Table of Contents
De sacramentis
Liber 1
Pars 1 : Hexameron in opera conditionis
Pars 2 : De causa creationis hominis, et de causis primordialibus rerum omnium
Pars 3 : De cognitione divinitatis
Pars 4 : De voluntate Dei quae aeterna est et una
Pars 6 De creatione hominis et statu eius ante peccatu
Pars 7 : De lapsu primi hominis
Pars 8 : De reparatione hominis
Pars 9 : De institutione sacramentorum
Pars 12 : De unione populi fidelis
Liber 2
Pars 3 : De ecclesiasticis ordinibus
Pars 5 : De dedicatione ecclesiae
Pars 6 : De sacramento baptismi
Pars 8 : De sacramento corporis et sanguinis Christi
Pars 9 : De minoribus sacramentis et sacris
Pars 11 : De sacramento coniugii
Pars 13 : De vitis et virtutibus
Pars 14 : De confessione et poenitentia et remissione peccatorum
Pars 15 : De unctione infirmorum
Prologus
Cum igitur de prima eruditione sacri eloquii quae in Historica constat lectione, compendiosum volumen prius dictassem, hoc nunc ad secundam eruditionem (quae in allegoria est) introducendis reset: in quo, si fundamento quodam cognitionis fidei animum stabiliant, ut caetera quae vel legendo vel audiendo superaedificare potuerint, inconcussa permaneant. Hanc enim quasi brevem quamdam summam omnium in unam seriem compegi, ut animus aliquid certum haberet, cui intentionem affigere et conformare valeret, ne per varia Scripturarum volumina et lectionum divortia sine ordine et directione raperetur,
Capitulum 2
Quae sit materia divinarum ScripturarumMateria divinarum Scripturarum omnium, Sunt opera restaurationis humanae. Duo enim Bunt opera in quibus universa continentur quae facta sunt. Primum est opus conditionis. Secundum est opus restaurationis. Opus conditionis est quo factum est, ut essent qui non erant. Opus restaurationis est quo factum est ut melius essent quae perierant. Ergo opus conditionis est creatio mundi cum omnibus elementis suis. Opus restaurationis est incarnatio Verbi cum omnibus sacramentis suis; sive iis quae praecesserunt ab initio sseculi, siveiis quae subsequuntur usque ad finem. mundi. Verbum enim incarnatum rex noster est, quiin hunc mundum venit cum diabolo pugnaturus; et omnes sancti qui ante ejus adventum fuerunt, quasi milites sunt ante faciem regis praecedentes; et qui postea venerunt et venient usque ad finem mundi milites sunt regem suum Bubsequentes. Et ipse rex medius est in exercitu 800; hinc inde vallatus incedens et stipatus agminibus suis. Et licet hac in tanta multitudine diverse armorum species in sacramentis et observationibus precedentium et subsequentium populorum appareant, omnes tamen uni regi militare et unum vexillum sequi probantur, et hostem unum persequi et una victoria coronari. In his omnibus opera restaurationis considerantur; in quibus divinarum Scripturarum tota vertatur intentio. Mundane sive saeculares scripture materiam habent opera conditionis. Divina Scriptura materiam habet opera restaurationis. Proptera tanto excellentior omnibus scripturis jure creditur, quanto dignior est et sublimior materia in qua ejus consideratio tractatioque versatur. Nam opera restaurationis multo digniora sunt operibus con- ditionis; quia illa ad servitutem facta sunt, ut stanti homini subessent; h»c ad salutem, ut lapsum erigerent. Propterea illa quasi modicum aliquid sex diebus perfecta sunt; haec vero non misi statibus sex compleri possunt. Tamen sex contra sex e diverso ponuntur, ut idem reparator qui creator demonstretur.
Capitulum 3
Quomodo divina Scriptura per opera conditionis descendit ad narranda opera restaurationisCap. III. Quomodo divina Scriptura per opera conditionis descendit ad. narranda opera restaurationis.
Quamvis autem principalis materia divine Scripture sint opera restaurationis; tamen, ut competentius ad ea tractanda accedat, primum in ipso capite narrationis sus breviter secundum fidem rerum gestarum exordium et constitutionem narrat operum conditionis. Non enim convenienter ostendere posset qualiter homo reparatus sit, niei prius demonstraret qualiter sit lapsus; neque verolapsum ejus convenienter ostendere, nisi priua qualiter a Deo institutus fuerit explicaret. Ad ostendendam autem primam institutionem hominis oportuit, ut totius mundi conditio ac creatio panderetur; quia propter hominem factus est mundus. Spiritus quidem propter Deum, corpus propter spiritum; mundus propter corpus humanum, ut spiritus Deo subjiceretur, spiritui corpus et corpori mundus. Hoc igitur ordine Scriptura sacra primum creationem mundi describit, qui propter hominem factus est; deinde commemorat qualiter homo factus in via justitia et disciplinae dispositus est; postea, qualiter homo lapsus est; novissime quemadmodum est reparatus. Primum ergo describit materiam in eo quod factus est et dispositus; deinde miseriam in culpa et poena; deinde reparationem et misericordiam in cognitione veritatis et amore virtutis; demum patriam et gaudium beatitudinis.
Capitulum 4
Quod tripliciter tractat de materia sua eloquium sacrumDe hac autem materia tractat divina Scriptura secundum triplicem intelligentiam: hoc eat historiam, allegoriam, tropologiam. Historia est rerum gestarum narratio, quae in prima significatione littere continetur; allegoria est cum per id quod factum dicitur, aliquid aliud factum sive in pre- A teritosive in praesenti, sive in futuro significatur; tropologia est cum per id quod factum dicitur, aliquid faciendum esse significatur.
Capitulum 5
Quod in sacro eloquio non sole voces sed et res significare habent.Unde apparet quantum divina Scriptura caeteris omnibus scripturis non solum in materia sua, sed etiam in modo tractandi, subtilitate et profunditate precellat; cum in ceteris quidem scripturis sole voces significare inveniantur; in hac autem non solum voces, sed etiam res significative sint. Sicut igitur in eo sensu qui inter voces et res versatur necessaria est cognitio vocum, sic in illo quiinter res et facta vel facienda mystica constat, necessaria est cognitio rerum. Cognitio autem vocum in duobus consideratur; in pronuntiatione videlicet et significatione. Ad solam pronuntiationem pertinet grammatica, ad solam significationem pertinet dialectica; ad pronuntiationem simul et significationem pertinet rhetorica. Cognitio rerum circa duo versatur, id est formam et naturam. Forma est in exteriori dispositione; natura in interiori qualitate. Forma rerum aut in numero consideratur ad quem pe?tinet arithmetica; aut in proportione ad quam pertinet musica; aut in dimensione ad quam pertinet geometria; aut in motu ad quem pertinet astronomia. Ad interiorem vero rerum naturam physica spectat.
Capitulum 6
Quomodo omnes artes subserviunt divinae sapientiaeEx quo constat quod omnes artes naturales divinae scientiae famulantur; et inferior sapientia recte ordinata ad superiorem conducit. Sub eo igitur sensu qui est in significatione vocum ad res, continetur historia; cui famulantur tres scientize Bicut dictum est, id est grammatica, dialectica, rhetorica. Sub eo autem sensu qui est in significatione rerum ad facta mystica, continetur allegoria. Et sub eo sensu qui est in significatione rerum ad facienda mystica, continetur tropologia; et his duobus famulantur arithmetica, mueica, geometria, astronomia et physica. Super hec ante omnia divinum illud est ad quod ducit divina Scriptura sive in allegoria, sive in tropologia: quorum alterum (quod in allegoria est) rectam p) fidem, alterum (quod in tropologia est) informat bonam operationem: in quibus constat cognitio veritatis et amor virtutis: et haec est vera reparatio hominis.
Capitulum 7
De numero librorum sacri eloquiiPostquam demonstravimus quae sit materia divinarum Scripturarum et qualiter de subjecta Sibi materia tractent in triplici sensu, historiz, allegoriz, tropologis, nunc ostendere convenitin quibus libris ea quae jure divinitatis nomine consetur, scriptura consistat. Duo sunt Testamenta quae omne divinarum Scripturarum corpus coneludunt: Vetus scilicet et Novum. Utrumque tri- bus ordinibus distinguitur. Vetus Testamentum continet legem, prophetas, hagiographos, quod interpretatum sonat sanctos scriptores vel sancta scribentes. In lege continentur quinque volumina; Scilicet Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Genesis autem a generatione dicitur; Exodus ab exitu; Leviticus a levitis. Liber numeri, quia in eo numerantur filii Israel. Deuteronomium secunda lex, Hebraice autem p31n nM, 2702, Np23, mov nw, T"773, bresith, helles moth, vagetra, vegedaber, adabarim: In ordine prophetarum octo sunt volumina. Primus liber Josue, qui et Jesu Nave, et Josue Bennun, id est filius Nun; secundus liber Judicum, qui dicitur Sopthim; tertius liber Samuelis, qui est primus et secundus Regum; quartus Malachim quod interpretatur regum, qui est tertius et quartus Regum; quintus Isaias; sextus Jeremias; septimus Ezechiel; octavus liber duodecim prophetarum qui dicitur gy ^n thareasra. Hi prophetici dicuntur eo quod prophetarum sunt, etiamsi non omnes prophetie sint. Propheta autem tribus modis dicitur: officio gratia, missione. Vulgo autem usitato vocabulo magis prophetae vocantur, qui vel officio vel aperta missione prophetae sunt; sicut in hoc loco. Secundum quam acceptionem David et Daniel et caeteri complures, prophete non dicuntur, sed hagiographi. In ordine hagiographorum novem volumina continentur. Primum Job; secundum liber Psalmorum; tertium Proverbia Salomonis quae Grece parabolwm, Hebraice YowO masioth, dicuntur; quartum Ecclesiastes, qui Hebraice n'p coeleth, Latine concionator interpretatur; quintum D'"Un "V. syra syrim, id est Cantica canticorum; sextum Daniel; septimum Paralipomenon, quod Latine sonat verba dierum, Hebraicepros v31 dabreniamin, dicitur; octavum Esdras; nonum Esther. Qui omnes, id est quinque octo novem: similiter faciunt viginti duos quot litteras etiam alphabetum continet Hebraicum, ut totidem libris erudiatur vita justorum ad salutem, quot litteris lingua discentium ad eloquentiam instruitur. Sunt praeterea in Veteri Testamento alii quidam libri qui leguntur quidem, sed in corpore textus velin canone auctoritatis non scribuntur. Ut est liber Tobic et Judith, et Machabsorum et qui inscribitur liber Sapientiae Salamonis et Ecclesiasticus. Novum Testamentum continet Evangelia, apostolos, Patres. Evangelia quator sunt: Matthmi, Marci, Lucas, Joannis. Apostolica volumina similiter; quatuor: Actus apostolorum; Epistole Pauli; Canonicae Epistol;, Apocalypsis: qui juncti cum superioribus viginti duobus Veteris Testamenti, triginta complent, in quibus corpus divine pagine consummatur. Scriptura Patrum in corpore textus non computantur; quia non aliud adjiciunt, sed idipsum quod in supradictis continetur explanando et latius manifestiusque tractando extendunt.