Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum pater et filius diligant se spiritu sancto

Distinctio trigesim. QVAESTIO PRIMA CIrca distinctionem trigesimam. Quaeritur, vtrum Pater & Filius diligant se Spiritu sancto,

Et arguitur quod non. Primo, quia Pater & T Filius eodem modo habent esse, quo & diligere. 1 Sed Pater & Filius non sunt Spiritu sancto. Ergo Pater & Filius, non se diligunt Spiritu sancto.

Praeterea, illis qui diligunt se Spiritu sancto: Spiritus sanctus est pnincipium diligendi. Sed Spi¬ I ritus sanctus non est principium quoP ater & Filius diligunt se, fiue accipiatur dilectio essentialis, siue notionalis: quia Spiritus sanctus non est princi¬ pium Patri & Filio quo diligunt se essentiali dile¬ Actione, vel quo spirent: quia tunc esset principium sui ipsius. Ergo, &c.

Praeterea, si Pater & Filius diligant se Spiritu sancto, accipitur dilexio essentialis, vel notionalisi non essentialis, quia eadem ratione Pater intelligeret verbo, siue sapientia genita, quod est falsuma Nec est notionalis, quia actus notionales non sunu refsexiui: quia nulla persona generat, vel spirat seErgo, &c.

In contrarium sunt authoritates sanctorum, precipue Augustini. Respondeo. Hic. sunt tria videnda.

Primo, in qua habitudine construatur iste ablatiuus Spiritu sancto, quando dicitur quod Pater & Filius diligunt se S piritu sancto.

Secundo, est videre mediante qua dilexione, iste ablatiuus construitur, vtrum mediante dilexione essentiali, vel notionali.

Tertio, est videre quomodo si intelligatur de dilexione notionali, possit talis actus esse refseximus.

Quantum ad primum, sciendum quod omissis ant quis oppinionibus quae sunt de hoc, omnes dicunt nunc, quod iste ablatiuus construitur in habitudine quasi effectus formalis.

Dico autem, quasi quia in Deo non est propriae: effectus formalis. Forma autem accipitur hic, non pro forma aliqua inhaerente & denominante illud cui inhaeret: sed generaliter accipitur pro omni dominante, sicut repraesentans denominat repraesentatum: & amor amatum.

Ad euius euidentiam, est sciendum, quod agens aliquid producens respicit, tria quae possunt construi cum eo in habitudine ablatiui casus: scilicet principium actiuum: actio ipsa, & effectus formalis. Sicut ignis dicitur calefacere aquam ealore sibi inhaerente vt principio actiuo, & calefactione vt ipsa actione, & calore impresso aquae sicut effectu formali. Quiquidem effectus formalis habet construi cum agente in habitudine ablatiui casus, quando actio denominatur vt transiens in aliquid: vltra effectum formalem. Et tunc talis ablatiuus non denominat causalitatem in ipso effectu formali respectu agentis vel actionis, sed denominat causalitatem for malem, res ectu eius in quod vltra effectum formalem actio transit. Vnde, quando dicitur quod ignis calefacit aquam calore impraesso aquae tali calore, denominatur causalitas fomalis respectu aquae calefactae, inquantum calefacta est.

Vlterius, sciendum vt supra dictum est, quod forma accipitur dupliciter, vel inhaerens vel denominans simul sicut calor inhaerens aquae se habet ad aquam; vel vt denominans tantum & non inhaerens, sicut forma representans se habet ad repraesentatum, & amor ad amatum. Vnde actio qua producitur aliquid repraesentans, vel aliquis amor intelligitur transire secundum rationem intelligendi, in amatum & repraesentatum. Cum ergo dicitur quod Pater & Filius deligant se Sepiritu sancto accipiendo diligere notionaliter, denotatur quod actus producendi Spiritum sanctum qui est quidam amor, transeat secundum nostrum modum intelligendi in aliquod amatum, respectu cuius amor productus qui est Spiritus sanctus, se habet in ratione formae denominantis: ita quod ly Spiritu sancto non denominatur vt causalitas respectu diligentis, vel dilectionis notionalis respectu cuius amor productus qui est Spiritus san¬ ctus; se habet vt causa formalis, non inhaerens sed denominans. Et propter hoc dicitur quod construitur in habitudine effectus formalis, quia respectu horum qui eliciunt actum intelligendi notionalem se habet vt effectus, extendendo nomen effectus ad omne productum. Sed vt forma se habet ad ea quae dicuntur eo ainata, non quidem forma inhaerens, sed forma denominans.

Quantum ad secundum, dicunt quidam quoo Spiritu sancto potest construi cum Patre & Filio non solum mediante dilectione notionali: sed etiam mediante dilectione essentiali: & hoc probant sic. Quia esfectus formalis potest construi cum agente mediante actione qua producitur. Sed Spiritus sanctus non solum producitur per dilectionem notionalem, sed etiam essentialem, Ergo, &c.

Sed istud non potest stare. Et hoc probio duplici ratione.

Prima talis est: quia nullus effectus formalis formaliter construitur cum agente aliquo, mediante aliqua operatione qua non est aliquid efficere, vel producere. Sed diligere essentiale non importat producere aliquid. Ergo mediante dilectione essentiali nihil aliud connotando, non potest aliquis effectus formalis construi cum diligente. Maior patet. Quia effectus formalis requirit actionem qua est aliquid cfficere vel producere, alioquin non esset effectus productus. Minorem brobo. Quia cuicumque competit operatio quae formaliter importat producere ei competit haberc productum. Sed Spiritui sancto conuenit formaliter quicquid importatur in dilectione essentiali. Ergo si dilegere essentiale, est formaliter loquendo producere aliquid, sequitur quod Spiritus sanctus habeat ab aeterno aliquod productuma se, quod est manifeste falsum. Si dicatur quod hoc est, quia diligere essentiale est cum aliquo respectu in Patre & Filio: & cum alio in Spiritu sancto, & ideo in Patre & Filio est producere, & non in Spiritu sancto. Hoc nihil est, quia in diuinis producere & produci dicunt respectus. Et ideo, illud quod non est formaliter loquendo respectus, non importat producere vel produci, isto etiam modo posset dici, quod diuinitas importat formaliter aliquo modo producere, quia ipsa, cum respectu producentis est in Patre & Filio: & est quilibet illorum respectuum realiter loquendo. Secunda ratio talis est. Sicut se habet diligere essentiale ad Spiritum sanctum, sic intelligere ad verbum. Sed ista fala est Pater intelligit verbo. Ergo & ista Pater & Filius diligunt se dilectione essentiali.

Sed ad hoc dicunt quidam quod non est simile, quia diligere est actus ab anima ad res, sed intelligere est actus a rebus ad animam. Et ideo diligens dicitur diligere eo quod procedit & producitur a diligente. Sed non sic intelligit intellectus.

Sed hoc nihil elt. Quia actus intellectus quo producitur verbum, est ab intellectu sicut a principio actiuo: sicut & actus quo amor producitur a voluntate, Spiritus. Et ideo, si actum pertinentem ad voluntatem esse ab anima sicut a principio acti. uo vel effectiuo, facit ad hoc quod denominetur amore producto, ita etiam denominabitur verbo producto per actum intellectus.

Et ideo aliter est dicendum, quod simpliciter loquendo haec est vera Pater & Filius diligunt se Spiritu sancto, si accipitur diligere notionaliter ita quod sicut dictum est, I Spiritu sancto con¬ struarut quasi in habitudine effectus formalis. Ad cuius euidentiam est sciendum, quod sicut actus dicendi quo Pater dicit verbum transit secundum rationem intelligendi in aliquid vltra verbum productum, vt in ea quae repraesentantur verbo, respectu quorum verbum se habet vt forma denominans, sicut repraesentatum denominatur a repraesentante formaliter. Propter quod ista est vera, Pater dicit verbo, ita quod verbo construatur in habitudine quasi effectus formalis, & denominatur non vt principium actus dicendi, sed vt formale principium respectu repraesentatorum: non inhaerendo, sed denominando. Ita etiam, diligere notionale tendit in aliquid vltra amorem productum, qui est Spiritus sanctus: respectu cuius Suiritus sanctus se habet in ratione formae denominantis scilicet in re amata. Vnde quando dicitur Pater & Filius diligunt aliqua Spiritu sancto; est sensus, quod Pater & Filius producendo amorem qui est Spiritus sanctus: tendunt etiam in aliud quasi in arnatum & quasi spiratum. Et ideo dicitur ly Spiritus sanctus construi in habitudine quasi effectus fotmalis, sicut quando dicitur Pater dicit verbo, ita quod effectus accipiatur pro omni producto; & forma pro eo quod habet modum formae in denominando.

Si autem loquamur de dilectione essentiali. Dicendum quod dupliciter potest accipi. Vno modo, pro solo actu amandi, & sic Pater & Filius essentiali dilectione. non diligunt se Spiritu sancto: vt patet per rationes supra positas. Et preter haec etiam ponitur alia ratio & bona, scilicet quod quicquid construitur cum aliquo mediante operatione manente in¬ ablatiuo casu, denotatur hiabere habitudinem formae respectu operantisi quod non conuenit Spiritui sancto respectu Patris & Filii. In tali enim actione nihil potest sehabere in habitudine effectus qui sit aliud ab operatione.

Alio modo potest dici vel accipi dilectio essentialis, non solum pro solo actu amandi, sed etiam pro eo quod est velle facere bonum alicui, & sic potest dici quod Pater & Filius diligunt creaturam Spiritu sancto quantum ad dilectionem essentia lem, ita quod ly Spiritu sancto non dicit causalitatem respectu actus diligendi; sed respectu eius quod datur, vel dandum est ex amore. Sicut etiam Pater intelligit res faciendas verbo vel per verbum, ita quod lv verbo non dicat causalitatem respectu actus intelligendi: sed respectu fiendorum per intellectum.

Quantum ad tertium, omissis quibusdam friuolis quae de hoc dicuntur dicendum est, quod ratio quare iste operationes licet sint notionales, scilicet dicere verbo, & diligere notionaliter Spiritu sancto suntrefsexiue, est quia cum transitu reali, important etiam transitum rationis quantum est de se, sicut intelligere & velle, & iste sunt refsexiue: sed non sunt notionales Vnde quaelibet persona intelligit se, & vult se: & sic sunt refsexiue. Non sunt autem notionales, quia formaliter non dicut producere, vel produci quod pertinet ad notionem. Quaedum autem sunt operationes quae sunt notionales, & non sunt refsexiue, sicut generare & spirare, & dicunt transitum realem non quidem in aliud per essentiam: sed in aliud per suppositum. Generatio enim & spiratio, dicunt transitum in aliud suppositum a generante, & spirante: non sic intelligere & velle. Quedam autem sunt quae simul dicunt transitum realem cum transitu rationis: sicut diligere & dicere notionale. Dicere enim, non selum respicit illud quod actu dicendi producitur: sed etiam quod verbo producto repraesentatur Verumtamen, producere verhum quod importat transitum realem, importat aliquid repraesentare verbo produdto: quod quidem importat transitum rationis tantum. Quia repraesentare nil ponit in repraesentato. Vnde, dicere, imortat dicendo verbum aliquid repaesentare, vel manisestare. Sicut etiam diligere notionale, importat idem quod producendo amorem persona. lem, in aliud quasi in amatum tendere. Quorum alterum, scilicet producere amorem personalem dicit transitum secundum rem, sed aliud, scilicet tendere in aliud sicut in amatum, dicit transitum rationis. Quia amare non ponit aliquid in amato, nec dicit transitum realem requirentem distin. ctionem realem amati ab amante, Talia ergo quae simul important transitum reicum transitu rationis: sunt refsexiua. Vnde Pater dicit se verbo; inquantum dici, est verbo repraesentari, & simile elt imaginandum: de diligere notionali, respectu Spiritus sancti.

Ad primum ergo in oppositum, dicendum est, loquendo de dilectione essentiali absolute pro vt tantum dicit actum amandi: eodem modo habent esse Pater & Filius; quo habent diligere. Nec sic dicitur quod se diligant Spiritu sancto. Si autem accipiatur diligere elsentiale pro eo quod est aliquid dare alicui vel conferre: sic non oportet quod Pater, & Filius omni eo habeant esse: quo sic habent diligere. Nam aliquid puta Spiritus sanctus, potest esse principium respectu dati ex amore essentiali; quod non potest habere ratiohem principii formalis respectu esse Patris, & Filii. Et talis causalitas respectu dari ex amore, denotatur quando dicitur quod Pater & Filius di. ligunt creaturam Spiritu sancto quantum pertinet ad amorem essentialem sic acceptum. Si autem accipitur dilectio notionalis, tunc dicedum quod Pater & Filius eodem habent esse quo habent diligere notionaliter vt principio elicitiuo dilectionis notionalis: nec sic dicuntur dilsgere notionaliter Spiritu sancto. Sed non oportet quod illo habeant esse quo diligunt notionaliter sicut effectu formali; sicut nec oportet quod Pater illo hiabeat esse quo dicit effectu formali. Pater enim dicit verbo sicut effectu formali: nec tamen Pater habet esse verbo.

Ad secundum, patet ex dictis quod ly Spiritu sancto, non construitur in habitudine principii actiui dilectionis notionalis; sed in habitudine erfectus formalis. Ratio procedit ac si construeretur in habitudine principii actiui.

Ad tertium etiam patet ex dictis, quia actus notionales qui important totum transitum rationis cumtransitu reali, sicut est dicere, & diligere notionale sunt refsexiui.

Quod autem dicitur, quod non diligunt se Spiritu sancto dilectione essentiali, verum est si accipiatur pro solo actu amandi, sed si accipiatur pro eo quod est velle dare aliquod honum creaturae; tunc potest dici quod diligunt creaturam Spiritu sancto dilectione essentiali, modo quo expositum est. Et quando dicitur qudd non, quia sicut se habet Pater ad intelligendum verbo, &c. Dicendum quod non. Sed bene sicut se habet Pater ad intelligendum vel preuidendum res esse faciendas terbo: ita lrater & Filius ad diligendum isto modo Spiritu sancto.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1