On this page
Caput 92
Caput 92
De traditionibus humanis
SVi temporis statum deplorans Magnus ille Basilius: Vnum, inquit, iam crimen est, quod vehementer pu nitur, si paternas quis traditiones diligenter obseruet. Non impugnamur propter pecunias, non propter gloriae splendorem, non propter aliud aliquid rerum temporalium, sed propter communem thesaurum, propter haereditatem paternam, propter sanam fidem, in acie ac certamine stamus. Domus precationum clausae sunt, altaria cultu spiritali vacant, nulli amplius Christianorum cae tus, nulla amplius doctorum praesidentia: cessarunt doctrinae salubres, cessarunt panegyres, hymnodiae nocturnae non habentur, neque superest beata illa exultatio, qua domino credentium animae, in synaxi & communione spiritalium charismatum exhilarantur. Nobis iam dicere licet, quod in hoc tempore, non sit neque princeps, neque Propheta, neque praeses, neque oblatio, neque incensum, neque locus, in quo coram domino possit offerri sacrificium & miseris cordia acquiri. Quae sint autem ex eo consequuta, in ea quae proxime praecedit Epistola, narrat idem dicens: Interea vident nos infideles, nutant qui modicae sunt fidei, fides ipsa in ambiguum vocatur, ignorantia mentibus offunditur, propterea quod formam ac speciem veritatis praetexunt, qui versute sermonem adulterant. Silent enim pie docentium ora, resoluta vero est quaeuis blasphema lingua, prophanata sunt sacra, domos orationum fugiunt, vtpote in quibus impia docentur. In solitudinibus vero degentes, manus suas ad dominum de coelis, cum gemitibus & lachrymis extollunt. Ac rursus in alia Epistola. Spreta sunt patrum decreta, traditiones apostolicae nihili fiunt, recentiorum hominum ad inuentiones ad gubernandas Ecclesias vsurpantur, ex artificio denique iam loquuntur homines, non theologicae: Sapientia mundi primas obtinet neglecta crucis gloria, pelluntur pastores, subintroducuntur in eorum lupii graues, gregem Christi discerpentes. aedes oratoriae concionibus Ecclesiasticis destitutae, solitudines refertae sunt plangentibus, seniores lamentantur, vetera praesentibus conferentes, iuniores hoc sunt miserabiliores, quod quibus bonis priuati sint, ignorant. Haec sunt & alia pleraque quae scribens ad suos in Italia & Gallia comministros, grauiter deplorat Basilius.
Caeterum si miser tunc fuit & calamitosus Ecclesiae status, non minus, certe nunc infoelix est & calamitosus. neque magis illis quam nostris temporibus his haec Basilii deploratio conuenire videtur. Graue piaculum visum est Basilio, quod clausae tum fuere domus orationum, at nunc partim priuatorum domicilia factas, partim in horrea & equorum stabula commutatas, partim prorsus euersas, & quod horrendum est dictu, vix etiam apud posteros credibile futurum, crucem in quam furti, aut alicuius sceleris alterius condemnati aguntur, in eo ipso loco videre licuit collocatam, vbi crucis qua redempti sumus, & mortis Christi, iugis repraesentatio, recordatioque fiebat. Altaria tum spiritali cultu vacabant: nunc diruta sunt & confracta, vt in plerisque locis, ne vestigium quidem illorum supersit vllum. Quod autem spirituali cultu altaria tum vacabant, non ideo factum est, quod eum improbandum quisquam esse diceret:
Verum ob eam potius causam, quod in graui sacerdorum orthodoxorum persecutione, non fa cile reperire licebat, qui spiritualem cultum hunc deo praestarent. At nostro tempore, cultus ipse spiritualis, quam proprio Deo debitam seruitutem vocat, Augustinus, prosus abrogatus in plerisque locis esse videtur. Neque dubitant blasphemi homines, tremendum illud Missae sacrificium, (hoc enim per spiritualem cultum intelligi vult Basilius. horrendam abominationem & idololatriam appellare Ac quicunque tunc fuerit Ecclesiae status, plangere tamen his qui agebant in solitudine, deumque suis precibus, citra cuiusquam interpellationem placatum reddere licebat: nunc non alii sunt qui persequutionem patiuntur grauiorem, quique magis hominum ludibrio sunt expositi, quam qui solitariam vitam degentes, Deo pie colendo, se totos dicauerunt.
Quod si nunc Basilius viueret, si quod vix etiam immanes Barbari facerent in Christi crucifixi simulachra eos qui Christiani censeri volunt, haud aliter saeuire cerne ret, quam fuit olim a Iudaeis in viuentem Christum saeuitum: si Christi corpus & sanguinem in Eucharistia conculcari: si horrenda alia patram aspiceret: quae tandem illlachrymae? qui planctus? quae lamentationes ad praesentem Ecclesiae statum deplorandum sufficerent? Quod autem nobis quoque nunc obiicitur crimen grauius, quam quod ille suo tempore piis obiectum esse queritur. Nunquid non hoc solo nomine rei pronuntiamur grauissimi criminis idololatriae, quod paternas traditiones retinemus, quod non temere discedere nos ab eis oportere persuasum habemus? Nonne quibus verbis populum Israel, per Prophe tam Dominus olim est hortatus, vt ne in praeceptis patrum suorum incederet, quorum cor post idola gradiebatur, cum sibi quem adorarent, vitulum aureum in deserto conflauissent, ea verba, obtorto, quod aiunt, collo in nos torque re, ac per ea nos ab eo cultu deterrere conantur, quo maio res nostri, pie deum sunt persequuti, quorum nomine si vosunt eos intelligi qui ante sexcentos annos in Polonia vixerunt, recte illi sane: nam in illorum praeceptis absit vt incedamus: certo enim scimus, quod illorum corpost ido la gradiebatur, a quorum cultu grauique diaboli seruitute, nos per dei misericordiam liberatos esse gaudemus, & eius hoc immensum beneficium non sine singulari quadam gra ti animi testificatione, pleno, quod aiunt, ore, libentes praedicamus, simul supplices clementiam eius, praecamur, vt agnita semel veritate, ne nos retrorsum conuerab eo quod nobis creditum est sancto mandato, neue doctrinis variis & peregrinis abduci & a quatuor Euangeliis quae vnum sunt, in quintum aliud, quod ignorauit hactenus ecclesia Christi, transferri patiatur, Sin autem patrum nomine, vel Apostolos vel eorum successores, ad haec vsque nostra tempora, quorum nos qui iam non carnis, verum promissionis filii sumus, liberos esse gloriamur: Si Hieronymum, Ambrosium, Augustinum, si Basilium, Athanasium, Gregorium Nazianzenum, si sanctos martyres & Episcopos nostros Adalbertum & Stanislaum, qui euangelium Christi, per longum sacerdotum & Episcoporum successionem, sibi per manus traditum, sanguine suo signatum nobis reliquerunt, si hos patrum nomine volunt intelligi, da Christe, vt in eorum semper praeceptis incedamus, davt ab eorum vestigiis nunquam aberremus: da vt quorum cum admiratione quadam conuersationis exitum intuemur, eorum fidem imitemur, ac prius lucis huius vsuram prius ea nobis omnia, quae sunt charissima mortalibus eripi velimus, quam in hanc nos mentem impelli patiamur, vt in sanctorum horum patrum nostrorum praeceptis non esse nobis incedendum existimemus quam nos isti docuerunt idololatriam, eam fac vt perpetuo retineamus, Verum non est illa idololatria, sed est pia cumprimis, & salutariis doctrina, quam illi, quos vere patres nostros agnoscimus, a suis maioribus acceptam, per manus nobis tradiderunt, Ea vero est ipsissima idololatria, quam isti tradunt impij, qui nos iubent sequi Deos alienos, hoc est noua quaedam & aliena ab Ecclesia dogmata quae si recepta semel fuerint, necesse est vt fides beatorum patrum nostrorum, aut tota, aut certe magna ex parte violetur, necesse est vt omnes omnium aetatum fideles, omnes sancti, omnes casti, continentes, virgines, omnes Clerici, Leuitae & sacerdotes, tot Confessorum millia, tanti Martyrum exercitus, tanta Vrbium, tanta Populorum celebritas & multitudo, tot Insu lae, Prouinciae, Reges, Regna, Gentes, Nationes, totus postremo iam pene terrarum orbis, Christo capiti per catho licam fidem incorporatus, tam longo seculorum tractu ignorasse, errasse, blasphemasse, quid crederet nescisse, & idola coluisse pronuntietur. Quae est si non haec est ipsissima ido latriae propago, cum tuum ipse verbum pro Dei verbo rudi plebeculae venditas, cum tuarum opinionum commenta, sic incipis admirari vt ea tanquam diuina quaedam oracula velis ab omnibus adorari? caeteros omnes desipere, te solum sapere, caeteros omnes caecos esse, te solum videre persuasum habes? Profert sententiam suam Lutherus, quo facilius imponat imperitis, aliquot eam scripturae verbis in prauum sensum detortis, adstruere conatur: vocat statim Euangelium, vocat verbum Dei. Profert suam ad eundem modum Zuin glius, aut Caluinus, vocat eam & ipse verbum Dei: Profert similiter sua somnia Balthasarus aut quicunque tandem alius de grege Anabaptistarum, vocat verbum Dei: Quid si (quod ne cogitare quidem, vt in mentem veniat vnquam homini Christiano prohibere dignetur Deus) nos Ecclesiae catholicae tederet si ab ea segregati, sententias istorum, nobis amplectendas esse putaremus: nunquid non quo sunt haereticarum opinionum commenta, tot verba Deiquot haereticos, tot sequuti Deos esse viderentur. In quam fraudem, qui miseros mortales inducere conantur, quid aliud existimandi sunt dicere, quam quod a pseudopropheta dictum in Deuteronomio legimus. Eamus & sequa mur Deos alienos, quos ignoramus & seruiamus eis. Nobis vero prius omnia Deus eripiat, quam hanc mentem. qua semel nobis deliberatum est, omnia prius & facere & pati, quam vt sequamur Deos alienos, hoc est errores extra neos, nouos & inauditos quos hactenus ignorabamus, vt seruiamus, hoc est, credamus eis. Quin Deo nos obtem perabimus potius dicenti: Non audies verba prophetae illius, qui iubet sequi Deos alienos, vnum Deum sequemur, vni Deo serulemus, vnius Dei verbo credemus, elus qui multifariam multisque modis olim locutus in Propheus, postea locutus in Filio, locutus in Apostolis, loquutus est deinceps semper & loquitur adhuc, in vna, Sancta, Catholica, Apostolica, Ecclesia: Quicquid ab illa tanquam Dei verbum receptum est, siue scriptum id est, siue traditum, tanquam Dei verbum obuiis quod aiunt, vinis amplectemur, & qua summa possumus veneratione prosequemur. Neque audiemus istos, qui si quid in scripturis reperitur, etiam si totius Ecclesiae quodam admirabili con sensu receptum sit & approbatum, sub vno tamen traditionum humanarum nomine, statim reiiciendum esse censent:
Verum Dei spiritum audiemus potius per Paulum loquentem: Itaque fratres state, & tenere traditiones quas didicistis, siue per sermonem, siue per Epistolam nostram. Sed videre libet, quid ab istis tandem adferatur, quamol rem traditiones humanas reiiciendas putent. Certe quod adducunt ex Ezechiele: in praeceptis maiorum vestrorum nolite incedere: Quid eo potuit proferri ineptius magisque ridiculum, ad pios maiorum nostrorum cultus euer tendos eorum dico quos sexcentis his annis quibus in Polonia Christi receptum est Euangelium, in fide & con fessione Christi nominis ex hac vita migrasse constat. Quae autem est istorum hominum caecitas, qui non vident, si quis verbis velit vrgere, suis hoc quos per quintum Euangelium genuerunt, liberis multo dici posse rectius: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere. Nos enim non tam in patrum, quam in auorum, prouorum, attauorum nostrorum praeceptis incedimus, qui mille iam & quingentis annis, eadem qua nos ratione Christum coluerunt, eiusque colendi rationem partim scripto, partim traditionibus, ad nos transmiserunt. At istorum libe(nisi mentem illis dederit Deus meliorem) in quorum aliorum, quam in patrum suorum praeceptis incedunt? auos enim & proauos hoc quidem tempore numerare nullos poterunt: nisi forte non habet sua quoque praecepta, non habet suas quoque constitutiones, ista disgregata congregatio, & vndique dissecta secta.
Atqui praeter alios quosdam scribit de horum constitutionibus, is, qui vitam suam inter eos transegit, Erasmus Roterodamus, his verbis: Excussum est iugum humanarum constitutionum, sed vbi sunt, qui submiserunt ceruicem suam suaui iugo Christi? & interim constitutiones humanae constitutionibus humanis imo parum humanis mutantur: titu lus modo mutatus est: vocantur enim verbum dei: caeterum res adeo nihil est mitior, vt complures boni viri, prae ferant vltroneum exilium isti magnifice decantatae libertati. Atque adeo proceres & antesignani istius factionis. quum nondum ad Episcoporum dignitatem, opes, ac ditionem peruenerint, tamen eiusmodi specimen de se praebent, vt ego me malim in Episcoporum, quam in horum potestatem tradere, si detur optio: malimque Caesaris potentissimi ferre iugum, quam quorundam magistratuum Euangelicorum, quamuis humili sorte: Sic excutiunt iugum hominum, qui vestro Euangelio submittunt ceruices: magis vereor, ne plerique pro graui iugo hominum, portent grauius iugum diaboli. Excussa est obedientia Episcopo rum, sed ita vt ne prophanis quidem magistratibus pareatur. Haec ille de constitutionibus eorum, qui nunc Euangelici vocari malunt, quam Christiani, quique tanto conatu constitutiones humanas euertere moliuntur: qui certe propheticum illud: In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, suis posteris multo verius occinere possunt, quam nobis, qui traditiones Apostolicas retinemus, Caeterum quae certa, stabilis & fixa futura est religio, si nunquam filiis in patrum suorum, qui catholicae fuerint & orthodoxae fidei, praeceptis incedere licebit? Nisi forte hoc isti volunt, vt nunquam eandem quam patres religionem filii, nec eosdem ritus obseruent, quo vel hac ratione, se quiduis esse potius quam catholicos, testatum faciant om nibus.
Verum aliud nos docet diuina scriptura: Interroga, inquit, patrem tuum, & annuntiabit tibi, maiores tuos & dicent tibi: Non te praetereat narratio seniorum, ipsi enim didicerunt a patribus suis, quoniam ab ipsis disces intellectum: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Terminos autem indubitanter transgreditur, qui statuta patrum postponit, atque confundit. sicut Alexander quartus a Petro Pontifex Romanus in pri ma sua decretali scribit epistola. Sed habent interim isti alia quoque scripturae loca, quibus recte persuaderi putant hominibus, vt ne traditiones patrum obseruent. Adferunt magno suorum applausu, quod olim ab Arrianorum Episcopo Maximino productum fuisse legimus, quum aduer sus Augustinum disserens, nihil se praeter scripturas Canonicas recepturum esse diceret: Sine causa colunt me docentes doctrinas & mandata hominum: Ad quae ne respondere quidem dignatus est Augustinus, quod nihil ad cau sam pertinere iudicasset: Quis enim ignorat de quo tradi tionum genere Christus ibi loquatur? nimirum de eo quod aut leue prorsus est ac inutile, nec ad Dei cultum quid quam facit, quale fuit, non lotis manibus manducare, qua de re tum sermo fuerat: aut quod praeceptis Dei palam aduersaretur, quale fuit, cuius in eodem loco Christus meminit: Quicunque dixerit patri aut matri, munus quodcunque est ex me tibi proderit, &c. quoties verbis hoc significare velle videbantur, in templo munus offerre satius esse. quam necessitati parentum subuenire: Quod aperte fuit illi praecepto Dei contrarium: Honora patrem tuum & matrem tuam. Nihil aliud his verbis Christus intelligi vult, quam, quod adnotatum est a Basilio, traditionibus humanis ad mandatum Dei reprobandum, obsequendum non esse: Hoc illa ipsa Christi verba satis indicant, cum dicit Rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis.
Atqui de quibus traditionibus paulo ante verba fecimus, tantum abest, vt aut leues, aut inutiles, aut cum verbo Dei sint pugnantes, vt etiam ad cultum Dei promouendum facere plurimum videantur: cuius generis traditiones, non modo non reiiciendas, aut etiam reprehenden das esse Christus putauit: verumetiam quas ipse obseruaret dignas indicauit. Encaeniorum festum non a Moyse, qui Dei sequester & interpres fuit, sed a Machabaeis institutum esse legimus: & tamen quod recens adeo fuit institutum, id sua praesentia Christus honestare dignatus est, vsque eo ne recentes quidem traditiones siue constitutiones contemnendas esse duxit.
Verum est & illud quod producunt ex Paulo telum: Si quis, inquit, vobis euangelizaue rit, praeterquam quod accepistis, anathema sit, quod cum antea productum a Graecis quoque, Petrus Lombardus au thor est, & ex ea disputatione quam habuit Anselmus Hauelburgensis episcopus, aequalis Petri Lombardi cum Ne chita Archiepiscopo Nicomediae, manifestum est: tum in Concilio Florentino, quo tempore de processione sancti speritus controuertebatur, obiectum ab eisdem fuisse, concilij eius acta testantur: fuitque plane Graecis etiam ipsis postea fatentibus, ficuulneum in hac scriptura praesidium. Quoniam vero proprium semper hoc fuit haereticorum axioma, nihil esse recipiendum praeter scripturus: dubium non est quin priscis etiam seculis, ad probandum illud, haec Apostoli veba detorserint.
Quamobrem illum ex Euangelio locum enarrans Augustinus. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: Admonitio, inquit, beatissimi Apostoli de vestris cordibus non recedat: Si quis vobis euangelizauerit, praeterquam quod accepistis, anathemasit. Non ait, plusquam accepistis, sed praeterquam quod accepistis, nam si illud diceret, sibirpsi praeiudicaret, qui cupiebat venire ad Thessalonicenses, vt suppleret, quae illorum fidei deerant. Sed qui supplet, quod minus erat, addit, non, quod inerat, tollit: qui autem praetergreditur regulam fidei, non accedit in via, sed recedit de via. Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo: adiicienda illis fue rant, quae nesciebant, non quae didicerant euertenda. Quis non facile perspicit ex his Augustini verbis, non eam fuisse Pauli mentem, vt his quae per se tradita fuerant & annunriata, nihil adiiciendum existimaret, sed hoc eum tantum cauere voluisse, cum haec scriberet, ne quid contrarium his reciperent, quae prius a se tradita accepissent. Post hanc ad Galatas scriptam epistolam, scripsit praeclarum illud Euangelis, suum Ioannes: nunquid quotquot illud receperunt, eos, vel authorem ipsum, anathema Paulus esse voluit?
Quare vel caeco perspicuum esse potest, quam inepte colligere conentur isti ex hoc loco, nihil scripturis adiiciendum, nihil praeter scripturas recipiendum nihil esse nouarum constitutionum aut sanctionum aedendum: In quo tamen, non praeterquam quod scriptum est a nobis, sed praeterquam quod euangelizauimus vobis, praeter id quod accepistis traditum, & annuntiatum a nobis, disertis verbis expressum est, vt magis ad tra ditionem, quam ad scripturam referri queat. Cum primis absurdum esse Tertullianus existimat, vt diabolo semper operante, & adiiciente ad iniquitatis opera, opus dei aut cessauerit, aut proficere destiterit: cum propterea paracletu mi serit dominus, vt quoniam humana mediocritas omnia semel capere non poterat, paulatim dirigeretur, & ordinaretur, & ad perfectum perduceretur disciplina, ab illo vicario domini, spiritu sancto. Adhuc, inquit, habeo multa loqui vobis, sed nondum potestis ca balulare. Quem secutus Vincentius Lyrinensis. Quis ille, inquit, est tam inuidus hominibus, tam exosus deo, vt nullum in ecclesia Christi profectum haberi velit religionis? Sit sane, verum ita, vt vere profectus fit ille fidei, non permutatio: siquidem ad profectum pertinet, vt in semet ipsa vnaquaeque res amplificetur, ad permutationem vero, vt aliquid ex alio in aliud transuertatur. Crescat igitur oportet, & multum vehementerque proficiat tam singu lorum, quam omnium, tam vnius hominis, quam totius ecclesiae aetatum ac seculorum gradibus, intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo duntaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu, eademque sententia. Imitetur animarum religiorationem corporum, quae licet annorum processu numeros suos euoluant & explicent, eadem tamen, quae erant permanent. Multum interest inter pueritiae florem, & senectutis maturitatem: sed iidem ipsi fiunt senes, qui fuerant adolescentes: vt quamuis vnius eiusdemque hominis status habitusque mutetur, vna tamen nihilominus eademque natura, vna eademque persona sit: Parua lactantium membra, magna iuuenum, eadem ipsa sunt tamen: quot paruulorum artus, tot virorum, & si qua illa sunt, quae aeui maturioris aetate pariuntur, iam in seminis ratione proserta sunt, vt nihil no uum postea proferatur in senibus, quod non in pueris iam ante latitauerit. Anselmus Hauelsburgen. Episcopus in ea disputatione, quam cum Nicoeta Archiepiscopo Nicomediae habuit, quem librum in bibliotheca Castri Hielsbergesis, nec dum quod scimus typis mandatum, reperimus, adferens & ipse hunc Euangelij locum: adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo: cum autem venerit il se spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem, his verbis vtitur: Spiritus sanctus procedens ab ore veritatis, quae Christus est, Euangelium prius condidit, postea sanctorum patrum conciliis, auctor & doctor omnis veritatis, sicut promissus fuerat, interfuit, fidem quam ipse idem in Euan gelio breuiter condiderat, in conciliis sanctorum patrum explanauit, & quae filius adhuc dicere habuit, ipse procedens a filio veraciter edidit, & pleniter docuit, vt quam tunc soli Apostoli non potuerunt portare, eam nunc simul tota portet ecclesia per vniuersum mundum diffusa.
Itaque sicut dixi, spiritus sanctus, sicut promissus fuerat, vt veniens doceret, tunc, & nunc, & semper omnem veritatem, sanctorum patrum conciliis interfuit, & tanquam doctor omnium praefuit, fidem sanctae Trinitatis, quam tenemus inter impietatem Arrij, qui diuinam substantiam separauit, & impietatem Sabellii, qui personas confudit, docens paulatim omnem veritatem, tradidit, sacramenta Ecclesiastica instituit, formam Baptismi, quem dominus instituerat, conuenienti moderamine ordinauit, & ritum quem in consecratione corporis & sanguinis domini tenet sancta ecclesia, disposuit: Parnarchas, Metropolites, Archiepiscopos, Presbyte ros, Diaconos, & alios inferiores ordines Ecclesiasticos in ministerium diuinum, & ad decorem domus Dei instaurauit, Chrismales vnctiones, nec non sacramentum poenitentiae, & impositionis manuum ordine sacratissimo & bono distinxit, missarum solennia, & caetera diuina officia in laudem Dei apposuit: per Catholicos doctores, quasi per organum suum, sacras scripturas veteris & noui Testamenti nobis tanquam extrinsecus pluendo aperuit, arcana quo que diuina sub sigillo diuinarum scripturarum mysterialiter clausa, familiari inspiratione nobis insinuando, tanquam intrinsecus rorando innotuit: haereses paulatim suc crescentes (quia virtus altissimi est) potenter dissipauit, leges Ecclesiasticas, ad conseruandam religionem Christianam, per Apostolicos viros dictauit, & vt singula sub breuitate colligam, totam ecclesiam in sancta disciplina eruditam omnem paulatim docens veritatem, lumine verae scientiae illustrauit, & adhuc illustrat, & semper illustrabit. Ita quippe promisit, qui non mentitur Deus: Dabo vobis spiritum, vt maneat vobiscum in aeternum. Et iterum: Ecce ego vobiscum suum omnibus diebus, vsque ad consummationem seculi, videlicet per inhabitantem spiritus sancti gratiam. Sed nunquid (aiunt) lex Euangelij non est sufficiens ad salutem, vt humanis praeterea legibus opus habemus? Est revera lex Euangelis sufficiens ad salutem: verum est enim quod a Ioanne Chrysostome scriptum est: Omnia continet Euangelium, & praesentia & futura, honorem, pietatem, fidem: simul omnia praedicationis verbo conclusit.
Verum haec ipsa lex Euangelidocet nos, vt Ecclesiam audiamus, vt parentes honoremus, vt praepositis obediamus, vt quae dicunt nobis in cathedra Moysi, cui successit cathedra Petri, sedentes ea faciamus, etiamsi quod fit non raro, non faciant ipsi quae dicunt Atque haec tam serio, tamque graui comminatione praecipit. vt qui non audierit Ecclesiam, eum velit haberi tanquam ethnicum & publicanum, vt Christum non audit. Christum sperni dicat, si quis praepositum non ardiat, vt arentis verbis affirirat damnationem acquirere, si quis potestati resistat. Quapropter scribens ad Magnesianos Ignatius, qui Ioannis Euangelistae discipulus, & tertius a Petro fuit Antiochenus Episcopus: Dignum est, inquit, vos obedire Episcopo vestro, & in nullo ei contradicere: terribile cum enim tali contradicere: non enim istum visibilem quis spernit, sed illum inuisibilem in eo contemnit, qui non potest a quoquam contemni: hic enim non ab homine, sed a Deo habet promotionem: dicit enim Deus Samueli de contemptoribus eius: Non te spreuerunt sed me. Haec Ignatius etiam in aliis Epistolis subinde pluribus verbis inculcat. Nam & ad Tralianos scribens. Episcopo, inquit, subiecti estote sicut Domino, ipse enim vigilat pro animabus vestris, tanquam rationem redditurus. Sicut Domino sic Episcopo vult obediri. Quorsum autem vt obediatur illi, monet, si nullam habet Episcopus praecipiendi facultatem? aut cum habeat, si nulla penes eos, qui recta praecipienti non obtempe rauerint, culpa residebit? Continentur in Euangelio quaecunque sunt ad salutem necessaria praecepta omnia, sed tanquam in semine multoque maxima pars Euangelii peruenit ad nos traditione, per exigua literis est mandata. Quamobre & Chrysostomus. Nihil hic de scriptura, verum de Euangelio loquitur. Euangelium autem quid intelligi velit indicat. ipse cum dicit: Omnia verbo praedicationis conclusit. Non quod atramento scriptum, sed quod verbo praedicationis traditum est, vocat Euangelium. Quis autem negat omnia per Christum esse praedicata, quae sunt ad salutem necessaria? Quod autem quae praedicata sunt, eadem scripta sint omnia, quis est qui affirmare audeat? cum in extrema Euangelii sui parte contrarium Ioannes docere videatur. Quod in Ecclesia docere mulieri fas non est: quod vir nudo, velato capite mulier orare debet: pro Episcopum vnius vxoris esse virum opotet, vt qui duxerit alteram, ei iam Episcopo esse minime Iceat, etiamsi non totos tres dies cum ea vixerit, vbi fit ea de re vlla in Euangelio mentio? At horum tamen suorum praeceptorum, adeo nullam adfert rationem Paulus, vt si quis contradicere velit, ei solum hoc respondeat:
Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudine non habemus. Non scripturas, contradicentibus, non rationem aliquam, sed solam opponit consuetudinem. Et tamen alio loco scribit: Qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum. Quod si nemini fas est constituere quicquam, praeter id quod in scripturis aut Euangelio continetur: cur Ioannes Baptista praescripsit suis discipulis certas preces, certaque ieiunia? Cur Iacobus Hierosolymorum Episcopus decreuit de suffocato, sanguine, & immolato simulachris? quod nulla scriptura gentibus praescripserat: Cur post hoc decretum ausus est dicere Paulus: Omnia munda mundis Et: omne quod in macello venit, comedite? Cur idem Paulus non dubitauit quaedam statuere, quae dominus non vetuit? cur adiecit postea quaedam de ritu Eucharistiae? Quod si vero penes solos Apostolos hanc constituendi potestatem fuisse volunt: cur illis ipsis authoribus, qui segregauerunt semeripsos, viri ac mulieres promiscue cantant in Ecclesia Denique cuius hoc est Apostoli institutum, vt cantarentur Psalmi redacti in rythmos in fine concinentes, mutatis etiam quod est necesse, multis verbis, cum id ipsemet scriptura prohibere dicant, cum ait: Non adderis ad verbum quod robis loquor, nec auferetis ex eo. Cur alios praeterea nouos ritus excogitant, quos omnes enumerare longum foret? Scilicet sibi nouas fingere, nobis vero licere nolunt veteres patrum traditiones retinere?
Quamobrem nihil impedit, quominus quaedam constituantur ab Episcopis, & praesertim ab Ecclesia vniuersa, quae spiritu sancto nunquam destituitur: etiamsi quaecunque nobis necessaria sunt ad salutem, ea plene sunt in Euangelio constituta. Scripsit Bernardus praeclarum opus de praecepto & dispensatione, in quo tractat de eo diligenter, quatenus hominum praeceptis obtemperare sit necesse, tum quatenus ea mutare liceat & dispensare, & penes quos eius rei sit potestas. In eo Ecclesiastica instituta inuenta esse dicit (loquitur autem praecipude monasticis) non quod aliter viuere non liceat, sed quod ita magis expediat, nec plane ad aliud quam ad lucrum & custodiam charitatis. Quamdiu ergo charitati militant, im mobiliter fixa sunt. At si e contrario contraria forte aliquam do charitati visa fuerint: his duntaxat quibus hoc posse videre datum est, & prouidere creditum est, nonne iustissimum esse liquet, vt quae pro charitate inuenta fuerunt, pro charitate quoque, vbi expedire videtur, vel omittantur, vel intermittantur, vel in aliud forte commodius commutentur? sicut e regione iniquum proculdubio foret, si statura pro sola charitate, contra charitatem tenerentur. Tenent er go fixam firmamque immobilitatem, etiam apud praelatos, quae ex stabili necessario sunt, sed quatenus charitati deseuiuunt. Ex hoc Bernardi loco docemur, cum vnicum sit Christi praeceptum charitatis, ad quam reliqua referuntur omnia instituta Ecclesiastica nihil aliud esse, quam custodes quos dam & administros charitatis, & eatenus tandem esse fixa debere, quatenus ei, cuius custodes & ministri sunt, ser uiuunt charitati. Quisquis igitur ea conuellere conatur, quid aliud ille quam ipsam conatur exterminare charitatem?
Neque vero audiendi sunt, qui per constitutiones Ec clesiasticas, quae ipsa per se nimis est angusta porta, qua itur ad coelum, cam angustiorem etiam, ac ingressu magis arduam ac difficilem factam esse contendunt. Quin ea mul to potius redditur facilior & expeditior. Huc enim spectant traditiones pleraeque omnes, nec in alium sunt finem institutae quam vt per has ad contemplationem dei beneficiorum facilius excitemur, ac expeditiores ad ea diligentius recolenda facti vicissim in amorem eius rapiamur, a quo nos tot & tantis beneficiis affectos cernimus. Ad hunc finem sexti, septimique ieiunium, ad hunc finem dierum festorum obseruatio, piorum in templis deo dicatis conuentus, hymnodiae, sacerdotum quando sacris operatur vestitus, ad hunc finem eorundem coelibatus, tum & monastiea quaedam instituta referuntur: nimirum vt expeditius vacare soli deo liceret. Intelligunt hoc isti ipsi, qui perturbata volunt omnia, atque ideo ipsa vi veritatis adacti, tantum abest, vt reprehendere audeant, vt non possint etiam pleraque instituta Ecclesiae non laudare.
Verum hoc in illis ferri negant oportere, quod penes quos instituendi potestas est, hi statim irae dei sempiternae reum faciunt, ac perpetuis gehennae suppliciis condemnant eos, qui contra con stitutiones eiusmodi venerint.
Caeterum non potestas hoc facit Ecclesiastica, verum hoc ipsi faciunt, qui potestatem non audit, vt aditu regni celestis exclusi, quae poenae contu macibus debentur, eas non effugiant. Nunquid quia mandat aliquid potestas, homo propterea mortis reus fit aeternae? Bonum fac, inquit Paulus: tantum abest vt fraudem tibi po testas aliquam inferat, habebis etiam laudem ex illa. Qui autem resistunt potestati: non dicit causa condemnationis est eis potestas, sed ipsi sibi damnationem acquirunt. Non est igitur quod in potestatem culpam conferas, quae condendis legibus nihil aliud, quam saluti tuae prospectum cupit: teip sum accusa, qui rebelllione tua, & contumacia, quasi tuo ti bi ipse iumento mortem accersiueris sempiternam. Falluntur autem qui cum audiunt Paulum dicentem: Qui resi stunt potestati, ipsi sibi damnationem acquirunt, eum de illa tantum damnatione dicere putant, qua temperaria plectunt principes criminis alicuius capitalis conuictos, non autem de aeterna, qua fontes punit Deus. Nam quod Paulus de aeterna loquatur, vel ea, quae statim sequuntur verba planum faciunt, quum ait: Subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Quae sic enarrat Ambrosius: Recti dicit subiectos esse debere, non solum propter iram, id est vltionem praesentem, parit enim ira vindictam, sed & propter futurum iudicium, quia si hic euaserint, illic eos poenae expectant, vbi accusante conscientia ipsa pu nientur. Quapropter dubium esse debet nemini, quin legis humanae praecepta, subiectos legi, secundum praecipientis mentem, obligent omnes, etiam in foro, vt dicitur, con scientiae, ita vt eorum transgressio, sine causa rationabilireum facit mortis aeternae, si praesertim ex contemptu fiat, qui non tam in hominem praecipientem, quam in ipsum deum, a quo praecipiendi potestatem nactus est homo, recte refertur. Sic Samueli dixit Deus. Non te abiecerunt sed me, ne regnem super eos. Et apud Lucam Christus: Qui vos audit, me audit, & qui vos spernit, me spernit. Apud Matthaeum vero: Quicunque non receperit vos, neque audiuerit sermones vestros, tollerabilius erit terrae Sodomo rum, & Gomorrhaeorum in die iudicii, quam illi ciuitati. Et apud eundem: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus & publicanus. Quid potest esse hisce scripturis locis euidentius, ad ostendendum capitalis criminis reos fieri, qui siue spiritualibus, siue secularibus magistratibus, modo iusta praecipiant, dicto audientes non sunt? Neque mouere quenquam debet illud, quod a Gersone scriptum quidam proferunt: Nulla transgressio legis naturalis aut humanae, vt naturalis aut humana, est de facto peccatum mortale. Nam si Gersonis, haec sententia sane fuerit intellecta, minime cum eo, quod a nobis dictum est, pugnare videtur. Neque enim sine causa addit, vt naturalis & humana: quia, sicut paulo post subdit, eadem lex talis, saepe communicat cum diuina, quatenus ista est. Alio vero loco, vocem legis dicit esse vocem Christi, pastoris & episco bi nostri, ac proprie quidem vocem Euangelicam, vocem esse Christi pastoris nostri, quae ex ore altissimi prodiit, cu ius est oues errantes regere, & formare: sed esse nihilominus legem quoque canonicam, vocem Christi, per quandam analogiam & attributionem, quatenus vox est Christi vicarii, vox Christi corporis, Ecclesiae, vox eorum quibus dictum est: Qui vos audit, me audit.
Quamobrem vt humana, certum est, quod nos capitalis criminis reos non faciat: sed quoniam communicat cum diuina, quae praecipit audiendam Ecclesiam, obediendum praepositis, sublimioribus potestatibus esse subditos oportere, quibus qui resistit, dei ordinationi resistit: non pure humanam, sed dinam legem transgreditur, quisquis iustam legem, quamuis ab homine latam, transgreditur, quae si iusta non sit ne minem ligat: nam & lex esse non videtur, dicit Augustinus, quae iusta non fuerit. Si vero sint opera aliqua per se licita, quae nec praecepta nec prohibita sunt lege diuina: simul vt lex aut praeceptum eius accesserit, qui cum potestate versatur: quae praestarentur necne, nihil prius intererat, ea posteaquam iussa sunt, sine periculo non praestari nequeunt. Verbi gratia: Rus vt colat, vt in forum eat, vt domum custodiat, aut si quid aliud est eiusdem generis, nulla diui na lege facere filius obligatur: sed haec ipsa nihilominus, solo praecepto patris intercedente, veniunt in obligationem, vt si contuma filius esse voluerit, non iam contra mortalem patrem, sed contra Deum peccet immortalem, qui filios parentibus morigeros esse iussit. Sic Augustinus cum ait: Aliud est grauare corda crapula & ebrietate, quae semper malum est, aliud autem est modestia & temperantia custodita relaxare ieiunium, quod certe cum fit die dominico, reprehensionem non habet. Nonne manifeste satis indicat, quod illicitum per se non est, modestia & temperan tia custodita relaxare ieiunium, hoc est, vel carnibus vesci, vel bis in die cibum sumere: id si fiat his diebus, quibus per interdictum Ecclesiae non licet, malum esse, iustaque reprehensione non carere. Hoc est quod a Bernardo dictum est: Licet ipsa per se iniuncti operis qualitas innoxia sit: adiuncta tamen authoritatis pondus, obnoxium mandato, mandatumque peccato facit noxium. Dicet hic aliquis: quod si per cat, si quis etiam contra humanum praeceptum venerit, quis ergo iam poterit saluus esse? nam etiam diuinae legi satis facere non possumus: si praeterea tot accesserint humanae, quid aliud quam aditum nobis omnem ad regnum coelorum praecluserint? quum praesertim scriptum sit: Quasi peccatum ariolandi est repugnare, & quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Si reus est idololatriae, qui non acquiescit, quae spes nobis esse erit salutis? qui etiam quoad diuina praecepta attinet, in multis offendimus omnes.
Caeterum si quis haec scripturae verba diligentius excutiat, facile perspiciet, non quanuis in obedientiam esse capitalem: Neque enim dicit scriptura: quasi scelus idololatriae est non acquiescere, sed nolle te acquiescere: vt non simplex ipsa iusserit transgressio, sed supha voluntatis contemptio, scelus idololatriae reputetur. Non est enim idem nolle obedire, & non obedire: hoc quippe nonnunquam erroris est, inter dum & infirmitatis: illud autem odiosae pertinaciae, aut minime ferendae contumaciae, quod & ipsum repugnare & resistere est spiritui sancto, & si ad mortem vsque perdurauerit, est blasphemia, nec in hoc, nec in futuro seculo remittenda. Non ergo qualiscunque mandati praeteritio facit crimina lem in obedientiam, sed repugnare, sed nolle obedire. Fortassis hoc Paulus quoque voluit indicare, quum diceret: Qui resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. Non dixit, qui non obediunt, sed qui resistunt, hoc est, qui nolunt obedire, qui recalcitrant, qui repugnant, qui se contumaciter opponunt, sicut ille qui dixit. Si quo casu concilium statueret, in despectum concilii contrarium facerem. Hoc est nolle acquiescere, hoc est, resistere, hoc est, idololatria scelus committere, hoc est in spiritum sanctum peccare. Si cut etiam ad Aurelium Carthaginensem Episcopum scribens, testatur Damasus, quum ait: Violatores voluntarii Canonum, grauiter a sanctis patribus iudicantur, & a spiritu sancto, cuius instinctu ac dono dictati sunt, damnantur: quoniam blasphemare spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem S. canones, non necessitate con pulsi, sed libenter aliquid, aut proterue agunt, aut loqui praesu munt, aut facere volentibus sponte consentiunt: talis enim praesumptio manifeste, vnum genus est blasphemiarum in spiritum sanctum.
Quamobrem recte Bernardus: Omnis quidem, inquit, in obedientia, est inexcusabiliter culpabilis, nul la tamen aeternaliter damnabilis, nisi quam remedium po nitentiae non sanat: nulla est lethaliter criminalis, nisi quae contemptum superbiae non euitat. Magna igitur securitas filiis obedientiae, & revera pax hominibus bonae volunta tis, quando in omni obedientia, sola damnatur imponitentia quam nescit qui diligit desii: sola vocatur in crimen superbia, quam facile cauet qui timet gehennam: non ipsa pecati species adeo, sed peccantis intentio spectatur. Sola vo luntas est, quemadmodum antea nos ex eodem Ben. docere meminimus, quae aetributionem meretur. Si quid igitur aut per surreptionem aut per obliuionem, aut per infirmitatem admittitur, non facit aliquem culpae grauioris affinem: sed si quis prudens & sciens contra legem venit, etiam humanam, si contemnit & pronihilo ducit, ob hoc ipsum, quod ab homine profecta videtur, & ex eo contemptu non vult acquiescere, sed repugnit, resistit, recalcitrat, is demum est, qui longe grauissimi criminis idololatriae reus tenetur: qui si vsque ad extremum vitae suae diem in hac sua contumacia perseuerauerit, peccaeum in spirituum sanctum, nec in hoc, nec in futuro seculo remittendum vnquam, recte putatur admisisse.
Quamobrem obturemus aures nostras, ad pestilentissimas eorum voces, qui contra manifestum dei verbum, docent ecclesiam non audire, potestati resistere, parentibus non obtemperare, praepositis non obedire, quae dicunt super Mosi cathedram sederes, vel ob hoc ipsum quia dicunt & praecipiunt, non facere Quorum haec iniqua nefariaque doctrina, quos fructus attulerit videmus. Licet iam videre non Ecclesiasticam tantum disciplinam collapsam, sed & ciuilium in multis locis magistratuum, non maiorem rationem haberi: sitque iusto dei iudicio, quales ipsi se gerunt magistratus ciuitatum erga suos praepositos, vt vicissim quibus ipsi praepositi sunt, cos erga se non dissimiles experiantur. Qua fronte autem, quibus pres, ab iis obedientiam exigis, quam ipse non praestas his, quos tibi Deus praeesse voluit, qui peruigilant pro anima tua, tanquam rationem reddituri Deo? Procul itaque procul ab iis doctrinis daemoniorum, & au res & mentes nostras auertamus, ac Paulum potius monen tem audiamus: State & tenete traditiones quas accepistis, siue per sermonem, siue per epistolam nostram. Et in eo, quod proxime sequitur, capite. Subtrahentes vos ab omni fratre ambulante inordinate, & non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. Quid ad Corinthios quo que scribens: Laudo vos, inquit, fratres, quod per omnia mei memores estis, &, sicut tradidi vobis, praecepta mea tenctis.
Neque vero cum scriberet modo, verumetiam cum pertransieret ciuitates, tradebat eis Paulus custodire dogmata, quae erant decreta ab Apostolis & senioribus, qui erant Hierosolymis. Nemo fuit veterum orthodoxorum, qui siue cum haeretici refutandi forent, non vt scripturarum, ita tra ditionum vsus fuerit authoritate: siue quae fuerunt a maioribus praecepta, ea non sancte putauerit obseruanda, In Concilio. 12. Toletano sic a Patribus legimus esse dictum: Maiorum constitutionibus ausu temerario contraire, & sanctorum patrum decreta conuellere, & superiorum suorum, effrenata libidine contra sanctissimam Apostoli doctrinam sanctionibus eniti, quid aliud est, qua vinculum societatis Christi abrumpere & vsurpatae praesumptionis licentia statum Ecclesiae dissipare? Et in septima synodo vniuersali: Si quis traditionem Ecclesiae siue scripto siue consuetudine valentem non curauerit, anathema. Grauissimus author idem & Episcopus & martyr Cyprianus: Non minus ratum est, inquit, quod dictante spiritusancto Apostoli tradiderunt, quam quod ipse Christus tradidit. Et eum qui proxime per nos adductus est, locum enarrans Ioannes Chrysostomus. Hinc patet, inquit, quod non om nia per Epistolam tradiderit, sed multa etiam sine literis: eadem vero fide digna sunt, tam illa, quam ista.
Itaque traditionem quoque Ecclesiae dignam fide putamus. Traditioest, nihil quaeras amplius. Origenes vero doctorum omnium iudicio semper habitus doctissimus, tantum traditioni tribuit, vt etiam si quis Christo se credere profitea tur, si tamen aliud de veritate fidei Christianae credat, quam habet definitio traditionis Ecclesiasticae, eum haereticum pronuntiare non dubitet.
Sed quid nos Cyprianum, Chrisostomum & Origenem proferimus &c. Omnis orthodoxorum scriptorum coetus iam inde a mille quingentis an nis, eodem prope loco quo scripturas, traditiones habendas existimauit, eas praesertim, quorum consuetudo confirmatrix, vt Tertulliani verbis vtamur, & fides esset obseruatrix. Contra quotquot fuerunt haeretici, iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus, ad haec vsque nostra, cum de verbo Dei subinde gloriarentur, cum ad scripturas nunquam non prouocarent, cum sibi solis earum intelligentiam vendicarent, caeteris omnibus detraherent: nihil maiore studio, quam traditiones oppugnare sunt conati: Hos itaque filios Belial, tanquam viperas & basiliscos fugiamus: illorum vero quos Dei filios fuisse dubium non est, sancta ve stigia persequentes, maiorum decretis reuerenter pareamus, nec vel intentionem illorum discutiamus, vel ipsa praecepta discernamus, sed Chrysostomum dicentem audiamus: Traditio est, nihil quaeras amplius: hoc vnum bo num credamus, vt praeceptis obediamus. Nam recte Gregorium sequutus Bernardus, imperfecti cordis, & infirme voluntatis indicium esse scribit, seniorum statura studiosius discutere, haerere ad singula, de quibusque rationem exigere, & male de omni praecepto suspicari cuius causa latuerit. Delicata satis imo molesta est huiusmodi obedientia, disputare, hoc est, in astu cordis non in auditu auris obedire.
Quod si nec vnius patris alicuius in monasterio praecepta discutere, fas illi esse putauerunt: quanto minus id nobis licere velle debemus, de traditionibus & praeceptis, tot seculis, tanto Christiani totius orbis consensu, receptis ab omnibus & approbatis? Nos vero quanto vetustiores tra ditiones videbimus, tanto maiore cura, sartas tectas, quod aiunt, eas perpetuo conseruare studebimus. Hoc vt ita faciamus, ipse nos per Prophetam Deus admonet dicens: State super vias, & videte & interrogate de semitis antiquis, quae sit via bona, & ambulate in ea, & inuenietis requiem animabus vestris. Quae namque sunt aliae semitae antique, quam semitae patrum nostrorum, quam praecepta in quibus ambulaue runt, quam obseruationes, quas nobis a suis maioribus acceptas, per manus tradiderunt, pari qua illi obseruauerunt diligentia non modo retinendas, verum etiam ad posteros no stros transmittendas? In his igitur stare nos iubet fixos & immobiles, vt ne variis & peregrinis doctrinis abducinos patiamur, vt ne simus paruuli fluctuantes, ne circumferamur omni vento doctrinae, ne praebeamus aures his, qui captant nos, qui nouitate aliqua placere, ac apud simplices & imperitos admirationem sui facere querunt: sed interrogemus de semitis antiquis, quae sit via bona, per quam tot seculis ambulauerunt patres nostri, quam ostenderunt, quam sanguine suo signauerunt tot myriades martyrum, quam docuerunt tot millia confessorum, in ea confidenter ambulemus.
Quod si dixerit nobis aliquis: Ecce hic est Christus ecce illic ecce in solitudine, non exeamus, ecce in penetralibus, non credamus: Ibi Christus est vbi corpus eius est Ecclesia. Praeclare locum hunc Euangelii tractans Origenes. Dicet, inquit qui seducere voluerit, & defendere con traria veritatis Ecce hic Christus: demonstrans verbi gratia hunc Euangelii locum: alterius autem erroris authodicit: Ecce hic Christus adferens. exempli gratia, alterum textum, qui defendere videtur illius mendacii verbum, quod proposuit vendicare: & sic ex lege & Prophetis & Apostolis profert vnusquisque, quae mendacium illud defendere videntur: Ac interiectis nonnullis: Quoties autem canonicas proferunt scripturas, quibus omnis Christianus consentit, & credit, dicere videntur: Ecce in domibus est, verbum veritatis: sed nos illis credere non debemus, nec exire a prima & Ecclesiastica traditione, nec aliter credere, nisi quemadmodum per successionem Ecclesiae Dei tradiderunt nobis. Et in prooemio periarchon. sicut multis apud Graecos & Barbaros pollicentibus veritatem, desueuimus apud omnes eam quaerere, qui eam falsis opinionibus asserebant, posteaquam credidimus filium Dei esse Christum, ita cum multi sint qui se putent sentire quae Christi sunt, & nonnulli eorum diuersa a prioribus sentiant, seruetur vero Ecclesiastica praedicatio per successionis ordinem ab Apostolis tradita, & vsque ad praesens in Ecclesiis permanens, illa sola credenda est veritas, quae in nullo ab Ecclesiastica discordat traditione. Hanc igitur successionem teneamus, ab hac nos auelli nunquam patiamur, quaecunque per eam nobis tradita sunt & praecepta, firmiter obseruemus: & quod contra Manichaeum scribens dixit olim Augustinus, id contra eos qui nostro hoc tempore segregauerunt semet ipsos, dicere ne dubitet, quicunque se catholicum & orthodoxum esse profitetur. Sic autem ille loquitur. In catholica Ecclesia, vt omittam syncerissimam sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spirituales in hac vita perueniunt, vt eam ne ex minina quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant: caeterum quippe turbam non intelligendi viuacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit, vt ergo hanc omittam sapientiam, quam in Ecclesia esse catholica non creditis, multa sunt alia, quae in eius gremio me iustissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium. Tenet authoritas miraculis inchoata, spe nutrita, charitate aucta, vetustate firmata. Tenet ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oues suas post resurrectionem Dominus commendauit, vsque ad praesentem Episcopatum successio Sacerdotum. Tenet postremo ipsum Catholicae nomen, quod non sine causa, inter nullas haereses, sic ista Ecclesia sola obtinuit, vt cum omnes haeretici se Catholicos dici velint: quaerenti tamen peregrino alicui, vbi ad catholicam conueniatur, nullus haereticorum, vel Basilicam suam, vel domum audeat ostendere. Ista ergo tot & tanta Christiani nominis clarissima vincula, recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia: etiam si propter nostrae intelligentiae tarditatem, vel vitae meritum, veritas nondum se apertissime ostendit. Apud vos autem, vbi nihil horum est, quod me inuitet ac teneat, sola personat veritatis pollicitatio, &c. Aurea sunt haec Augustini verba, digna quae non legantur modo, verumetiam ediscantur, & in ore semper a Catholicis & Orthodoxis habeantur. Fremant licet omnes haere tici, nihil est eo tamen certius, quod asserit Augustinus: in Ecclesia catholica ibi demum syncerissimam esse sapientiam: in ea est enim verbum Dei, quod isti sibi falso arrogant. Nam extra eam esse scripturae possunt: Dei verbum, hoc est scripturarum omnium verus intellectus, esse non potest. Etenim nauis illa in qua sedit Christus, non est alia, si quid Hilario credimus, quam Ecclesia catholica; intra nauim hanc verbum vite Christus posuit, & praedicauit, & adhuc praedicat per ministros suos, in quibus loqui dignatur. Extra nauim hanc qui sunt, & arenae modo steriles atque inutiles adiacent, nullam diuini sermonis capere possunt intelligentiam. Ad huius itaque sapientiae cognitionem pauci spiritales in hac vira perueniunt, in qua non licet eam videre, nisi per speculum & in aenigmate. Nam videre sicut est, in illa tantum vita dabitur, qua cum spiritibus illis beatis frui licebit sempiterna. Nunc autem viri spiritales ex parte tantum cognoscunt, & quidem ex minima parte: Caetera vero turba, qui sunt ex imperita multitudine. quamuis ne minima quidem ex parte syncerissimam illam sapientiam cognoscat: tutam nihilominus, imo tutissimam illam facit, non intelligendi viuacitas, sed credendi simplicitas. Praeclare idem Augustinus: Si propter eos solos Christus mortuus est, qui certa intelligentia possunt, quae ad fidem pertinent, discernere, pene frustra in Ecclesia laboramus.
Nam quod initio quoque libri huius docere nos meminimus, non omnibus ita necessarium est ad salutem omnem habere scientiam, omnia nosse fidei mysteria, vt si quid eorum non penitus perspectum habuerint, statim de salute sua veniant in dubium. Non vocamur gnostici, non scientes, non sapientes, vocamur fideles: credendi sim plicitas, non intelligendi viuacitas turos nos facit, saluos nos facit. Si nihil scire nos iudicemus, nihil aliud praedicemus, quam Iesum Christum & hunc crucifixum, qui traditus est propter delicta nostra, resurrexit propter iustificationem nostram: etiam si propter intelligentiae nostrae tarditatem, caetera non assequamur, modo charitatem habeamus, de salute securi sumus. Charitas omnia credit, omnia quidem credit, sed non omni homini credit. Scriptum est enim: Charissimi nolite omni spiritui credere. Cui ergo credendum est? Ecce docet nos aureis hisce verbis Aug. credendum esse consensui, credendum esse authori tari, credendum successioni, credendum esse postremo catholicae. Dicit aliquid pars, siue sit ea Lutherana, siue Zuingliana, siue quocunque tandem alio nomine censeatur: vel ob hoc ipsum non credas, quia pars dicit: toti credas, vniuersae cre das, catholicae credas. At quaenam tandem est ista catholica? nam & haeretici se catholicos dici volunt: volunt quidem, ait Augustinus, verum vsque eo non est obscura catho lica, vt si quaerat peregrinus aliquis, vbi conueniatur ad catholicam, ne ex ipsis quidem haereticis inueniatur tam au dax aut impudens, qui Basilicam aut domum suam audeat ostendere: Neque enim ignorant suas Ecclesias, heri quod aiunt, & nudiustertius natas esse: quae causa etiam fuit nostri temporis haerescon. Architecto, quod ex Apostolorum symbolo, dum ex bonis latinis mala facit Germanica, votem hanc sustulit catholicam. De qua sic Augustinus: Catholicam dicit toto orbe diffusam, quia diuersorum haere ticorum Ecclesiae ideo catholicae non dicuntur quia per loca atque per suas quasque prouincias continentur: haec ve ro a solis ortu vsque ad occasum vnius fidei splendore diffunditur. Non est igitur obscura Catholica. Non potest abscondiciuitas, super montem posita: non potest ignorari mons, qui impleuit vniuersam faciem terrae.
Sed si tam clara tam illustris, tam est omnium oculis exposita Catholica, qui fit vt de ea controuertatur hodie, vt a nonnullis etiam igno rari videatur? Nolite mirari, dicit Augustinus: quia ig, norari ab iis, qui oderunt fratres, quia in tenebris ambulant, & nesciunt quo eunt, quia tenebrae excaecauerunt ocu los eorum. Montem non vident, nolo mireris: oculos non habent. Vnde oculos non habent: quia tenebrae excaecaue runt eos, vnde probamus? Quia fratres oderunt. Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, & in tenebris ambulat, quia tenebrae excaecauerunt eum. Dicit haec de Donatistis Augustinus, qui ex toto mundo periisse, ac in sola Aphrica, & ea quidem non tota, Ecclesiam remansisse con tendebant. Ac nostro quoque seculo repullulauit in mul tis Germaniae locis haec Donatistarum haeresis, quam qui sequuntur, Graeco nomine dicuntur Anabaptistae.
Caeterum non soli sunt illi qui fratres oderunt, & propterea in tenebris ambulant: nihilo minore flagrant erga fratres odio, qui cum se primi nostra memoria segregassent, tot sectarum, quot nunc videre licet, authores aliis fue runt. Quid enim? sectarum aui nostri princeps nunquid non spirat in scriptis suis omnibus implacabile quoddam odium erga fratres? erga euin praecipue cuius opera fit, vt fratres esse perseueremus, vt vnanimes in domo dei habitemus, vt idipsum dicamus, idipsum sentiamus, idem sapiamus omnes: qui propterea vnus vniuersae praeficitur Ecclesiae, vt ipsius ministerio fidei possit vnitas in ea retineri. Tolle ex libris eius conuitia, scommata, laedorias, maledicta, quibus & hunc & caeteros minores pontifices, om nemque sacerdotum & monachorum venerabilem coetum incredibili quadam insectatur petulantia, quantula tandem scriptorum eius pars supererit? Sed ipsum potius confitentem audiamus, quid maxime propositum habuerit, cum in vulgus noua sua dogmata spargeret. Scribens ad Argen toratenses, ita loquitur. Hoc diffiteri nec possum nec volo, quod si Carolstadius, aut alius quispiam ante quinquennium mihi persuadere potuisset, in sacramento, praeter panem & vinum esse nihil, ille magno beneficio me sibi deuinxisset: grauibus enim curis anxius, in hac excutienda mi teria multum desudabam, omnibus neruis extensis me obtricare, & expedire conatus sum, cum probe perspiciebam hac re Papatui valde me incommodare posse. Vides quid ille sequutus fuerit, peregrina sua doctrina populo inculcanda: Certe non vt Christi gloriam propagaret, verum vt eo qui vnus in Ecclesia iudex est ad tempus vice Christi, quibuscumque fieri potuit artibus in odium & inuidiam addu cto, atque ita scissa vnitate, gubernatore sublato, atrocis atque violentius circa Ecclesiae naufragia grassaretur: cum odio ipse excaecatus, eodem odio caeteros inflammasset, effecissetque vt in tenebris ambulantes, nescirent quo irent, neque ciuitatem istam super montem positam, quae impleuit vniuersam faciem terrae, cernere possent. Cuius itaque mens tanta fuit infuscata maleuolentia, Christum vt praesentem in eucharistia libenter fuerit negaturus, dummodo Papatui per hunc modum incommodare liceret: quomodo vi deretis ecclesiam quomodo Christi corpus agnosceret, culus ipse membrum esse desiisset? Quare nihil est quod miretur quispiam, si quorum oculos obcaecauerunt tenebrae, dum ardent erga fratres odio, Catholicam Ecclesiam videre non possunt: quae fidelibus & orthodoxis omnibus ita clara, perspicua, & manifesta est, vt illorum, qui non vident, caecitatem satis mirari nequeunt. Horum enim oculos, nulla perstrinxit maleuolentia, nullum excaecauit odium, sed charitate flagrant potius, quae cum patiens & benigna sit, omnia suffert, omnia credit, omnia sperat omnia sustinet, & est ei mortis instar separatio.
Quamobrem suffert omnia potius, quam vt segregare se velit: credit omnia, verum vt diximus, non omni homini, credit catholicae, quam ibi esse non dubitat, vbi est consensio tot populorum, vbi authoritas miraculis inchoata, spe nutrita charitate aucta, vetustate firmata, vbi successio Sacerdotum, ab ipsa Petri sede vsque ad praesentem Episcopatum: has enim tres Ecclesiae notas ponit Augustinus: quae certe ita sunt illius propriae, vt eas nulla sibi haeresis possit vendicare. Ac quod ad primam notam attinet, quanta sit apud nos non eorum tantum qui nunc sunt populorum in Christum credentium: verumetiam qui multis retro seculis fuerunt, vel in dogmatibus, vel in obseruationibus consensio: quis est qui non videat & obstupescat? In quamcunque veneris orbis Christiani partem, vbi in praeceptis patrum nostrorum inceditur: siue sit ea prin ceps terrarum, Italia, siue Gallia, siue Hispania, siue bona pars Germaniae, quam nondum tot sectarum nostri temporis pestiferum virus afflauit, siue quae nuper eo vnde exciderat reuersa Anglia, siue Hungaria, siue Scotia, siue nostra Polonia, & quaecunque sunt illi nationes aliae subiunctae tantam populorum omnium consensionem videas licebit, vt non modo nullum sit in eis fidei, religionisque dissidium verum & ritus iidem ex magna parte, eadem obseruantur caeremoniae, vna & eadem lingua sacra peragantur omnia. Idem credunt omnes, iisdem temporibus & ieiunant, & orant omnes, eodem ritu sacris operantur omnes, vt facile quiuis perspiciat, multitudinis credentium esse cor vnum, & animam vnam. Execratur enim
vera confessio pietatis, iuxta diuersitates temporum variari, sic vt nec ipse variari veritatem admittit, de quo est ipsa
vera confessio, qui dicit: Ego sum, & non sum mutatus. Quemadmodum in Epistola quadam ad Constantinum, quae actis sexte Synodi Constantinopolitanae inserta est,
scribit Agatho. Nunc ad illos verte oculos, qui se a catholica segregaret, quantum inter eos & opinionum & animorum dissidium? in quot miseri sectas sunt dissecti quanto ardore pugnant & digladiantur ipsi inter se. Quod im precatur talibus Propheta. Praecipita domine & diuide linguas eorum, quia vidi iniquitatem & contradictionem in ciuitate, nunquid istis non euenisse videtur? Per humiles Apostolos congregatae fuerunt linguae: per superbos istos Pseudoapostolos diuisae sunt linguae. Spiritus sanctus comgregauerat linguas. Spiritus superbiae dispersit linguas. Cum descendisset supra Apostolos Spiritus sanctus omnium linguis loquuti sunt, ab omnibus qui conuenerant ex diuersis orbis terrarum partibus, intellecti sunt, & quae dispersae linguae fuerant, cum Babel aedificaretur, in vnum omnes congregatae sunt. Nunc isti se mutuo non intelligunt: & qui fuerant ab Apostolis, & eorum successoribus, per diuersitate linguarum multarum in vnitate fidei congregati, mirandum in modum linguas eorum dispersas videmus, vt eos agitari Satanae spiritu, dubitandum non sit. Ac interest sane Ecclesiae, vt eorum qui segregauerunt se, linguae sint diuisae. Volunt vnam linguam habere, dicit Augustinus. redeant ad Ecclesiam, quia & in diuersitate linguarum carnis, vna est lingua in fide cordis. Primus fuit nostra memoria Martinus Lutherus qui cum a catholica semet ipsum segregasset, dogma suum rudi plebeculae pro puro puto Euangelio, proque ipsissimo Dei verbo venditauit. Fuit iuratus illi Carolstadius: is non totos duos annos in eadem cum eo sententia permansit discessioneque facta, sic est alter in alterum debacchatus, vt vterque sit alteri factus plusquam hae reticus. Interea tamen vterque sibi gloriam hanc vendicat, quod primus veritatem Euangelicam in lucem extulerit. Lutherus autem hoc argumento probat in Epistola quadam ad Saxoniae Ducem scripta se primum Euangelium in lucem produxisse, quod ipse & Carolstadio & aliis author fuerit, non verbo magis, quam exemplo, vt Monachatum relinquerent. Quasi vero docere perfidiam, & vt violetur iusiurandum Deo praestiturum, hominibus persuadere, id sit Dei verbum in lucem proferre. Potuit ne diciquicquam impudentius? sequuti sunt Zuinglius, & Oecolampadius ipsi quidem ab inuicem in multis rebus dissidentes, sed qui voluminibus tamen aliquot Lutheri de Eucharistia sententiam grauiter oppugnarunt & qui fuerant, Lutheranae factionis, eorum non paucos, in suam haeresim pertraxerunt. Exortus est postea Balthazarus, cui fuit, ingens cum Zuinglio certamen. Primus hic aetate nostra veterem Donatistarum errorem retulit, ac non prodesse paruulis baptismum docuit, atque ideo rebaptisandos censuit. Extiterunt postea qui tollerent baptismum, qui de templis imagines eiicerent, qui nudis corporibus incedentes, primos parentes nostros referre conarentur. Nati sunt & Sabbatarii: subsequutum est genus quoddam propheticum vulgo Schuermeros vocant, qui reuelationibus niterentur Quis autem singulos enumerando recensere queat? quotidie noua dogmata, noua videmus existere dissidia: nec interea tamen quisquam est inter hos omnes, quamlibet dogmatibus discrepantes qui sibi Christi spiritum non vendicet, qui se purum putum Euangelium asserere non glorietur: quod tamen ab orbe condito, nunquam impurius nunquam obscurius, quam ab istis factum est, fuisse constat. Quanquam ipsum quidem Euangelium nihilominus purum in Ecclesia catholica retinetur, cum nihil eo sit impurius, quod extra catholicam docetur. Nam vbi tanta est dissensio, nequaquam ibi catholica esse potest. Quis autem ita fuerit excors, vt non rectius existimet cum Augustino consentientem authoritatem Ecclesiae sequi, quam istos ita dissidentes ab Ecclesia, vt ipsi nihilo secius, inter se grauissimis de rebus dissentiant? Fingamus autem esse non neminem, qui dubitet vbi sit catholica, quemque tedeat huius Ecclesiae, in qua pleraque cernere licet, quibus non possunt multorum oculi non offendi, cum videat idem ex vna secta complures indies nasci: nunquid non tutius fecerit, rationibusque suis melius prospexerit, si dum inter ipsos prius conueniat sectarios, expectauerit, quam vt huic aut illi se addicat? cum praesertim non ipsi modo inter se, sed ne secum quidem ipse eorum aliquis persaepe consentiat. Indicant hoc loci quorundam communes, indicant & commentarii, quos quotannis fere nouos aedunt, cum prioribus illis magna ex parte pugnantes. Tanta est in dogmatibus etiam vnius sectae varietas, & inconstantia vt crebro dictitare solitum ferant Illustrem olim principem Georgium Saxoniae Ducem, qui fuit ad extremum,
vsque vitae suae diem catholicae semper & orthodoxae fidei tenacissimus: Scire se quidem quid hoc anno crederent vicini sui VVitenbergenses, caeterum quid essent anno proxime insequenti credituri, se nescire. Neque mirum: sicut enim ab eodem Agathone, cuius paulo ante meminimus, scriptum est, quod nulla veritate fundatum est, necesse est, vt erroris inconstantia varietur. Nam vera fides immutari non poterit, nec aliter nunc, aliter postmodum praedicari: Quia sit sermo vester, vt Apostolus docet Est est, non non: quod plus est, a malo est: Sola est Ecclesia catholica, sicut a Tarasio dictum in Synodo secunda Nicaena legimus, in qua quae sunt hactenus tradita, non sunt, etiam & non: sed etiam tantum sunt in veritate, manentque infracta, minimeque ficulnea in aeternum tempus.
Quamobrem vbi tanta varietas est & inconstantia, vbi subinde dogmata variari, subinde ritus nouari videmus, qui fieri potest, vt ibi catholica esse recte credatur. Aliam quasi notam Ecclesiae catholicae ponit Augustinus authoritatem miraculis inchoatam, quae dogmatibus fidem adstrueret. qua parte adeo sunt destituti, qui se veritatem Euangelicam, annis iam plus mille sepultam, in lucem reuocasse gloriantur, vt ne claudum quidem equum eorum quisquam adhuc sanauerit. Econtrario quibus & quantis miraculis inchoata sit authoritas Ecclesiae nostrae, non ex annalibus modo scriptis: verum etiam ex tabellis, & caereis quibusdam simulachris, ad sepulchra martyrum nostrorum appensis, videre licet.
Caeterum isti cum nihil eiusmodi proferre queant, eo sunt audaciae & amentiae prolapsi, vt non dubitent affirmare, miracula sanctorum nihil aliud quam daemonum praestigias fuisse. De quibus sic superioribus saeculis Guimundum Archiepiscopum Auersanum scripsisse legimus: Quod sit miracula non recipiunt, hostes Ecclesiae se declarant. Ecclesia enim miraculis quam maxime & propagata est, & adulta. Quid denique est aliud miracula cassare, nisi Ecclesiam, quantum in se est, auferre Tertiam commemorat, successionem Sacerdotum ab ipsa Petri sede, vsque ad praesentem Episcopatum. De qua & alio loco sic scribit. Cum igitur tantum auxilium Dei, tantum profectum fructumque videamus, dubitabimus nos eius Ec clesiae condere gremio, quae vsque ad confessionem generis humani ab Apostolica sede per successionem Episcoporum, frustra haereticis circumlatrantibus, & partim plebis ipsius iudicio, partim conciliorum grauitate, partim etiam miracu lorum maiestate damnaris, culmen authoritatis obtinuit? Cui primas dare nolle, vel summae profecto impietatis est, vel praecipitis arrogantiae. Nam si nulla certa ad sapientiam salutemque animis via est, nisi cum eos rationi praecolit fides, quid est aliud ingratum esse opi atque auxilio diuino quam tanto labore praeditae authoritati velle resistere? Et si vnaquaeque disciplina, quanquam vilis & facilis, vt percipi possit doctorem aut magistrum requirit: quid temerariae superbiae plenius, quam diuinorum Sacramentorum libros & ab interpretibus suis nolle cognoscere, & incognitos velle damnare? Hac isti quoque cum careant, nihil est quod minus ferre possint, quam vt ad ordinariam Episcoporum & Sacerdotum successionem Ecclesia dicatur alligata. Contra vero non solum Augustinus, verumetiam Ireneus, Tertullianus, Origenes, Cyprianus, Hieronymus, Optatus, & alii plerique omnes, qui catholici fuerunt & orthodoxii, non aliam quam hanc notam, qua catholicam agnoscere liceret illustriorem esse iudicauerunt, quemadmodum vbi de Apostolica nobis Ecclesia sermo fuit, pluribus verbis planum fecimus.
Neque vero nouum hoc est, quod ordinem hunc successionis impugnant haeretici. Describens Augustinus pestilentiae cathedram, his verbis vtitur. Quoniam cathedram pestilentiae non esse de Dei ordinatione asseuerauimus, etiam eorum, qui extra Ecclesiam vel contra Ecclesiam sedes sibi instituerunt, cathedram pestilentiae dicimus. Qui enim inconcessa praesumptione reus est, quan to magis si & corrumpat traditionem eius, cuius sedem vsurpat? Nam & ordinem ab Apostolo Petro caeptum, & huc vsque ad hoc tempus per traducem succedentium Episcoporum seruatum, perturbant, ordinem sibi sine origine vendicantes, hoc est, corpus sine capite profitentes, vnde congruit etiam eorum sedem cathedram pestilentiae appellari. Nec enim ideo impunes erunt, quia sub Dei nomine hoc agunt: constat enim suas illos causas sub Dei nomine agere: non enim zelo Dei hoc agunt, sed sibi locum volentes defendere: Cum sciamus Corae & ducentos quin quaginta viros per praesumptionem Deo offerentes, hiatu terrae absorptos esse, & Oxiam regem cum Deo illicite obtulisset, lepra in fronte percussum esse. Vorum hic isti dicunt. Ergo ne ad hominum commenta vis alligatam Ecclesiam? nunquid non multo nos rectius? qui ad scriptu ram prouocamus? qui ad Dei verbum Ecclesiam esse volumus alligatam?
Atqui vnde scripturae? vnde vobis, quod ita frequenter intonatis, Dei verbum? nunquid non a no bis? nunquid non a patribus nostris? in quorum vos praeceptis incedere non oportere, falso vobis persuadetis: quorum si vos traditiones omnes, putabitis esse respuendas, etiam Euangelium necessario vobis erit respuendum. Cuius enim nisi patrum nostrorum traditio est Euangelium? quis illud incorruptum tot saeculis asseruit & ad nos vsque transmisit, pari fide per nos ad posteros nostros transinit: tendum? Nunquid non a quibus vos ipsos priuata vestra libidine magis quam authoritate segregastis patres nostri? Quibus autem authoribus, hoc Matthaei, illud Marci, aliud Luca, Ioannis aliud Euangelium, aut hoc demum quod isti scripserunt, non autem quod vel Thomas, vel Nicodemus, vel Barnabas scripsisse putantur a spiritu sancto profectum esse cognouistis? an non illis ipsis a quibus vos separastis, patribus nostris?
Itaque scriptura nostra est, neque robis quicquam iuris in eam vendicare potestis, nisi prius a quibus discessistis, ad nos patresque nostros redearis, Quamobrem auferte ista, verbum Dei. Euangelium: Euangelium non est nobis cum verbo Dei, non est nobis cum Euangelio pugna sed cum interpretationibus & asseucrationibus vestris. Nam quod olim de Donatistis dixit Augustinus, quod contra Christum portant, signum Christi, & contra Euangelium de ipso Euangelio quod non intel ligunt, gloriantur: hoc totidem verbis de vobis dicere no bis licet, verbum Dei toto pectore veneramur & exosculamur, sed quod asseueratis vos, hoc esse verbum Dei constanter negamus. Et cum eodem Augustino dicimus, quod ab aliis antea quoque dictum esse commemorauimus, quod non aliunde natae sunt haereses, & quaedam dogmata peruersitatis, illaqueantia animas & in profundum praecipitantia, nisi dum scripturae bonae, intelliguntur non bene, & quod in eis non bene intelligitur etiam temere & audaciter asseritur. Non pugnat ipsum secum Dei verbum, sed hominum interpretatio, cum hominum interpretatione colliditur, deque eo inter nos agitur, vtrum constantis animi sit, deficere ab opinione, quam tot viri, doctrina, sanctimonia, miraculis celebres, tanto consensu tradiderunt: deficere ab vniuersae Ecclesiae decretis, & animam vnius alicuius fidei committere, qui nuper cum paucis exortus est, cum nec ipsius congregationis proceres, vel secum, vel inter ipsos consentiant, imo cum nec ipsi quidem, secum persaepe consentiant, qui aliud plerunque stantes aliud sedentes loquuntur. Nos qui per Dei gratiam sumus catho lici, si minus omnes erudite, saltem timide cumque reuerentia sacras literas tractamus, ac quo magis constare possit omnibus, nos esse catholicos, a Sapiente moniti non innitimur prudentiae nostrae, non loquimur visiones cordis nostri, non solitariam aut nostram, aut vnius alicuius mortalis opinionem sequimur, memores illius, quod ab eodem Sapiente scriptum est: Vidisti hominem, qui sibi sapiens videtur, spes est de stulto, quam de eo longe maiori sed orthodoxorum qui nos praecesserunt, vestigiis inhaerentes, in eorum interpretationibus acquiescentes, ab eius quae columna est & firmamentum veritatis Ecclesiae decretis, recedere cum primis religiosum ducimus: atque ita quod vnanimiter visum est vniuersis, hoc dicere scripturam, hoc esse Dei verbum credimus, nec ab eo nos vlla ratione dimoueri patimur, etiam si millies per membra sua Satanas occinat, quod ipsum aliquando Christo cecinisse legimus. Scriptum est enim: Vos contra, violenter irrumpitis, ac submotis omnibus, quod vos vultis, quodque vestris dogmatibus commodum est, hoc sentire scripturam contenditis: denique sic rem geritis quasi non esse dispensatores, verum domini sacrae scripturae postuletis. Hanc vestram tyrannidem ferre non possumus, quodque dixit aliquando Paulus obstrepentibus, id a nobis quoque contra recte dici posse persuasum habemus: An a vobis verbum Dei processit aut in vos solos peruenit? vsque eo certe non processit a vobis Dei verbum, vt quicquid eius habere vos existimatis, a nobis traditum, a nobis tanta fide custoditum habeatis, vt ne tota quidem aut apicem vnum, in scriptura mutatum esse vere dicere possitis, a nobis inquam & a patribus nostris, a quibus vosmeripsos temere segregastis.
Nam quod sanctus Episcopus & martyr ille Cyprianus de Nouacianis dixit aliquando Non nos ab illis, sed illi a nobis recesserunt, id nos non minus vere, quam illi de Nouacianis, de vobis dicere possumus: non enim nos a vobis, sed vos a nobis recessistis, quod ipsi velitis, nolitis, fateri necesse habetis. A quo autem recessistis, quando a nobis recessistis: Recessistis a nostris & vestris non ita pridem patribus, nondum enim quadraginta anni intercesserunt, cum eosdem vtrique patres agnoscebamus, in eorundem Patrum praeceptis incedebamus, a quibus ( filii desertores) vos certe, vos recessistis a tot millibus sanctorum martyrum, Episcoporum confessorum, Sacerdotum, qui quod nobis Christi tradiderunt Euangelium, id nos constanter adhuc retinemus, omnia prius & facere & pati parati, quam vt ab eo nos in aliud Euangelium transferri permittamus: Recessistis vt vno verbo complectamur omnia, recessistis a Catholica. Cuius ergo nisi nostrum proprium est Euangelium? cuius nisi nostrae propriae sunt scripturae? Nos enim patrum nostrorum Apostolorum & Apostolicorum virorum vera soboles, nos eorum legitimi sumus haeredes & successores, ab illis nostrae fidei traducem, ab illis nostrae doctrinae semina mutuati sumus: ab illis Euangelium, ab illis scripturas nobis traditas possidemus. Nos Ecclesiarum no strarum origines edere, nos Episcoporum nostrorum ordinem euoluere possumus, ita per successiones ab initio de currentem, vt primus ille Episcopus aliquem ex viris Apostolicis, qui tamen cum Apostolis perseuerauerit, habuerit authorem, ab iis in possessionem scripturarum & Euangelii missi sumus. Vos autem qui estis? quando & vnde venistis? quid in nostro agitis non nosti? quo iure syluam no stram ceditis? qua licentia fontes nostros transuertitis? qua potestate limites nostros commouetis? Nostra est possessio, quid hic vos ad voluntatem vestram seminatis & pascitis, nostra est possessio: olim possidemus, priores possidemus, habemus origines firmas ab ipsis authoribus, quorum fuit res, nos Apostolorum sumus haeredes, sicut cauerunt testamento suo, sicut fidei commiserunt, sicut adiurarunt, sicut per manus aliis tradiderunt, sicut per longam Episcoporum & Sacerdotum successionem, ad nos vsque transmi serunt, sic tenemus: vos certe exhaeredauerunt semper & abdicauerunt, vt extraneos, inimicos.
Caeterum, quod an tea quoque docere nos meminimus, nihil noui faciunt haeretici, cum ad scripturas prouocant, cum eas sibi tanquam proprias vendicant, cum earum possessione caeteros excludunt, cum sibi solis eas intepretandi ius arrogant, idque nouo more, contra quam a patribus nostris intellectae fuerint.
Verum hoc illis ius per catholicos concessum fuit nunquam, qui semper quidem scripturas tanquam diuinitus inspiratas, reuerenter accipiebant, sed vbi de sensu earum controuerte batur, ad patrum interpretationes prouocabant, quos isti vsque eo aspernantur & respuunt omnes, vt nihil se recipere dicant, nisi scripturas, sed sic, vt penes se solos certam esse velint, authoritatem interpretandi. Quod interpretantur ipsi hoc sensisse volunt spiritum sanctum: quod adferunt alii, quamuis magni, quamuis multi, a spiritu Sathanae & abalienata mente profectum esse blasphemant. Nolunt vt fidamus veteribus orthodoxis, quod non nunquam inter se variant, quum inter istos paucos, tanta sit controuersia, de Prophetis, de imaginibus, de disciplinis, de Baptisino, de Eucharistia, de iustificatione, deque caeteris ad religionem pertinentibus. Et volunt nihilominus credi suis dogmatibus, quum ea tamen quotidie noua expectemus:
Quod si quae fuisse videtur inter veteres dissensio, non de magis ea, neque de necessariis rebus, verum de iis fuit, quae cum non ita magni essent momenti: liceret vnicuique abundare in sensu suo, stilo illo diuerso non fide diuersa scripserunt. Si quae res arduae fuerunt ad religionem nostram pertinentes, adeo nulla fuit inter eos de illis controuersia, vt cum iisdem plerique temporibus vixerint, ac maximis locorum interuallis disiuncti & distracti fuerint, haud aliter tamen scriptam suam de illis sententiam ad posteros transmiserunt, quam si vno in loco deiisdem collatis sententiis, vnum idemque sensisse & quasi conspirasse viderentur. Quae vel sola res documento nobis esse potest, illos ab eo magistro qui facit vnanimes in domo sua habitare, quae scripserunt excepisse, vt nullo sit pio dubitandum: hoc sensisse spiritum sanctum, quod illos esse legimus interpretatos, praesertim quoties in vnam aliqua de re sententiam conueniunt omnes. Nam vt labi singuli tanquam homines potuerint, certe si quid a pluribus receptum, & vsu totius Ecclesiae postea fuit approbatum in eo labi potuisse credendum non est. Quoties igitur aliqua de re ambigitur, ad quos alios quam ad istos rectius prouocabimus, quorum iam inde a mille & amplius annis in vniuersa Ecclesia, maxima semper fuit authoritas? quam illis non doctrina magis excellens, quam admirabilis quaedam vitae sanctimonia comparauit. Sic enim in illis cum eruditione certabat integritas, neutra vt alteri concedere velle videretur. Si quibus causa est iudicio disceptanda, nonne tales dari sibi iudices optant, qui suae voluntatis, non in hanc maiori quam in alteram partem inclinatione propendeant, neque vel odium aliquod vel amorem erga alterutram prae se ferant, quod affectiones istae plerunque in causa sunt, vt illis mens hominis impedita, quid verum sit haud facile perspiciat. Qui possunt autem alii reperin magis ab omnibus hoc genus affectionibus remoti, quam fuerunt sancti patres nostri, qui cum ante tot secula, mortalem hanc vitam cum beata illa & immortali commutauerint, literarum monumenta relinquerunt, in quibus testatas & consignatas animorum suorum sententias, de rebus hodie controuersis ad nos transmiserunt nihil vel gratiae, vel odio tribuentes, cum tanto seculorum interuallo, inter quos haec esset futura disceptatio, scire tum non potuerint. Hos igitur si duces sequemur, nunquam aberrabimus: horum iudicio si causam nostram permitttemus, dictum ac factum, eam quam quaerimus, & pro qua pugnare videmur, & aequitatem & veritatem inueniemus. Fecerunt hoc (sicut iam non in vno loco demonstrauimus) hi quorum vestigiis libenter incedimus patres nostri, non minus Ecclesiasticae traditioni, quam scripturis inhaerentes, prae caeteris Augustinus contra Iulianum scribens, ad istos iudices prouocabat, tanquam ab omni odio, amicitia, inimicitia, ira, vacuos. Fecerunt item & ducentipatres, qui conuenerant Ephesi, quibus hoc catholicissinum fidelissimum atque optimum factu visum fuisse narrat Vincentius Lyrinensis, vt in medium sanctorum patrum sententiae proferrentur, quorum alios martyres, alios confessores, omnes vero Catholicos sacerdotes fuisse & permansisse constaret, vt scilicet rite atque solenniter ex eorum consensu atque decreto antiqui dogmatis religioconfirmaretur, & prophanae nouitatis blasphemia condemnaretur. Libet autem ex Ecclesiastica quoque historia, exemplum eius rei proferre, verum est enun quod dixit, Sapiens: Nihil sub sole nouum, nec valet quisquam dicere: ecce hoc recens est, iam enim praecessit in seculis quae fuerunt ante nos.
Itaque nec haereses istae, quae nunc Ecclesia Der tantum exhibent negotii nouae sunt, cum eas ante mille & amplius annos confutatas videre liceat: nec est ita deplo ratus nostrorum temporum status quin fuerit etiam olim deploratior, praecipue quibus temporibus Arriana viguit impietas, quae tam longe tamque late grassata fuerat, vt non iam intra populares homines sese contineret, sed ipsos etiam Ecclesiarum antistites implacabilibus odiis committeret. nec ipsis etiam imperatoribus, & eorum aulis intactis. In hoc itaque rerum statu, fuisse scribit Socrates catholicum Imperatorem Theodosium, qui tota mente in eam curam incubuerat, vt motus in causa religionis concitati tranquillari, omneque non opinionum magis, quam animorum dissidium ex Ecclesia tolli, atque optata illi pax & tranquillitarestitui possit.
Quamobrem congregata synodo, Necta rium Episcopum accersit, consilium ab eo sibi dari postulat, quemadmodum effici queat, vt sedatis procellis & tempestatibus, quibus tum Ecclesiae nauis vehementer iactabatur & agitabatur, ad optatum tandem aliquando quietis portum, peruenire liceret. Sibi quidem videri, non alia via commodius id fieri posse, quam si quaestiones & controuersiae, quae motibus istis excitandis causam dedissent, diligentius excussae forent. Haec posteaquam audiuit ex Imperatore Nectarius, cumprimis anxius & solicitus, cum Algero primum, deinde cum Sisinio rem communicat. Erat Sisinius, egregia quadam dicendi facultate & minime vulgari sacrarum literarum cognitione praeditus: huc accesserat ingenium solers, & rerum vsus, & experientia, quam fuerat non mediocrem consequutus.
Itaque facile perspiciebat, disputationes, non modo nihil ad sanandos motus istos momenti allaturas, verum illud effecturas potius, vt res in maiorem contentionem exiret. Quapropter hoc Nectorio dat consilium, vt omni ope contendat & elaboret, ne disputare sit necesse, sed priscorum tantum interpretationes in medium producantur, quibus prolatis, quaerat ex haeresiarchis Imperator, quo loco, quove numero doctores illos habeant, quorum nomina, quam longe lateque pa tet Christianus orbis, cumprimis celebria semper fuerunt, nunquid ad Ecclesiam eos pertinere putent, an tanquam alienos a fide Christiana, reiiciendos censeant. Quod si, inquit, tanquam alienos reiecerint: audeant igitur eaanathemate damnare: quod si ausi fuerint, statim a multitudine profligabuntur. Sin autem priscos illos doctores, minime se reprobare testati fuerint, nostrum erit libros eorum proferre, quorum testimonio doctrina nostra con firmatur. Hoc Sisinij consilium Nectorio probabatur.
Itaque nihil cunctatus ad aulam properat, Imperatori rem exponit: Is cupide rem amplexus, accitis haeresiarchis, percunctatur ex illis: an aliquam eorum doctorum Ecclesiae habeant rationem, qui praecesserant ipsorum hae resim, num probandos eos, an reiiciendos censeant? Illi cum quorsum iret Imperator nescirent, non alio loco quam quo suos praeceptores eos habere se responderunt. Querit rursus Imperator: Num eos tanquam fide dignos Christiani dogmatis testes recipere velint? Tum primum olefecerunt illi, quid sibi vellet haec Imperatoris interrogatio: cumque aliter alii erga veterum libros essent animati, ortum est inter eos dissidium, cum alii recipiendos, alii minime recipiendos esse censerent. Atque ita quo rum hactenus vna tantum fuerat haeresis, hi iam non a Catholicis magis, a quibus discesserant, quam ipsi a seipsis dissentire coeperunt. Sic eorum concors improbitas (inquit Socrates) haud aliter quam veterum olim Gigantum lingua dispersa, simul turris eorum improbitatis est euersa. Vel ex hac historia videre licet, minime nouum esse, vel quod haeretici priscorum patrum sententias aspernantur & respuant, vel quod ad eas Catholici libenter prouocant. Est autem illud cumprimis admiratione dignum, quod eorum tantopere sententias oppugnant nostri temporis haeretici, quorum testimoniis, quoties ipsis commodum fuerit libenter vtuntur. Contra, quorum dogmata tuentur & defendunt, eorum vti testimoniis erubescunt. Nam non deest illis quoque sua successio, verum non a se de Petri, neque continuata, sed interrupta successio. Possemus hoc etiam de reliquis erroribus pridem sopitis, ac nunc demum hoc nostro seculo resuscitatis planum facere: verum vno tantum dogmate Lutheri, in quo cardinem rerum & iugulum ipsum esse persuasum habet, in praesentia contenti erimus, vt successionem illius indicemus. Docet ille, nostrum arbitrium non esse liberum sed seruum: & absoluta necessitate euenire omnia. Nunquid hoc a Simo nis Petri sede profectum est? & non a Simonis Magi potius, qui grauis Petri fuit aduersarius? Quem errorem si quid Clementi credimus, ita Petrus apostolus confutauit, vt in eo adstruendo, nisi centum annis interiectis, nullum Simon habuerit successorem. Nam post centum demum annos extitit Marcion haereticus, qui non dubitauit, hoc ipsum asserere. Sed explosus est deinceps Marcion quoque, neque repertus est quisquam intra centum alios & triginta annos, qui in falso dogmate tuendo succedere illi vellet: donec ad Manem ventum est, vnde Manichaei nomen tra xerunt.
Verum & huius furorem ita compescuit Augustinus, vt octingentis & amplius annis, nullus hanc illius Insaniam, sequutus esse legatur. Primum ante quadringen tos annos exortus est Petrus Adelhardus, qui pridem sepultum errorem hunc in lucem reuocauit: cuius a Bernado sic est conuictus vt annis ducentis quadraginta, qui con firmaret hoc ipsum, repertus non fuerit. Post quod temporis interuallum, extitit Ioannes Vuicleff, in Constantiensi & Basiliensi Concilio condemnatus. Huic post annos cen tum quadraginta successit Martinus Lutherus. Atque haec est non continuata, sed saepius interrupta successio, quod ad hunc articulum Ecclesiae Lutheranae, in quo ille summam esse causae suae scribit. Primus assertor fuit Simon Magus: Simoni post annos centum successit Marcion: Marcioni centum aliis & triginta interiectis Manichaeus: Manichaeo post octingentos & amplius, Petrus Adelhardus: Adelhardo post ducentos quadringenta, Ioannes Vuicles: Ioanni Vuicleff post centum quadraginta annos, Martinus Lutherus. Cuius successionis adeo pudet Lutherum, & sectatores eius, vt in sui erroris huius impii defensionem, nullum ex his authorem citare audeat: citius adeo qui confutarunt hoc dogma, quoties illi commodum videtur, Augustini, Bernardi, & aliorum catholicorum, in aliam quam ipsi scripserunt sententiam, detorto vsus fuerit testimonio: sic suo ipse tanquam sorex periit indicio. Catholicos, velit, nolit, fateatur necesse est, quorum sententiam oppugnat: quorum vero dogma tuetur, eos haereticos fuisse negare non potest. Vnus est ex omnibus impii dogmatis huius assertor, quem nominare tamen audet, Ioannes Vuicleff, Ecclesiae iudicio condemnatus, quem (tan ta hominis est audacia & impudentia) ob hoc ipsum, quod ab Ecclesia est damnatus, in sanctorum album referre non dubitat.
Sed quorum sanctorum? quos iam enumerauimus: Simonem Magum, Marcionem, Manichaeum, Petrum Adelhardum: qui si sancti fuerunt, non fuit ergo sanctus Petrus apostolus, non alii multi qui successerunt ei, qui sanguinem suum pro Christo fuderunt: non tot matyres, episcopi, doctores, qui a Petri sede se nunquam auel li passi sunt, qui omnes vsque ad haec nostra tempora, vno ore liberum esse, non seruum arbitrium docuerunt. Atque haec est successio sacerdotum & Episcoporum, quae sicut Augustinum olim, sic & nos in Ecclesiae catholicae gremio in stissime tenet. Cuius quidem successionis, vsque eo nos non pudet, vt quos isti nunc errores suscitarunt: siue dum absoluta necessitate fieri docent omnia: siue dum & sacerdo tium & sacrificium abrogare, & modo non deum ipsum e medio tollere conantur: siue dum solam fidem ad salutem sufficere docent; siue dum sanctos inuocandos negant, dum coelibatum sacerdotum oppugnant, dum orare pro mortuis, aut mediatoris oderre sacrificium prohibent: dum ieiunia, vel ciborum in illis delectum, dierumque discrimen habendum non esse putant: dum imagines e templis eiiciunt: dum Christi corporis & sanguinis veritatem in eucharistia negant: dum semel baptizatos rebaptizandos esse censent, adeo nos non pudet successionis huius, vt hos & quoscunque tandem errores alios, quos enumerando recensere longum foret, vel hoc ipso nomine tanto vehementius detestemur, quod his ipsis authoribus de quorum successione gloriamur, ante tot secula, Christiani totius orbis applausu, videmus eos esse condemnatos. Contra vero, quae didicimus, in iis tan to & libentius, & fidentius permanemus: quod ab istis magistris didicimus, quorum tot seculis sacrosancta semper in Ecclesia fuit memoria, quorum scripta publicitus leguntur in templis, & post diuine legis oracula primum locum obtinent, quae vel ipsi haeretici adeo non sunt ausi prorsus reiicere, vt quoties id suo commodo facere posse videntur. vel obtorto collo (quod aiunt) ad suam sententiam confirmandam, ea pertrahere conentur quod ea re suis quoque scriptis per multum authoritatis accessurum esse persuasum habent. Adeo vel hostes etiam ipsi veritatis, quos esse praecones intelligunt veritatis, eorum testimoniis ad falsitatem suam adstruendam vti gaudent. Et dubitamus adhuc vbi sit catholica? Scrupulum hunc eximent nobis Christi verba dicentis: Vbi fuerit corpus, ibi congregabuntur & aquilae. Corpus Ecclesiam esse docet nos Paulus, & quidem corpus Christi. Sic enim loquitur ad Ephesios: Deus dedit Christum caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius. Aquilas autem, quos esse dicemus alios, quam, quorum iam fecimus mentionem, sanctos illos Episcopos & doctores? quorum & excelsa virtus, & sublime fuit ingenium, & doctrina fingularis: quorum plerique fuso sanguine suo, veritatem eorum, quae scripserunt, comprobarunt.
Quamobrem vbicunque videris illas aquilas congregatas, ibi Christi corpus, ibi catholicam Ecclesiam esse non dubitaueris: sicubi vnam aliquam in sententiam conuolant, ex variis & longo locorum interuallo disiunctis totius orbis christiani partibus sanctae illae aquilae, Dionisius Areopagita, Clemens, Igna tius, Athanasius, Basilius, Gregorius Naxianzenus, Ioannes Chrysost. Theophilus Alexandrinus, Epiphanius Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, Gregorius Pontifex, Beda, Isidorus, Bernardus, & qui sunt eos sequuti, quos omnes enumerare longum foret, quin haec Ecclesiae catholicae sententia sit, nihil est quod ambigas.
Verum hic isti contradicunt: Nunquid etiam hi quamlibet docti & sancti viri, non aliquando spiritu dei destitui potuerunt, vt suo pleraque, hoc est humano spiritu scriberent? Potuit sane seorsum eorum aliquis: at non in eo in quo cum caeteris idem sentit omnibus: non in eo quod est tot seculorum consensu comprobatum.
Quoniam vero de spiritu mentionem fecimus, neque nostra hac aetate fere quisquam est haereticorum, qui sibi dei spiritum ita non vendicet, vt aliis detrahat omnibus: libet pro libelli huius conclusione. quemadmodum dinosci spiritus oporteat, paucis demonstrare. Praeclare monet Ioannes apostolus & euangelista Charissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spin tus, si ex Deo sunt. Causam cur ita moneat, addit, dicens, quoniam multi Pseudoprophetae exierunt in mundum. Revera si fuit aliquando, nunc esse tempus illud videtur, quo probare spiritus cumprimis est necessarium: qua vna re quicquam esse potest difficilius, vt inter alia, quae Paulus enumerat, non minimum dei donum sit, discretio spirituum. Sed explicet ille difficultatem hanc, qui nos vt spiritus probaremus admonuit: In hoc, inquit, cognoscitur spiritus dei: Omnis qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, ex Deo est, & omnis spiritus qui soluit Iesum, ex deo non est. Haec verba Ioannis enarrans Augustinus, cuius inter pretationem potissimum sequi libet: Quasi eriguntur, in quit, aures ad discernendos spiritus, & tale quiddam audiuimus, vnde nihilominus non discernamus. Quid enim ait? Omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in cane venisse, ex deo est: ergo spiritus qui est apud haereticoex deo est, quia confitentur Iesum Christum in carne venisse. Quaere ab Arrianis, confitentur Iesum Christum in carne venisse: quaere ab Eunomianis, confitentur Iesum Christum in carne venisse: quare a Macedonianis, confitentur Iesum Christum in carne venisse: Interroga Cataphri gas, confitentur Iesum Christum in carne venisse: interroga Nouatianos, confitentur Iesum Christum in carne venisse. Om nes ergo istae haereses spiritum dei habent? non ergo pseu doprophetae sunt: nulla est ergo ibi deceptio, nulla seductio: Certe Antichristi sunt, qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis.
Quid ergo facimus: vnde discernimus, Audiuistis quia dictum est, Qui negat Iesum Christum in carne venisse, hic est Amichristus, & ibi quaesiuimus. quis neget? quia nec nos negamus, nec illi negant: & inue nimus quosdam factis negare, iuxta illud Apostoli: Confitentur se nosse deum, factis autem negant. Quaeramus igitur in factis, & non in lingua: Quis est spiritus qui non est ex deo, & neget Christum in carne venisse: & quis est spiritus, qui ex Deo est, & confitetur Iesum Ohristum in carne venisse. Eia fratres, opera attendamus, non strepitum linguae: quaeramus quare venerit in carne Christus, & inueniemus, qui negant deum in carne venisse. Nam si linguas attendas, multas haereses auditurus es, confitentes Christum in carne venisse. sed conuincit illos veritas. Quare venit Christus in carne? Venit vt traderetur gentibus, vt illuderetur, vt flagellaretur, vt conspueretur, vt occideretur: venit vt mereretur pro gente, & non tantum pro gen te, sed vt filios dei, qui erant dispersi, congregaret in vnum. Charitas illum de coelo detraxit, charitas carne vestiuit, charitas, vt acerbam & ignominiosam crucis mortem op peteret, impulit. Maiorem hanc charitatem nemo habet, vt animam suam ponat quis pro amicis suis, posuit ille pro inimicis. Quisquis ergo non habet charitatem, negat Christum in carne venisse. Nunc iam haereticos omnes interroga. Christus venit in carne? Venit: hoc credo, hoc profiteor. Imo hoc negat. Vnde nego? audis quia hoc dico. Imo ego conuinco quia negas. Dicis voce, negas corde, dicis verbis, negas factis. Quomodo, inquis, nego factis? Quia Christus ideo venit in carne, vt mereretur pro nobis, ideo mortuus est pro nobis, quia multam charitatem habuit, per quam filios dei, qui erant dispersi congregauit in vnum. Tu non habes charitatem, quia non modo non congregas: verumetiam quae pretioso Christi sanguine con gregata sunt, ea dispergis, & pro honore tuo diuidis vnitatem. Ergo nunc intelligite spiritum ex deo, pulsate, tangite vasa fictilia, ne forte crepuerint & male resonent, videte si integre sonant: Videte si est ibi charitas. Tollis te ab vnitate orbis terrarum, diuidis ecclesiam pro schismate, di lanias corpus Christi. Ille venit in carnem, ille mortuus est, vt filios dei qui erant dispersi congregaret in vnum: tu ideo clamas, vt congregatos dispersas. Ergo ipse est spiritus dei, qui dicit Iesum in carne venisse: qui dicit non lingua, sed fa ctis, qui dicit non sonando, sed amando: ille autem non spi ritus dei, qui negat Iesum in carne venisse: negat & ipse non lingua, sed vita, non verbis, sed factis. Omnis spiritus qui soluit Iesum ex deo non est, & hic est Antichristus: soluere, factis intelligitur. Ille venit colligere, tu venis spargere: quomodo non negas Christum in carne venisse, qui disrumpis ecclesiam, quam ille congregauit? contra Christum venis, Antichristus est. Haec pluribus verbis ex Augustino transscribere visum est, vt qui sit ex deo, qui non sit ex deo, spiritus cognosci possit. Qui etiam alibi eadem verba Ioannis explicans: Quid est, inquit, negare Christum factis? Superbire & schismata facere: Ita factis negatur Christus: vnitatem quippe amat Christus.
Quamobrem non omnis ille spiritus, qui confitetur Christum in carne venisse, qui confitetur, quod vnus ipse mediator dei sit & hominum, quod sit propitiatio pro peccatis totius mundiquod non sit aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo nos oporteat saluos fieri, non omnis, qui confitetur haec, spiritus ex deo statim est: si voce tantum clamat non opere: si lingua confitetur, non factis: si non habet charitatem, per quam cum Christo congreget, sed flagrans odio, quos congregauit Christus, eos cum diabolo dispergit, habeat Christum in ore quantum velit, glorietur de verbo dei, iactet se de Euangelio: dicit Augusinus, quod est Antichristus.
Verum quid nos haec Augustinum dicere dicimus? dicit hoc ipsa veritas: Qui non congregat mecum, spargit. Si congregat Christus, tu quos ille sanguine suo congregauit, spargis: quid hoc est aliud quam Antichristum esse? Meminimus hoc quoque nos iam ex Augustino docuisse, quod, sicut a Paulo traditum accepimus, totus Christus & caput est & corpus. Caput est vnigenitus defilius, corpus eius est ecclesia. Non satis est si de capite credas, quaecunque de eo sanctae scripturae nobis prodiderunt, si te segregas a corpore capitis huius, a sancta catholica eclesia. Si non communicas eius vnitati, si contra eum, quem tot seculis illa recepit sensum, scripturas interpretaris, si tibi soli plus, quam illi vniuersae credi vis: quid aliud, quam in te est, sol uis Iesum: atque ita Antichristus es. Qui enim vel ecclesiam a capite suo Christo, vel seipsum ab ecclesia, vel ecclesiam in scipsa separat & diuidit, is vere Christum soluit, & Antichristus vere dici meretur, quia scindit, quod Christus vnitum esse vult. Habemus ergo iam, qui sit ex deo spiritus: qui non sit ex deo. Quicunque soluit Iesum, hoc est qui diuidit corpus eius, ecclesiam, non est ex deo, sed est Antichristus: non qui scientia, sed qui charitate praestat, is demum ex deo spiritus est. Scientia enim inflat, charitas est quae aedificat: nec est aliud quicquam aeque noxium, atque remota charitate scientia.
Quamobrem recte monet Augustinus: Amate scientiam, sed anteponite charitatem. Scientia si sola sit, inflat: quia vero charitas aedificat, non permittit scientiam inflari, quam si scientiae coniunxerimus, futurum est sicut scribit Maximus, vt careamus omni superba inflatione, erimusque spiritales oeconomi, cum nosinetipsos, rum omnes qui nobis appropinquant aedificantes: ibi ergo inflat scientia, vbi charitas non aedificat, vbi aedificat, solidata est. Non est ibi inflatio, vbi petra est fundamentum. Quando autem tentat inflatio, hoc est elatio? vtique quando charitas deest. Est igitur absque charitate cum primis noxia scientia, quae superbos reddit & inflatos, cuiusmodi sunt daemones, qui non aliunde nomen apud Graecos, quam a scientia traxisse creduntur: qui sicut ipsi superbi sunt, & arrogantes, ob quod etiam vitium, tanquam fulgur de caelo ceciderunt: ita quod ipsis ruinae causa fuit, per id primis parentibus nostris insidias fecerunt, & vt ex paradiso deturbarentur, in causa fuerunt. Quid enim promisit illis daemon, quo facilius persuaderet, vt contra diui num edictum de ligno scientiae boni & mali manducarent? Eritis, inquit, sicut dii scientes bonum & malum. Videte inflantem scientiam, vnde ad primos parentes nostros, vnde ad nos etiam eorum posteros innumere calamitates & miseriae redundarunt.
Quod si, quod Paulus monet, noluissent illi altum sapere, vel plus sapere quam opotet sapere: si contenti fuissent sapere ad sobrietatem: si non esse deo similes, inflante scientia contendissent: si quod eis liberaliter a deo concessum fuerat, in eo acquieuissent, nec ipsi, nec nos eorum proles ex illo tam felici statu deturbati, in has tantas calamitates recidissemus. Sed homo cum in honore esset, non intellexit, & ideo comparatus est iumentis insipientibus & similis factus est illis. Sic etiam qui deturbatus est de caelo, non ex ordine Seraphin, sed ex ordine Cherubin fuisse dicitur. Sic enim loquit Propheta: Pecasti, & eieci te de monte dei, & perdidi te o Cherub, protegens de medio lapidum ignitorum: & leuatum est cor tuum in de core tuo, perdidisti sapientiam in pulchritudine tua, in terram proieci te, ante faciem regum dedi te, vt cernerent te Quod quidem carere mysterio non videtur. Significatu enim hac re, quod lapsus eius incitamentum fuerit, non diuini amoris, verum scientiae suae, excellentia: Cherub enim plenus scientia, Seraph plenus amore interpretatur. Quid autem? qui nunc Ecclesiam conturbant, qui Christi corpus dilaniant, qui pro honore suo diuidunt vnitatem, quanam alia reputamus eos ad id faciendum adduci, praeterquam inflante sine charitate scientia? Quid illis aliud suggerit diabolus, quam quod suggessit olim parentibus nostris, dicens: Eritis sicut dii scientes bonum & malum. Nunquid non se deos esse sibi persuadent, qui siue de sanctorum patrum scriptis, siue de conciliorum decretis productum aliquid audiuerint, quod suis dogmatibus aduersetur, ilico tanquam hominum commentum reiiciunt, tanquam homines & ipsi non sint? Cuius autem ea re se filios esse declarant, nisi Cherub eius qui dixit: In coelum conscendam, super astra dei exaltabo solium meum, ascendam super altitudinem nubium, & ero similis Altissimo: qui postea in infernum detractus est, in profundum laci. Certe quicunque sunt hoc ingenio praediti, quamlibet glorientur se certos esse. quod habent spiritum dei: certum est quod non dei, sed sathanae spiritu aguntur: non ex dei spiritu quae inflat scientia sed quae per charitatem aedificat, ea demum est ex dei spiritu:
Caeterum quae charitate vacua est, haud aliter se habet, atque cibus sine digestione. Sicut enim cibus indigestus, cum non fuerit bene concoctus, generat malos humores, & corrumpit corpus non nutrit: sic & multa scientia ingesta stomacho animae, si charitatis igne decocta non fuerit, quid aliud quam tumores parit & inflationes? Quam obrem recte monet Apostolus, vbi de scientia meminit inflante: Qui se existimat aliquid scire, nondum scit quomodo oporteat eum scire: nescit enim quomodo vtendum sit scientia quod praescribit ea, quae non inflatur charitas. Quisquis igitur ad aedificationem, non ad destructionem habere vult scientiam, primum seipsum scire studeat: sic enim futurum est, vt facessat omnis tumor & arrogantia.
Porro spirituale aedificium stare non potest, nisi stabile iactum sit humilitatis fundamentum. Statuat itaque se ante faciem su am homo, suam secum reputet imbecillitatem: mox illud con sequetur, vt sit non inter alta sapientes, sed inter humilibus consentientes. Nihil agit per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores se alios arbitrabitur, atque aliorum, praesertim vero maiorum, plus quam suo ipsius iudicio tribuendum esse putabit: non modo non sepraeferet vlli, sed sibi potius caeteros anteponet. Siquidem sicut qui per ostium transit, cuius demissum nimis est limen, quanto se demiserit magis, tanto facilius effugiet, ne impin gat: quod si vel transuerso digiti spatio, se, quam ostii mensura patitur, altius erexerit, euestigio quassato capite collidetur: ad eundem plane modum habet se mens hominis: quanto se demiserit magis, tanto facilius cauebit, ne offen dat: quod cauere non poterit, simul vt se vel paululum ere xerit. Hoc est quod a Christo quoque dictum legimus. Con fiteor tibi pater, domine coeli & terrae, quia abscondisti haec a sapientibus & prudentibus & reuelasti ea paruulis. Et in prouerbis: clamat sapientia: Si quis est paruulus, veniat ad me. Quisquis ergo scire vult, discat quemadmodum eum scire oporteat. Docebit autem eum, ea quae non inflatur charitas, ne velit esse sicut Deus, ne super nubium altitudine ascendat, ne similis esse contendat Altissimo: sed secum sui potius generis mortalis comparet, ac non modo non se illis, verum sibi potius illos anteponat: Sic secum ipse reputet: Homines fuerunt, quibus hunc aut illum sensum haec habere scriptura visa est: homo sum & ego, non minus, ac fortasse magis etiam, quam eorum aliquis errori obnoxius: Ac si forte illi peccatores fuere, quanto sunt maiores iniquitates meae, quae supergressae sunt caput meum, & sicut onus graue, grauatae sunt super me. Fieri potest vt halluciner, vt error sit, quod mihi verum nunc esse videtur. Quam obrem non committam, vt ab eo temere discedam, quod tanto omnium consensu tot seculis receptum, quod ab iis etiam, qui ex vniuerso orbe Christiano viro doctrina & pietate prae caeteris insignes, vnum in locum hac ipsa de causa congregata fuerunt, vnanimi voluntate definitum esse video. Fortassis illi viderunt aliquid, quod ego peccaris meis impeditus videre nunc non possum: fortassis si prae sens in eorum consessu adfuissem, &, quibus illi rationibus hoc ita statuerunt, audiuissem, idem quod illi, sensissem. Hoc spiritu qui praeditus est, nihil dubitet, quin is ex Deo sit, qui resistit superbis, humilibus autem dat ganam.