Text List

How to Cite

Next

Prologus

1

DE SACRAMENTIS CHRISTIANA FIDEI PRJEFATIUNCULA.

2

Librum de sacramentis Christianae fidei studio quorumdam scribere compulsus sum; in quo nonnulla quae antea sparsim dictaveram propterea quod iterato eadem stylo exprimere molestum vel superfluum videbatur inserui. In quibus, si forte sermo simplicior colorem dictaminis servare non potuerit, non multum interesse putavi. eadem veritate constanté. Hoc autem magis ne movet quod cum haec eadem prius negligentius dictassem (utpote nondum adhuc futuri operis propositum habens), passim transcribenda exposui: sufficere tunc arbitratus ojusmodi minima vel adnotata in notitiam venire. Sed, quia postmodum eum eadem hujus operis textui insererem, quaedam in ipsis mutare, quaedam vero adjicere vel detrahere ratto postulabat. Lectorem admonitum esse volo, ut sicubi ea extra operis hujus seriem aliud aut aliter aliquid habentia invenerit, hanc diversitatis causam esse sciat, et ai quid forte in eis emendandum fuerit, ad hujus operis formam componat. Sane hoc opus in duos libros distinxi; quatenus in tanta rerum multitudine et prolixitate incisio narrationis legentibus teedium tolleret et simul utrumque scribere non valentibus aut divisim habere volentibus commodiorem formam exhiberet.

3

HOC OPERE CONTENTA

4

Prologus et libri duo. Primus liber a principio mundi usque ad Incarnationem Verbi narrationis seriem deducit. Secundus liber ab Incarnatione Verbi usque ad finem et consummationem omnium ordine procedit. Ilem primus liber duodecim clausulas sive partes complectitur. Prima pars tractat de creatione et ponstitutione hujus sensibilis mundi. Secunda de causa creationis humana et de primordialibus causis rerum omnium. Tertia de cognitione Dei, qualiter ab initio manifestatus est et unus et trinus. Quarta de voluntate Dei, et de diversis modis, quibus sacra Scriptura de voluntate Dei loqui consuevit. Quinta de creatione angelorum, et confirmatione et lapsu, et de cateris qua ad ipsos pertinent. Sesta de creatione hominis, ei de statu ejus ante peccatum. Septima de lapsu. Octava. de reparatione. Nona de institutione sacramentorum. Decima de fide. Undecima de sacramentis naturalis legis. Duodecima de sacramentis scripta legis. Hujus libri capitula per singulas partes subter ordinavinus in hunc modum:

Back to TopNext

On this page

Prologus