Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum in divinis sit pluralitas personarum

Distinctio secunda. QVAESTIOQVARIAT.

Vtrum in diuinus sit pluralitas personarum

ET arguitur quod non, quia sicut se habet ra¬. tio ad differentia rationis, ita res ad differentiam realem. Sed non potest esse quod aliqua sint idem & diuersa ratione per id quod est vnum ratione: Ergo nec aliqua possunt esse idem realiter & distincta per illud quod est idem re. Sed essentia & relatio in diuinis sunt idem re: Ergo impossibile est, vt videtur, esse in diuinis plures personas quae sunt vnum re per essentiam & plures re per relationem.

In contrarium est fides.

Respondeo. Trinitatem personarum esse in diuinia cum vnitate simplicissima essentiae, firmi ssimetenendum est: Sed vtrum hoc habeat teneri sola fide an demonstn rari possit, forte propter diuersitatem opinionum posset esse dubium. Nam quidar dicunt hioc posse demonstrari, sad dialectice. Sed istud est vanum, quia dicere quod aliquid dernonfiratur dialectice, idem est ac si ponatur quod demonstratio, syllogismus sit dialecticus; hoc autem est idem ac si ponatur, idem esse homo & albus & niger; si syllogismus est totum in modo ad demonstratiuum & dialecticum; vel ponere quod idem animal sit bos & homo, si pontur syllogismus esse genus. Et ideo alii contrarium ponunt quod Trinitas potest demonstrari ita bene sicut corpus generatum ex contrariis esse corruptibile. Hoc autem etiam est mirabile, quia ad credendum Trinitatem non esset necessaria fides, & possent ea quae sunt nidei efficaciter infidelibus demonstrari; Debilitas etiam rationum quas inducunt manifesse ostendit ipsos nihil dicere. Dicunt enim quod quia omnis operatio necessaria terminatur ad aliquod operatum seuproductum, ideo oportet duas operationes scilicet intelligere & velle terminari adduo operata seup oducta, scilicet ad Verbum & Spiritum sanctum. Et dicunt quod haec ratio ita bene concludit sicut quaecunque demonstratio in naturalibus. Sed hoc est mirabile. Primo quia cum in diuinis intelligere & velle sit vna operatio secundum rem & sint idemi re, si secundum operationes deberent realiter plurificari operata vel producta, tunc realiter non erit nisi vnum productum in diuins. Si dicatur quod generatio & spiratio non lunt vnum re, & ideo &c. Nihil est, quia licet intelligere & velle esse in diuinis possit demonstrari, non tamen generationem & spirationem esse ibi potest demonstrari. Secundo quia vt infra ostendetur, intelligere & velle formaliter non significant aliquid producere, alioquin impossibile esset ea conuenire non producenti aliquid effectiue. Et sic spiritus sanctus non intellexisset nec voluisset ab aeterno. Nec valet quia non est ibi cum respectu, quia producere effectiue non potest esse nisi cum respectu, sicut impossibile est spirare esse nisi cum respectu, ita esset & de intelligere, si vere diceret idem quod nliquid producere effectiue. Tertio quia secundum August. Inter Trinitatem & eius imaginem in creatura existentem plus est de dissimilitudine quamde similitudine; vbi autem plus est de dissimilitudine quam de similitudine male potest vnum demonstrari per aliud ex vi talis similitudinis: Ergosatis male potest demonstrari Trinitas personarum ex imagine, per quam tamen omnes sancti maxime nituntur Trinitatem inuestigare. Alii dicunt quod Tiinitas demonstrari non potest, sed bene potest ostendi illa quae sequuntur ad ea quae dieimus in diuinis & fide tenemus de Trinitate & aliis, non esse impossibilia, cum ea quae sunt fidei constet essu uera, & ex vero non possit sequi impossibile. Sed nec hoc aliquid valet, si intendunt quod possumusdemon stratiue probare quod ea quae sunt fidei sunt vera, vel saltem possibilia, cuius contrarium ostensum est supra. Secundo quia non videtur quod sit alicui magis euidens illa quae sequuntur ad ea quae ponit sides non esse falsa vel impossibilia, quam ea quiae nonit fides esse vera: ad verum autem non potest tequi falsum vel impossibile: Sed ea que sunt fidei esse vera non constat nobis demonstratiue, sed sola fide tenemus pro certo ea esse vera & ea quae ad ipla sequuntur; licet persuasio aliqua probabilis possit ad ea adduci: Ergo &c. Et ideo non videtur quod de Trinitate personarum vel alio articulo fidei possit haberi demonstratio, sed sola certitudo adhaesionis fidei & aliqua persuasio: per suasio antem potest adduci ex parte intellectus & voluntatis quorum operationes perfectae ponuntut in diuiuu, & hoc sic: Deus intelligit se, & intelligendo se intelligit. Et alia: licet omnino idem sit ibi apprehendens & apprehensum, non est tamen minus vete apprehendens & apprehensum ibi quam vbi haec sunt diuersa, sed potius verius: Et ideo quod hic communicatur vbi sunt diueisa, communicatur etiam vbi sunt idem nisi repugnet maiestati: sed vbi haec sunt diuersa, patet quod apprehensum gignit ex se similitudinem in apprehendente, & apprehendens gignit ex se amorem in apprehenlo, quasi appreliensum det apprehendenti suam speciem, & apprehendens quasi inuicem deprehendens dat apprehenso amorem. Ergo & in Deo vbi haec sunt idem ab ipso in quantum apprehensus procedit genita similitudo, & ab ipso in quantum apprehendens est principium amoris procedentis, & in quantum apprehensus est principium prolise Et sic sunt tres personae distinctae penes vnicum actum specie & numero. Vel breuius sic, quia operationes intellectus & voluntatis in diuinis pn nuntur perfectae, operationes aurem enrum non sunt perfectae nisi erminentur ad aliquid productum intra quod ex parte intellectus est verbum ex parte autem voluntatis est amor spiritus: haecautem persuasio est, non demonstratio. Quidam autem impugnant istam persuasionem, quia non est motus voluntatis ad intra, nam bonum & malum sunt in rebus; verum & falsum in int ellectu. Sed hoc nihil est, quia sicut res est in intellectu per suam similitudinem, & in voluntate per amorem, & sicut amare terminatur ad rem extra sicut ad obiectum amatum, ita etiam inteilligere ad rem intellectam. Nam primum obiectum intellectus non est verum, sed ens, quod quandoque est intra quando intelligit se vel habitus suos; quandoque extra, quando intelligit res ab eo diuersas. Et similiter etiam est de voluntate, quia quande que vult illud quod est in ea realiter, vt quand o vult se; quandoque vero id quod est extra, vt quando tult balneum vel aliquid tale. Quomodo autem stet cum hoc quod intelligere est motus ad animam, velle motus ab anima ad res, alias declarabitur. Quomodo autem possint esse plures personae realiter differentes in vnitate realis essentiae. Dicunt quidam quod propter hoc est quod in Deo, idem est essentia & esse, nec potest communicari eadem essentia quin communicetur secundum, idem esse numero: non sic est in creaturis, de quo breuiter transeo; tum quia non est multum certum quod in creaturis differunt re, esse & essentia tum quia si ita esset non videtur quod essentia magis haber et plurificari per esse quam e conuerso, imo magis videtur e eonuerso quod esse non plurificetur nisi per plurificationem illius in quo recipitur; tum quia dito quod essentia plurificaretur in creaturis per esse, & quod suppositum includit vltra essentiam ipsum esse, & quod propter diuersa esse in creaturis sint diuersae essentiae in diuersis suppositis, remanet adhuc eadem difficultas quomodo in eodem esse numero sint plura supposita realiter differentia. Et idco omissis de his diuersis dictis, credo quod recurrendum est ad infinitatem diuinae perfectionis, qua scilicet infinitas perfectionis diuinae sicut est ratio quud eadem essentia numeio est voluntas & intellectus & iustitia & sapientia, quae increaturis non possunt esse vna essentia fimpliciter propter earum limitationem: ita eadem infinitas est ratio quare eadem essenti & idem esse absollitum sint plures oppositarelatio¬ nes, & per eonsequens vppositae res relatiuae; & quia quaelibet res in diuinis est res subsistens, ideo oportet quod sint tria subsistentia re relatiuam diuersa, siue distincta. Et si arguas quod sicut essentia diuina est infinita, ita & relatio: & per consequens sicut essentia Dei propter ifinitatem suam est tres relationes, ita quaelibet relatio erit omnes. Dicendum est quod non oportet ad hoc quod quaelibet relatio sit infinita quantum ad id quod realiter est, sit omnes tres relationes; sed sussicit quod sit realiter id quod est illae tres relationes: & sic est, nam quaelibet est essentia diuina realiter, qua essentia est omnes relationes, Causa autem quare vna relationum non recipit immediate praedicationem alterius, est oppositio quae non permittit vnum praedicari de alio: essentia autem nulli eorum opponitur, & ideo de qualibet praedicatur immediate, ita quod essentia est paternitas; paternitas autem non est filiatio: tamen paternitas est id absolutum quod est filiatio.

Ad rationem in oppositum dicendum, quod per id quod est vnum ratione vno modo, est differens ratione alio modo: possunt enim aliqua esse eadem ratione &differre ratione: sicut homo & equus per animas suas in quantum vterque conuenit in ratione animae sensitiuae, tales sunt aliquo modo vnum ratione, scilicet ratione communi animalis, sed per easdem animas differunt ratione secundum suias rationes speciales; ita quod id in quo dirferiint ratione, est aliquo modo vnum ratione. Ita etiam essentia & relatio inter se ad inuicem sunt vnum, non tamen in ordine ad tertium sic sunt re oonuertibiliter, quod cum quocunque vnum eorum habeat identitatem realem & reliquum, quia essentia habet identitatem realem secundum rationem suam cum filiatione & paternitate, non sic parernitas cum filiatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4