Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

QVAESTIO SECVNDA IVxta hoc respondendum est ad quatuor qua solent quaeri hic, & hoc sine argumentis.

Primum est vtrum Spiritus sanctus sit amor patris in Filium. Et dicendum quod sic. Ad cuius euidentiam sciendum quod aliquid in alterum tendere est dupliciter. Vno modo, ponendo aliquid realiter in eo sicut in subiecto ita quod tendat in ipsum sicut in subiectum, sicut calor elt abigne in aquam: & sic Spiritus sanctus non est amon patris in filium, vel e conuerso, quia nec in filium nec in patrem tendit vt in subiectum. Alio modo tendit aliquid in aliud vt in obiectum & secundum rationem intelligendi, quia non ponit aliquid secundum rem in eo, sicut visio tendit in rem visam & amor in amatum; & sic Spiritus sanctus dicitur amor filii in patrem, & e conuerso: quia enim Spiritus sanctus procedit per modum amo. ris sicut Filius per modum intellectus, sicut Filius est verbum patris vt producentis, ita Spiritus sanctus ess amor patris & filii vt producentium ipsum: & quia vt infra patebit diligunt se Spiritu sancto qui est amor productus, ideo Spiritus sanctus est a patre in filium, sicut in obiectum amatum & e conuerso: Quomodo autem ista sit vera, pater & filius diligunt se Spiritu sancto, patebit infra.

Secundum est vtrum sit nerus patris & filiiEt ad hoc breuiter dicendum quod aliqua possunte necti in aliquo dupliciter. Vno modo sicut in eo quod eis formaliter inhaeret, & sic Pater & filius vniuntur in amore essentiali siue in essentia diuina, licet ibi proprie loquendo non sit inhaerere. Alio modo possunt aliqui vniri in amore proce. dente ab eis; ita quod vniantur sibi, sicut amans amato, ita quod ambo sint mutuo amantes & amati, & sic cum diligant se Spiritu sancto, nectuntur Pater & Filius Spiritu sancto: & esset simile si aliqui duo homines amando se spirarent aliquem amorem subsistentem, ille amor esset nexus ambotum prout essent amantes & amati.

Tertium est vtrum Spiritus sanctus sit nomen proprium tertiae personae in diuinis. Et ad hoc breuiter dicendum est quod si Spiritus accipitur a spiritualitate siue subtilitate vel immaterialitate; siue accipiatur spiritus formaliter, illud scilicet quod est formaliter immateriale, siue effectiue, scilicet illud quod facit homines abstractos a terrenis & immateriales; sic Spiritus sanctus siue addatur sanctus, siue nom, non est propriumS piritus sancti, sed appropriatum. Sed si accipitur sanctus pro eo quod est inspiratus, cum esse spiratus idem sit quod esse productus per modum amoris, cum hoc soli spiritui sancto conueniat in diuinis sic spiritus est eius nomen proprium sibi soli conueniens. Et si quaeratur quare additur sanctus, cum esse spir atus vel spiritus sic dictus nullo addito conueniat soli spiritui sancto, potest dici quod sanctus additur ad denotandum quod non quilibet spiratus vel amor est Spiritus sanctus: sed amor diuinus vbi non potest esse inclinatio amoris vel spiratio ad aliquid malum vt sit sensus quod est spiratum in quo non potest esse nisi sanctitas & est proprie sanictus.

Quartum est vtrum sint tantum tres personae in diuinis. Et ad hoc patet, aliquo modo ex dictis, nam vt dictum est non potest hoc probati efficaciter, etiam supposita pluralitate personarum, nili iltra aliquid supponatur: quid autem debeat sun¬ poni supradictum. est. Tamen circa hoc praeter ea quae dicta sunt intendo facere quatuor. Primum ponam vnam positionem quae videtur mihi satis probabilis & redire in idem cum his quae dicta sunt. Secundo ponam quorumdam impugnationem & impugnationis solutionem. Tertio ponam impugnantium impuignandam positionem. Quarto ponam illsus positionis omnino insufficientis impugnationem.

Quantum ad primum dicitur sic, quod quantum ad sententiam positionis pertinet, quia in diuinis non possunt esse nisi tres relationes propriae & oppositum habetes, scilicet paternitas, filiatio, & spiratio passiua; cum relationes originis oppositie sint quasi differentiae constitutiuae personarum, non possunt esse nisi tres personae. Quod autem istae tres tantum sint propriae & oppositionem habentes probant, quia generare & spirart & similiter generari & spirari non habent oppositionem, & ideo spiratio actiua non constituet aliquid distinctum a Patre & Filio: nec similiter producere in communi vel etiam produci in communi dicit aliquid determinatum: Sed in specialigenerare dicit aliquid speciale soli patri conueniens, & habens oppositum ad generari & ad spirari etiam aliquo modo, vt infra patebit: & produci per modum naturae quod est generari, & produci per modum voluntatis quod est spirari dicunt aliquid determinatum & incommunicabile multis: quia licet idem possit plura pluribus modis, idem tamen secundum communicationem eiusdem naturae & ab eodem agente non potest communicari pluribus modis: quod autem idem non possit produci per modum intellectus & per modum voluntatis in parte, patet ex dictis & magis infra patebit vbi quaeretur vtrum Filius distingueretur a Spiritu sancto, scilicet si non procedei. ret ab eo.

Quantum ad secundum sciendum, quod quidam impugnant praedicta sic quia vt dicunt quando probatur pluralitas personarum per numerum relationum propriarum ad diuinitatem pertinentium non est probatio efficar, sed est quaedam adaptatio. Item petitur principium, quia supponitur quod debet probari scilicet Trinitas talium relationem. Sed ista impugnatio parum valet, quia malis pugilibus vtitur. Dicendum ergo ad primum quod non est ibi quaedam adaptatio sed valde sufficiens probatio quando probatur numerus personarum per numerum talium relationum a nam cum sn diuinis non possit esse aliqua pluralitas realis in absolutis, sed tantum in relationibus, & relationes distinctae realiter sint distincta subsistentia incommmunicabilia, subsistens autem incommunicabile idem sit quod suppositum, & per consequens idem sit quod persona in natura intellectuali; probare numerum personarum per numerum talium relationum non est probatio secundum quandam adaptationem consimilitudinis, imo est probatio efficax probans numerum constitutorum per numerum principiorum formaliter constituentium: & si causa haberet locum in diuinis esset probatio per causam. Ad seecundumdicendum quod falsum accipit & hoc patet ex duobus. Primo quia si dicta positio supponeret numerum dictarum relationum, & nihil de hoc probaret, non tamen esset petitio principii, sed esset probare numerum personatum per numerum relationum qui supponeretur: & licet dictae relationes sint idem re cum personis, diffe¬ runt tamen ratione & vnum potest esse magis notum alio: ad hoc autem quod vnum probetur per aliud sufficit quod vnum sit magis notum alio, nam probare vnum per aliud est manifestare illud quod est incognitum & minus notum per illud quod est notum vel magis notum. Secundo quia sicut patet intuenti dicta positio non supponit numerum ternarium dictarum relantionum, imo probat prout materia exigit.

Quantum ad tertium sciendum, quod isti impugnatores probant trinitatem personarum sic. Dicunt enim quod accipiendae sunt tres propositiones. Prima est quod personae indiuinis non distinguntur ab inuicem nisi vnaoriatur ab alia, & ex hoc patet quod non possunt esse plures persoa nae non procedentes, quia vna non distingueretur ab alia & sic non essent duae: Secunda est quod actus secundum quem oriuntur personae sunt velle & intelligere, & per hoc habetur quod non erunt ibi nisi duo modi procedendi. Tertia est quod per vnum modum procedendi non procedit nisi vna tantum persona. Et ex his simul habetur quod in diuinis non est nisi vna tantum persona non procedens, & duae tantum procedentes.

Quantum ad quartum dicendum, quod licet hoc sit quaedam persuasio & adaptatio, non tamen est fufficiens probatio etiam testimonio istorum, qui hoc ponunt: nam vbi quaerunt de distinctione emanationum dicunt quod illa positio quae dicit quod vna emanatio distinguitur ab alia, quia vna est per modum intellectus & alia per modum voluntatis, non valet: quia indiuinis intellectus & voluntas sola ratione differunt: Ergo secundum dictum eorum ex actibus qui sunt intelligere & velle non potest efficaciter argui distinctio realis in diuinis & per consequens eorum probatio non concludit aliquam distinctionem realem in productis. Item sicut supradictum est, intelligere & velle non sunt idem quod producere nec intelligi vel amari est idem quod produci: distinctio autem realis productorum attenditur penes distincta producta realiter: & ideo distinctio accepta penes intelligere & velle nullam probationem efficacem facit circa realem distinctionem personarum. Notandum tamen quod produci per modum intellectus & produci per modum voluntatis important distinctionem realem productorum, vt magis patebit infra: sed secundum intelligere & velle non est ibi distinctio realis. Vnde patet quod dicta illorum impugnatorum; nec impugnando nec imponendo aliquid valent.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2