obfuit bonis tanta multitudo sceleratorum qui per Ezechiclem Prophetam dicti sunt, nimirum illis, qui gemebant & merebant facinora populi, quae fiebant in medio eorum? Ab ipso etiam orbe condito, semper bonis mali permixti fuerunt, neque tamen illis quicquam obfuerunt, Vbi erat Moses & Aaron, ibi murmuratores, sacrilegi, quos Deus a facie sua, semper se perditurum esse minabatur: Vbi erat Caiphas & Annas: ibi Zacharias & Simeon & caeteri boni: vbi Saul, ibi Dauid: vbi Esaias, vbi Hieremias, vbi Daniel, vbi Ezechiel, ibi sacerdotes mali & populi mali:

Sed sarcinam suam vnusquisque portabat, Vbicunque boni fuerint, nouit Dominus, qui sunt eius dicit Apostolus: & recedat ab iniustina omnis, qui inuocat nomen Domini. Non dicit, recedat ab iniustorum & malorum communione, sed recedat ab iniustitia, recedat a peccatis eorum, quibus si per consensionem non communicauerit, etiamsi societatem eorum corporaliter non deseruerit, securus est, nec eiquicquam aliena peccata praeiudicabunt, fugiat paleam ne hoc sit, non fugiat aream, ne nihil sit. Nihil itaque vos moueant peccata nostra, vt propterea vobis vnitatem Eccliae relinquendam esse putetis. Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt, Sicat tolerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec sacramentorum illius populi communionem relinquebant. Sicut ipse Dominus tolerauit Iudam, diabolum, farem, & venditorem suum, vsque ad condignum eius exitum & eum omnium nocentissimum, sacram nam cum innocentibus communicare, & pretium nostrum accipere permist. Sicut tolerarunt Apostoli eos, qui per inuidiam, quod ipsius diaboli vitium est Christum annuntiabant: & inter sia quaerentes, non quae Iesu Christi? Paulus non sua quae ens, sed quae Iesu Christi, cum summa tolerantiae laudeconuersatus est. Sicut tolerauit sanctus Episcopus et maryr Cyprianus, collegas suos Episcopos, de quibus plurimos, quos & ornamento oportebat esse caeteris, & exemplo, diuna procuratione contempta, procuratores rerum saecularium fieri quaeritur, derelicta cathedra, plebe deserta, per alias prouincias oberrantes, nego tiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in ecclesia fratribus, habere argentum largiter, velle fundos insidiosis fraudibus rapae, vsuris multiplicantibus foenus augere. Horum exemplo tolerate nos quoque peccatores & ferte nos sicut vultis, vt Christus ferat vos. Peccatores sumus, peccatores esse nos libenter agnoscimus. Sed nunquid sanctiores hi sunt, qui discesserunt a nobis? nun quid minus in eorum vita vitiorum & flagniorum cernere licet? nunquid quorundam ex eis, quae vocant ipsi con iugia castiora sunt, quam nostrorum sacerdotum coelibatus?

Deinde vero. An non extremae cuiusdam dementiae fuerit, sic sacerdotes, Episcopos, & monachos, odiisse, vt ipse te reddas illis deteriorem, nec illos tamen efficias meliores? Nullum est enim vitium haeresi vel schismate detenus. Con gerantur in vnum sacerdotem, luxus, libido, ambitio, aua ritia, & quicquid praeterea criminum est, omnem hanc vitiorum lernam, vna superat haeresis aut schisma. Longe enim sunt grauiores trabes schismatis, quas in oculis gerunt, qui segregauerunt semet ipsos, quam qualicunque tandem peccata manentium in vnitate ecclesiae: quae schismati comparata, sicut festucae in oculis fratrum esse videntur, vt non immerito dixerit Augustinus, quod consilia separationis, & inania sunt, & pernitiosa, atque sacrilega, quia et impia, & superba fiunt, & plus perturbant infirmos bonos, quam corrigunt animosos malos, qui quanto sit grauius chismatis crimen, vel ex eo cuiuis constare posse docet, quod cum prioris populi temporibus & idololatriae sanlegium fuisse commissum, & a rege contemptore librum propheticum incensum esse legamus, vtroque crimine malum hoc non puniretur atrocius, nisi grauius penderetur. Si quidem schismatis authores viuos dehiscens terra sorbuit, & eos qui consenserant, coelo irruens ignis absumpsit. Sic nec fabricatum & adoratum idolum, nec sacer liber exustus meruit vindicari.

Itaque diuersitate poenarum cuiuis di uersitatem agnoscere licet meritorum. Libet autem etiam quid schismaticus ipse, vel schisinaticorum & haereticorum princeps potius Martinus Lutherus de consilio separatio: nis eiusmodi senserit, paucis adscribere. Nam qualis qualis sit, digna tamen est vox haec eius quae celebretur, & quam omnes qui se Catholicos profitentur, non in ore magis quam in pectore semper habeant. Obiectum illi fuerat ab Eccioin disputatione Lipsica quod esset fautor & patronus Bohemorum schismaticorum, Tum ille dicitur in haec verba prorupisse. Nunquam mihi placuit, nec in aeternum placebit quodcunque schisma. Inique faciunt Bohemi quod senuthoritate propria separant a nostra vnitate: etiam si in diuinum pro illis staret: cum supremum ius diuinum fit charitas, & vnitas spiritus.

Sed & illa Pauli verba explicans. Alter alterius onera portare. Hi sane peruertunt, inquit, hanc doctrinam, qui volunt sua onera portare & solum commodis aliorum frui vel vehi, vt qui indoctos, inuti les, iracundos, ineptos, difficiles, morosos dedignantur hobere socios vitae. Sed quaerunt humanos, suaues, benignos, quietos & sanctos homines. Hoc est volunt non in terra, sed in paradiso, non inter peccatores, sed inter angelos, non in mundo sed in coelo viuere. Quibus quoque timendum est, ne & hic recipiant mercedem suam & in hac vita suum regnum coelorum possederint. Nam cum sponsa nolunt esse lilium inter spinas, nec cum Hierusalem in medio gentium posita, nec cum Christo dominari in medio inimico rum. Euacuant enim crucem Christi in semet ipsis, & otio sam & stertentem, aliisque humeris vectatam charitatem habent. Proinde qui fugiunt talium societatem, vt boni fiant, nihil aliud faciunt, quam vt pessimi omnium fiant, quod tamen non credunt, quia propter charitatem fugiunt Germanum officium charitatis: propter salutem fugiunt verum compendium salutis. Ecclesia enim tunc semper fuit optima, quando agebat inter pessimos. Horum enim onerum tolerantia, nure rutilauit eius charitas. Sicut Psalmus dicit. Posteriora dorsi in pallore auri. Hoc est, tolerantia columbae Christianae, quae per dorsi posteriora significatur. tota rutilantissima in aurea charitate. Alioquin cur non Moyses quoque reliquit durae ceruicis populum? Cur non Elizeus & Prophetae, reges Israel idololatras? Consequens est, quod Bohemorum dissidium a Romana Ecclesia, nulla possit excusatione defendi, quin sit impium, & Christi omnibus legibus contrarium. Quia contra charitatem, in qua omnes leges sumantur perstat. Nam hoc quod vnice allegant, sese timo e Dei, & conscientiae defecisse, ne inter malos sacerdotes & Pontifices viuerent, hoc eos maxime omnium accusat. Et alio loco: Haec ideo, inquit, commemoro, ne Pighardi nostri vicini haeretici, infoelix populus foetore Romano gaudeant, sicut Pharisaeus super Publica num, non autem compatitur. Ne inquam illi nos crederent nescire vitia & labes nostras, & immensum aduersus nostram miseriam superbirent, si nos ista tacere & approbare videremur. Scimus heu nostrum casum, & dolemus, non autem fleut haeretici fugimus, & semiuiuum transimus, tanquam alienis peccatis pollui timeamus. Illi fugiunt a nobis Chistianis, & repunt ad seipsos in angulum. Oblasphematores Dei & proditores Christi, si Christus fecisset, sicut vos facitis, quis vnquam saluatus esset? Et in declaratione quorundam articulorum, sic ait, Quod Romana Ecclesia sit a Deo prae aliis omnibus honorata non est dubium. Ibi enim sancti Petrus & Paulus, Pontifices quadraginta sex Romani, ac tot centena millia martyrum, sanguinem suum fuderunt, infernum & mundum vicerunt, vt vel palpari queat, quam singularem habeat ad eam Ecclesiam respectum Deus.

Quod si nunc proh dolor res habet Romae vt expe diret habere melius, attamen neque haec, neque alia causa vlla, tam grandis est, nec esse potest, vt ab Ecclesia illa separatio aut discessio vlla fieri debeat. Imo quo peius res ibi habet, tanto magis accurrendum & adhaerendum est, Per separationem enim & contemptum, non fit melius, nec dimittendus est Deus propter diabolum, nec vitandi reliqui boni propter turbam prauorum. Imo propter nullum peccatum aut malum quodcunque excogitam aut nominari potest, debet rescindi charitas, nec spiritualis vnitas diuidi. Charitas enim omnia potest, & vnitati nihil nimium graue est. Modica enim charitas & vnitas est quae sinit se propter aliena peccata diuidi. Et in libro contra Anabaptistas. Audio inquit, & video rebaptisationem a quibusdam vsurpari ex eo fundamento, vt in despectum Papae faciant, tanquam hi qui nihil ab Antichristo habere velint. Quemadmodum & Sacramentarii, propterea merum panem & vinum habere volunt in despectum Papae arbitrantes se hoc pacto recte subuertere posse papatum. Profecto friuolum est hoc fundamentum supra quod nihil boni aedificaturi sunt, hoc enim pacto negare eooporteret, totam quoque scripturam sacram & praedicandi officium, hoc enim totum a Papa nimirum habemus, & nouam quoque scripturam sacram nos facere oporte, ret. Sic & vetus Testamentum nos dimittere oporteret, ne quid ab infidelibus haberemus Iudaeis. Stultitia est hoc to tum, nam & Christus in gente Iudaica inuenit Phariseorum & Scribarum abusus, non tamen propterea totum reiccit quod illi habuerunt & docuerunt. Nos autem fatemur, sub papatu plurimum esse boni Christiani, imo omne bo num Christianum, atque etiam illinc ad nos deuenisse, Quippe, fatemur in papatu veram esse scripturam sacram, verum Baptisinum, verum Sacramentum altaris, veras claues ad remissionem peccatorum, verum praedicandi officium, verum Catechisinum, vt sunt, oratio dominica, decem praecepta, articuli fidei Dico insuper, sub papatu veram Christianitatem, imo verum nucleum Christianitatis esse. Videtis charissimi, quid de separationis consiliis senserit ille ipse qui primus aetate nostra separationis ab Ecclesia Dei consilium est amplexus, qualem ipse contra Pighardos, & se suique similes haereticos, vi veritatis coactus sententiam protulit.

Quamobrem fugite, fugite separationis consilia, & in vnitate Ecclesiae permanere. Quales sumus, quamdiu tamen catholici sumus, parata est semper in Ecclesia catholica remissio peccatorum, simul vt ex animo patratorum criminum poenituerit. Ac in haeresi vel schismate, male viuunt etiam qui bene viuunt: nec est, nisi prius vnde discesserit eo redeat, quod quisquam se peccatorum suorum veniam adipisci posse speret. Quisquis enim ab Ecclesia catholica fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter viuere se existimet, hoc solo scelere, quod a Christi corporis vnitate difiunctus est, non habebit vitam, ait Augustinus, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praeiudicant aliena peccata, quia vnusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit:

Quamobrem nemo propter paleas ventilabro iudicis excutiendas relinquat aream domini nemo propter zizania in messe comburenda excedat agro: nemo propter pisces malos in littore, hoc est, in fine saeculi separandos, rumpat retia: nemo propter hae dos atque hircos in iudicis aduentu segregandos, deserat gregem: nemo propter vasa in contumeliam facta, migret ex magna domo domini. Quin illud secum potius quisque reputet, cum in Euangelio dicat Dominus: nonne duo passeres asse veneunt, & vnus ex illis non cadit super terram sine patris vesti voluntate, si passeres non cadunt in terram absque voluntate Dei, multo minus sacerdotes aut Episcopos dari terris, vel non sciente vel non permitttente Deo, Siquidem Deus in cuius manu cor est regis, & qui quocunque voluerit inclinat illud, aliquando regnare permittit hominem hypocritam propter peccata populi, vt sit sicut populus, ita & sacerdos. Hoc per Prophetam denuntiat, dicens: Dabo tibi regem in furore meo. Dat quandoque Deus improbis potestatem, vt & bonorum patientia probetur, & malorum iniquitas puniatur. Per potestatem enim diabolo datam, & Iob probatus est, vt iustus appareret, & Petrus tentatus est, ne de se praesumeret, & Paulus colaphizatus est, ne se extolleret, & Iudas damnatus est, vt se suspenderet, Vsque eo autem secundum merita subditorum tribui scribit Gregorius, personas regentium, vt saepe qui videntur boni, accepto mox regimine, permutentur sicut scriptura sacra de Saule dicit, quia corcum dignitate mutauit. Sic pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, vt saepe pro malo gregiis etiam vere boni, delinquat vita pastoris. Ille enim Deo attestante laudatus, ille supernorum mysteriorum conscius Dauid Propheta, tumore repentinae elationis inflatus, populum numerando peccauit, & tamen vindictam populus, Dauid peccante suscepit. Cur hoc Quia videlicet secundum merita plebium, disponuntur corda regentium. Mutet igitur populus vitam, suam, mutabit etiam Deus eorum corda, qui praesident. Qui potens est ex lapidibus silios Abrahae suscitare, qui potuit ex persequutore Paulum Apostolum, qui potuit ex Matthaeo publicano facere Euangelistam, potest is ex mercenariis malisque praesidibus bonos facere pastores. Non enim est abbreuiata manus domini, neque aggrauata auris eius, vt non exaudiat, dummodo nos declinemus a malo & faciamus bonum, vitaque nostra in melius commutata vnanimiter omnes maiestatem diuinam supplices deprecemur, vt suam nobis gratiam impartiat, quo possimus vtrique digne ambulare vocatione, qua vocati sumus, vt & vos, oues vos esse recordati, minime vobis licere velitis, eos iudicare, & in eorum vitam anxie nimis inquirere, a quibus ipsi iudicandi venitis.

Sed etiam si aliquo fuerimus in delicto prae occupati, Christum nihilominus audiatis praecipientem. Quae dicunt facite, quae autem faciunt, facere nolite: & nos eius muneris memores, ad quod arduum nimis & periculosum vocati sumus, ita vitam nostram instituamus, vt ne quod verbo aedificamus, moribus nostris destruere videamur. Quoniam vero homines vtrique summus, & hoc ipso nomine peccatores, quia homines, si qua nos apprehenderit humana ter tatio sicut Paulus monet, cum omni humilitate & mansuetudine, cum patientia supportemus inuicem in claritate: ac si qui sunt infirmiores, imbecillitates infirmorum, sustineant, nec alia magis de re solliciti simus omnes, quam vt seruare possimus vnitatem spiritus in vinculo pacis. Hanc enim ad patrem suum migraturus Testamento nobis reliquit Christus. Hanc sectari nos iubet Paulus, quod sine ea nemo videbit Deum, Quod si monenti obtemperauerimus, futurum est, vt ex hoc exilio ad manentem illam ciuitatem coelestem Hierusalem, quae visio pacis interpretatur peruenire mereamur, in qua videre licebit, sicum est, eum, qui est pax nostra, omnem intellectum

nostrum exuperans, Dominum nostrum iesum Christum. Gratia & misericordia eiusdem Domini nostri lesu Christi, cui laus, honor & gloria in

secula,

PrevBack to Top