Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum mundus potuerit esset ab aeterno
INCIPIT SCRIPTVM SVPER SECVUNDO LIBRO SENTENTIARVM, ACVTISSIMI DOCTORIS. Magistri HERVEI BRITONIS quondam almi ordinis Praedicatorum, Magistri generalis.
CREATIONEM RERVM INSINVANS SCRIPTVRA, DEVM esse creatorem, initiumque temporis, atque omnium visibilium, vel invisibilium creaturarum, in primordio sui ostendit, &c.
SVPER primam distinctionem secundi libri sententiarum queritur primo, vtrum mundus potuerit esse ab aeterno.
Primo per rationes sumptas ex parte infiniti. Quia si mundus potuerit esse ab aeterno, posset esse infinitum in actu. Sed hoc est impossibile. Ergo impossibile est quod mundus fuerit ab aeterno. Impossibilitas consequentis conceditur ab omnibus: consequentia probatur. Quia si mundus potuit esse ab aeterno, potuerunt esse infiniti dies, & in quolibet potuit Deus creare vnam animam, vel Angelum, vel lapidem, & creatum conseruare: & sic essent, infiniti lapides, vel Angeli, vel animae.
Item potuerunt esse infiniti homines generati per infinitam generationem hominum, & per consequens potuerunt remanere infinitae animae.
Item fuissent infiniti dies pertransiti, quod est impossibile: quia impossibile est infinitum pertransiri.
Item sicut tendendo ab isto nunc praesente in futurum, est impossibile quod perueniatur ad infinitum tempus: ita etiam tendendo ab eodem nunc in praeteritum, est impossibile accipere tempus infinitum.
Item sequeretur quod posset fieri additio ad infinitum: & quod possit esse aliquid maius, eo addendo diem post diem.
Item si mundus potuit esse ab aeterno, potuit fieri a Deo vnus homo ab aeterno, qui ab aeterno generasset. Sed hoc est impossibile. Quia positis extremis, impossibile est ponere infinita media: posito autem illo primo homine creato qui generaret, & vltimo homine nunc genito, essent infiniti homines intermedii inter ista extrema. Ergo, &c.
Ex parte modi agendi arguitur sic. Quia omne quod fit aut fit per simplicem emanationem, aut per motum. Si per motum non potest esse ab aeterno: quiaa motu praecedente procediur. Si per simplicem emanationem, tunc fuit ibi aliquod nunc, in quo primo habet esse: & ante quod non erat, & tale non potest esse aeternum.
Item si mundus fuisset ab aeterno, aut fuissent omnes asini creati & nullus genitus: sed hoc est inconueniens. Quia esset auferre propriam actionem a rebus, aut omnes geniti & nullus creatus: & hoc esse non potest. Quia opus propagationis dependet ab opere creationis. Ergo oportet ponere aliquem creatum omnibus aliis existentibus generatis, & sic esset dare primum asinum a quo omnes alii essent geniti. Sed in eis in quibus contingit dare primum, non contingit ire in infinitum. Quare; &c.
Item ea quae habent esse per motum, non possunt esse ab aeterno. Sed omnia generabilia & corruptibilia habent esse per motum. Ergo saltem generabilia non potuerunt esse ab aeterno.
Item impossibile est quod idem sit fieri & conseruari. Sed si creatura esset ab aeterno non posset distingui inter fieri, & conseruari. Ergo, &c.
Praeterea omnis circulatio quae praecessit fuit aliquando futura. Sed quod fuit aliquando futurum non fuit ab aeterno. Ergo motus circularis non fuit ab aeterno.
Ex parte creaturae accipiuntur duae rationes, prima procedit ex hoc quod creatura dicitur esse ex nihilo. Quia aut dicitur ex nihilo esse, quia est post non esse: aut quia non est ex aliquo praesupposito.
Secundo modo non potest esse. Quia omnis creatura composita est ex aliquo praesupposito. Quia semper totum praesupponit partes. Ergo relinquitur quod dicitur ex nihilo: quia habet esse post non esse. Aut ergo habet esse post non esse duratione. Et sic non fuit semper: aut tantum ordine naturae habuit esse post non esse, & si sic habuit esse & non esse simul. Quia quae solum habent ordinem naturae sunt simul duratione: hoc autem est impossibile, quod simul duratione habeat aliquid esse & non esse.
Secunda ratio sumitur ex possibilitate creaturae ad non esse & est talis. Illud quod est non porest non esse, nisi quia potuit impediri per aliquampotentiam praecedentem suum esse. Sed nulla potentia potest praecedere illud quod est ab aeterno. Ergo illud quod est ab aeterno non potest non esse. Sed natura creaturae est quod possit non esse. Ergo; &c. Minor pater. Maior probatur: Quia illud quod est, si potest non esse: aut hoc est per potentiam quam habet tunc ad non esse, quando est: aut per potentiam praecedentem. Non per potentiam quam habet tunc ad non esse quando est. Quia tunc haberet potentiam ad opposita simul habenda, scilicet esse & non esse. Ergo si potest non esse, hoc est propter potentiam praecedentem suum esse.
Contra. Non minus est Deus potens producere effectum quam creatura. Sed aliquae ereaturae sunt quae si essent ab aeterno producer ent effectus suos ab aeterno: sicut vult Augustinus. Et patet etiam, quia si sol esset cum aere ab aeterno, illumiaret aerem ab aeterno. Ergo, &c.
Praeterea, secundum quosdam, creaturae habent a Deo sicut a causa exemplari esse essentiae ab aeterno. Ergo non repugnat alicui diuerso a Deo habere ab eo esse ab aeterno
Respondeo. Hic tria sunt facienda. Primo, ponentur quaedam distinctiones de fieri, & de his quae fiunt. Secundo, ponentur rationes ad probandum mundum potuisse esse ab aeterno. Tertio, soluentur rationes in contrarium.
ARTICVLVS PRIMVS. Qvantum ad primum, sciendum est, quod generaliter accipiendo, fieri potest tripliciter accipi.
Primum potest esse duobus modis. Vno modo quod tendatur ad esse alicuius perfecte habendum cuius iam aliquid praehabetur. Et sic conuenit fieri omnibu: formis, vel magis proprie compositis secundum formas quae habent latitudinem, siue illa latitudo sit in esse siue in essentia. Sicut aliquid dicitur fieri calidum, dummodo tendat continue, ad perfectam participationem caloris. Alio modo contingere potest quod continue tendatur ad esse alicuius: ita quod ipsius esse nihiil praehabetur. Sed in termino motus dicitur haberi, sicut terminus extrinsecus formae secundum quam est motus, sicut alteratio quae praecedit formam substantialem dicitur generatio, & fieri substantiae: cum tamen forma substantialis a qua substantia habet quod sit substantia, sit terminus extrinsecus talis alttrationis: sicut illud quod est diuersum essentialiter a forma accidentali secundum quam fit alteratio.
Fieri etiam secundo modo dictum quod est nunc primo esse ab alio dupiiciter potest intelligi. Vno modo quod de ratione eius quod fit, sit habere aliquid primum nunc in quo primo sit, sicut patet de eo quod habet esse per generationem naturalem. Quia per se conuenit sibi esse in termino alterationis, sicut in quo primo habet esse. Alio modo, quia habere nunc in quo primo sit, non sit de ratione eius, nec de necessitate ad eius rationem sequeretur. sed secundum quandim coexisten¬ tiam potest ei conuenire. Sicut contingit in eis quae mensurantur aeuo quod est mensura indiuisibilis, quae possunt coexistere alicui nunc temporis. Sed non est de ratione eorum quod habeant aliquod nunc, in quo primo vel vltimo sint. Quia eorum mensura non est diuisibilis vt sit quoddam quantum extensum inter duos terminos sicut est tempus continuum, vel quod dicitur compositum ex indiuisibilibus sibi succedentibus sicut est tempus discretum.
Fieri tertio modo dictum non respicit aliquam determinatam durationem vel aliquod nunc determinatum in quo primo vel vltimo sit. Habere enim esse ab alio sicut a dante esse effectiuae non determinat aliquod nunc primum vel vltimum, vel aliquam determinatam durationem.
Vlterius sciendum, quod quaedam sunt, scilicet, sucessiua in quibus non differt esse, & fieri, & con¬M seruari: quia corum esse est in fieri, vt tempus & motus. Et haec de se patent. Quaedam autem sunt permanentia in quibus fiesi, & factum esse, & conseruari differunt etiam realiter. Quaedam vero in qu bus fieri non differt a facto esse & conseruari. Nam illa quae dicuntur fieri secundum tendentiam ad esse non habitum, in eis differt fieri& factum esse, & fieri & conseruari. Vnde etiam in talibus quod fit, non est simpliciter loquendo: sicut patet in generatione substantiae quae dum fit non est, accipiendo fieri pro alteratione praecedente introductionem forma substantialis: vel saltem non est perfecte: sicut patet in ipsa alteratione respectu formae secundum quam fit alteratio, sicut quod cal. fit, perfecte non est calidum. De illis autem quorum fieri est nunc primo esse ab alio, ita quod de ratione eorum est quod eorum duratio habeat aliquod primum in quo primo incipiant vel quantum daliqua in eis sit simul fieri & factum esse: sicut in introductione formae substantialis ignis vel simul est fieri ignis & factum esse, accipiendo fieri ignis non pro alteratione praecedente, sed pro introductione formae substantialis ignis: tunc fieri tale eorum de necessitate importat aliquam nouitatem essendi quam non importat absolute esse eorum vel suum conseruari. De illis autem de quorum ratione non est, quod eorum duratio habeat nunc primum in quo primo sint vel vltimum, sed sua duratio est quoddam indiuisibile stans: non oportet quod eorum fieri importet nunc primo esse ab alio, sed eorum fieri tantum importat de ecessitare absolute habere esse ab alio, scilicet a creante esse effectiue & dante esse effectiue. Et in talibus, quicquid sit de aliis, fieri: & esse ab alio vel factum esse, & conseruari non differunt re, nec distant duratione. Quod sic patet quia quod nihil penitus expectat in postetum, statim cum est habet quicquid habiturum est in perpetuum: & per consequens realiter & intrinsece loquendo statim cum est couuenit ei realiter quicquid ei conuenit in posterum; sed talia sunt aeuiterna de quorum ratione non est quod mensura eorum habeat aliquod primum nunc intrinsecum in quo inchoentur. Ergo, &c. Et hoc sufficiat de primo.
Quarto adducentur duae rationes generales quod esse ab aeterno non repugnat creaturae generaliter acceptae.
Primum, probo tribus rationibus quarum prima sumitur ex parte ipsius fieri, & est talis: effectus qui habet esse asua causa per fieri indiuisibile, potest esse statim cum est sua causa: ita quod si sit sua causa ab aeterno, & effectus poterit esse ab aeterno. Sed ea quae a solo Deo possunt fieri per creationem fiunt, siue hiabent esse per fieri indiuisibile. Ergo, &c. Minor patet. Maiorem probo, quia si effectus non potest esse statim cum sua causa; aut hoc erit, quia effectus est posterior duratione ipso fieri vel facere, aut quia facere vel saltem perficere est posterius ipso agente: sed neutrum horum est necessarium quando fieri est indiuisibile, quia quando fieri est indiuisibile simul duratione est fieri & facere & factum esse: effectus autem & factum esse sunt simul: Ergo quando fieri est indiuisibile, effectus non est posterior duratione ipso fieri. Nec etiam fieri vel facere, vel etiam perficere necessario est posterius causa agente, quia statim cum res est, in suo perfecto esse potest incipere agere sicut patet inducendo in omnibus: sed quando fieri est indiuisibile simul est incipere agere & perficere, quia totum facere est indiuisibile: ergo quando fieri est indiuisibile, perficere non est necessario posterius causa agente.
Secunda ratio accipitur ex parte durationis, & est talis. IIlud cuius duratio talis est quod non est de ratione vel necessitate eius quod habeat aliquod primum nunc in quo primo sit vel aliquod vltimum nunc in quo vltimo sit, potest esse semper & a parte ante & a parte post: quia si non posset semper esse a parte ante oporteret dare aliquod nunc initians eius durationem in quo primo necesse esset ipsum esse, ita quod non ante. Et similiter sequitur de vltimo nunc si non potest semper esse a parte post: sed duratio aeuiternorum quae a solo Deo possunt esse per creationem non habet necessario: imo nec potest habere nunc intraneum initians & nunc terminans, quia vt probabitur, aeuum est mensura indiuisibilis stans: Ergo aeuiterna possunt simul esse semper & a parte ante & a parte post. Licet enim Angelus possit creari in aliquo nunc temporis, ita quod dicatur ereari in nunc tem poris: non tamen sicut in nunc propriae menturae, sed per quandam coexistentiam: sicut dicitur Deus esse hodie, ita quod illud nunc temporis fuit primum cui Angelus coexistebat & ante non erat, intra tamen mensuram propriam non est accipere nunc inchoans vel nunc finiens quasi aeuum sit quoddam interiectum inter duo extrema¬
Tertia ratio sumitur ex iis quae ad aliquod fieri concurtunt. Ad fieri autem quod communiter inuenitur apud nos concurtunt ista quatuor, scilicer agens, subiectum recipiens formam, & forma ipsa quae est terminus ad quem & finis ipsius fieri, siue generationis, & terminus a quo: sicut in calefactione est calefaciens, & subiectum quod calefit, & calor vt terminus ad quem, & frigus vt terminus a quo. Nunc autem ita est quod effectus non respicit necessario aliquod istorum vt prius duratione, nisi tantum terminum a quo, effectus enim in actionibus instantaneis non est posterior efficiente vel subiecto: sicut patet quod statim quod sol & aer fuerunt, suit in eodem instanti lumen a sole in aere. Forma etiam non est prior duratione eo cuius estformavt de se pater: sed cum termino a quo effectus non potest esse. Quius ratio est, quia quod aliqua non postunt esse simul hoc est, quia sunt opposita & incompossibilia: icrminus autem a quo semper est oppositus. termino ad quem qui est forma per quam effectus habet esse: & ideo nonpossunt simul esse, sed oportet quod superueniente secundo, cedat primum.
Vlterius sciendum, quod creatio proprie loquendo non habet terminum a quo: quia ibi non est aliquod subiectum in esse reali sub aliquo oppositorum a quo necessario recedatur per actionem agentis mouentis ad opnositum. Quando autem tota res nullo praesupposito producitur non est ibi secundum rem aliquod subiectum prius fubstratum alicui opposito: & ideo creatio non habet terminum a quo nisi forte secundum imaginationem: sed tantum respicit obiectum productum.
Ex his potest formari ratio talis. Illud quo non est necessarium dare aliquod prius duratione potest esse semper ab eterno, si aliquid potest esse semper: sed illud quod creatur, siue quod fit per solam creationem est huiusmodi. Ergo, &c. Minor patet. Maior etiam faciliter patet: quia quod non potest esse ab aeterno oportet dare aliquod prius eo duratione cum quo non potuit stare; nisi dicatur quod rationi entis in eo quod ens repugnat esse ab aeterno: vel dicatur quod rationi entis repugnat non vnde ens, sed vnde factum, quod sint duo entia simul. Quod est manifeste falsum. Quod autem motus coeli potuit esse ab aeterno probo vna ratione. Quia si non potuit eise; aut hoc fuit propter defectum motoris, aut mobilis; aut propter hoc quod oporteat in spatio in quo est motus coeli vti aliquo signo in actu in quo necessarium sit inchoare, vel terminare motum. Non propter primum, nec secundum: quia ostensum est quod motor coeli potest esse ab aeterno cum sua virtute motiua. Deus etiam ipse posset mouere ab aeterno, dummodo mobile adesset. Mobile etiam coelum potest esse ab aeterno vt ostensum est cum sit aeuiternum. Nec etiam propter tertium, quia cum motus sit circularis & sit motus corporis sphaerici in spatio per quod talis motus habet esse, non est necessarium vti in actu aliquo signo in quo necessarium sit inchoare vel terminare motum, sicut oportet in motu recto. Et ideo posito coelo ab aeterno, motus eius potuit esse ab aeterno.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod licet in vna & eadem generatione & genito esse non contingat procedere in infinitum, quia vna generatio ncessario est finita: & genitum esse alicuius vnius est in aliquo nunc signato terminantetempus generationis, prout generatio includit motum: tamen in diuersis non oportet accipere primum genitum, nec primam generationem. Vnde in infinitum potest ire generatio ante genitum, & genitum ante generationem, accipiendo in diuersis: nec oportet dare primum in eis. Vnde in eis est quaedam circulatio secundum idem, puta quod auis sit ex ouo, & quum procedit ab aue: & sic in insinitum. Sic in coelo est quaedam circulatio seeidumidem moebile nuntie rrert eguer Fhi losophus secundo de generatione. Ex hoc arguitur sic. Sicut circulationes coeli se habent ad procedendum in infinitum secundum idem mobile numero, sic circulatio se habet ad procedendum in infinitum in generatione & corruptione & generatis & corruptis secundum diuersa numero & idem specie reiteratum: ita tamen quod inter duo eadem specie cadat aliquod medium diuersum specie; puta si ignis debet generari de eadem parte aeris primo, & postea secundo inter ignem primo & secundo generatum oporter quod cadat aliquod medium diuersum specie ab igne: Sed in motu coeli potest esse processus in infinitum in cireulationibus: Ergo & in generatione & corruptione & generatis, & corruptis.
Modo restat ponere duas rationes quae ostendunt in generali, quod creaturae non repugnat esse ab eterno: qua rum prima ostenditur quod ista duo non repugnant, quod aliquid sit ab aeterno, & tamen possit non esse.
Ad cuius euidentiam est sciendum, quod m propositionibus quae solent distingui secundum sensum compositum & diuisum, secundum illum modum, secundum quem propositio potest esse de re vel de dicto, sensus diuisus potest dupliciter accipi. Vno modo secundum habitudinem ad diuer. sa nunc vel tempora: sicut quando dico ambulantem sedere, est possibile, & econuerso, sensus est ambulantem nunc postea in alio tempore sedere est possibile. Et per hoc denotatur quod vtrumque potest inesse eidem diuersis temporibus. Aliquando vero accipitur secundum indifferentiam ad opposita respectu eiusdem subiecti & eiusdem nunc: vt cum dicimus, quod Deum non praedestinasse quae praedestinauit, est impossibile: quia hoc & habet veritatem in sensu diuiso. Non enim est sensus quod posito quod Deus prius praedestinauerit, postea non praedestinare poterit: sed est sensus quod predestinare & non praedestinare pro eodem nunc scilicet ab aeterno, quantum est de se & absolute, indifferenter se habent ad Deum. Et similiter durare ab aeterno, vel non durare, indifferenter potest conuenire creaturae. Vnde potest talis ratio formari. Non plus repugnat creaturae si esser ab aeterno posse absolute non esse quam Deo praedestinanti vel volenti aliquid ab aeterno posse non praedestinare vel non velle: sed Deus praedeicinans vel volens aliquid ab aeterno potest non praedestinare vel non voluisse. Ergo, &c.
Sed forte aliquis dicet quod non est simile, quia praedestinare importat habitudinem ad futurum, non fic creaturam esse ab aeterno.
Sed hoc parum valet quia licet resquae est pre destinata, puta Socrates vel Plato vel eorum salus sit futura: tamen ipsam esse praedestinatam non est futurum, sed aeternum. Sicut enim Deum praedestinare Socratem est aeternum, in Socrate esse praedestinatum, est aeternum, licet ipse Socrates in suo esse non sit aeternus. Nunc autem Socrares, non solum quantum ad hoc quod est esse in rerum natura, quod ponitur esse futurum, potest non esse: imo etiam potest esse non praedestinatus quantum ad illud quod est aeternum & correspondens formaliter ipsi praedestinare.
Ad cuius euidentiam sciendum, quod ad efficaciam probationis non refert vtrum propositiones cathegoricae quibus vtitur aliquis quando arguter hrpothetiel sint verae, vel false: vel im possibiles, dummodo hypotheticae sint verae. bene enim hypothetica est vera cathegoricis existentibus impossibilibus: sicut haec hypothetica, si homo est caelum, est naturaliter incorruptibile; licet cathegorice sint impossibiles. Hoc supposito arguitur sic. Non minus posset creare Deus ab aeterno quam posset sol illuminare ab aeterno, si sol & aer ab aeterno fuissent: & ista hypothetica est vera, siue solem & aerem fuisse ab aeterno ponatur possibile vel impossibile: quia constat quod sicut sol si esset ab aeterno non indigeret aliquid expectare in posterum ad agendum; ita nec Deus: imo minus Deus: sed si sol & aer fuissent ab aeterno, sol illuminasset aerem ab aeterno: & ista hypothetica similiter est vera & concessa a beato Augustino in se & in suo simili, quicquid sit de cathegoricis; ergo ex istis duabus hypotheticis manifesta sequitur ista conclusio & sufficienter probata scilicet, quod Deus potuit creare mundum ab aeterno: & per consequens creatura potuit esse & creari ab aeterno.
Ad primum ergo dicendum secundum illos qui ponunt infinitam multitudinem esse in actu non esse inconueniens: facile esset respondere negando impossibilitatem consequentis. Sed si ponamus quod consequens scilicet infinitam multitudinem esse in actu sit impossibile; ita quod implicet contradictoria: potest dici quod licet in quolibet die secundum se accepto, potuisset Deus creare Angelum vel lapidem & conseruare, sic quod non fuisset dare aliquem diem signatum in quo non potuisset hoc facere: non tamen hoc potuisset facere in omnibus diebus simul: sic quod in omnibus diebus infinitis fecisset infinitos Angelos manentes; sicut non est signare aliquod nunc in die in quo non posset creare vnum Angelum: nec tamenposset in omnibus nunc infinitis possibilibus accipi indie infinitos Angelos creare. Vnde si ponatur quod infinitum esse in actu implicet contradictoria, sicut albedinem esse nigredinem; sicut non posset facere albedinem esse nigredinem tempore finito vel infinito, dato quod esset tempus infinitum: ita etiam nec posset facere infinitos Angelos simul esse manentes tempore infinito etiam si ponatur tempus infinitum.
Ad secundum dicendum, quod posito quod mundus esset ab aeterno, Deus posset generationem hominum facere durare in infinitum absque infinitate animatum siue per circulationem animarum: quia si Deus vellet, eaedem animae possent infinities reuniri corporibus, vel per hoc quod in morte quaelibet anima desineret esse Deo subtrahente influentiam in morte cuiussibet hominis ab anima. Nam licet esse animae non dependeat a corpore, tamen dependet ab influentia Dei. Et si dicas, quod hoc non decuisset. Dico quod dato quod non deceret secundum cursum qui nunc est, posset tamen decere secundum alium quem Deus posset instituere in rebus, secundum quem decens posset esse, vel animas infinities reuniri corporibus, vel animas in morte desinere esse per subtractionem influentiae Dei conseruantis: ita quod per hoc daretur a Deo talis modus viuendi homini secundum quem omnis remuneratio siue per poenam siue per praemium fieret in hac vita, licet modo sit aliter. Nullus enim potest negare quin Deus posset inuenire alium modum decentem ingeneratione & retributione hominum praeter illum qui nunc est.
Ad tertium dicendum, quod si mundus fuisset ab aeterno infiniti dies praecessissent: non tamen sequitur quod fuissent pertransiti, nisi improprie accipiatur pertransire, quia pertransire est de extremo ad extremum rem attingere per suum motum. Vnde non dicitur aliquis pertransire aliquid nisi prius fuerit circa totum illud, & postea vltra totum illud, & hoc est attingere ab extremo ad extremum. Quando ergo dicitur quod si mundus esset ab aeterno infiniti dies fuissent pertransiti: idem est ac si dicatur quod infiniti essent attincti ab extremo ad extremum. Et hoc est implicare contradictoria scilicet quod fuissent infiniti dies, & quod fuisset in eis dare duo extrema. Vnde non sequitur quod fuissent infiniti dies pertransiti, sed quod praefuissent infiniti dies qui ex parte illa qua sunt infiniti, scilicet ex parte ante non fuissent transiti: quia non fuisset in eis in choatio ab aliquo extremo, sed a parte post vbi esset dare in eit vlumum, nunc essent secundum quid transiti. Et sic non sequitur quod infinitum ex ea parte qua est infinitum sit transitum.
Ad quartum dicendum, quod non est simile quod accipitur pro simili, quia inde tendendo in futurum incipitur ab aliquo nunc signato, & ideo si pertingatur ad aliud, nunc in actu interiectum inter ista duonunc, habebit duo extrema in actu, Et ideo impossibile est quod sit in infinitum. Et ideo inchoando ab aliquo nunc signato non contingit in futurum pertingere ad hoc quod tempus infinitum expleatur, vel sit acceptum. Ex perto autem praeteriti non est necessarium inchoare ab aliquo nunc a quo incipiatur, quia praefuisse nullum determinatum nunc importat: sicut importat nunc inchoare ad tenendum in posterum.
Ad quintum dicendum quod sicut communiter dicitur ad illud quod est infinitum ex vna parte, & finitum ex alia potest fieri additio ex parte slla ex qua est finitum. Stante ergo hypothesi tempus a parte ante esset infinitum: & ideo ex parte illa non potest fieri additio, sed ex parte praesentis nunc ex qua est finitum potest ei fieri additio. Et si quaeratur vtrum facta additione sit tempus maius quam prius: dico quod sic. Et si dicatur quod infinito nihil est maius, verum est loquendo de infinito quod omnifarie est infinitum: non autem de eo quod est infinitum tantum ex vna parte. Et si quaeratur quota pars infiniti sit tempus additum. Dico quod licet infinitum possit habere partem: non tamen partem aliquotam. Et ideo nec dies, nec annus, nec mille millia annorum sunt aliquota pars temporis infiniti: quod tamen potest esse a parte post infinitum in potentia. Vnde sicut totum tempus quod secundum cursum modernum praecessit, non est aliquora pars temporis quod in infinitum potest durare, ita nec quantumcumque tempus additum tempori infinito a parte ante est aliquota pars eius. Quiequid autem sit de veritate quaestionis, non est dubium istam rationem non concludere: quia secundum eam sequeretur quod citracentenarium numerum non esset aliqua pars numeri, quia numeri qui possunt accipi post centum, sunt infiniti. Si ergo extra infinitum nihil potest accipi: sequitur quod extra species numerorum quae sequuntur centum, nulla species numeri posset inueniri, quod manifeste est falsum.
Ad sextumdicendum, quod posito quod Deus a fecisset ab aeterno vnum hominem quem creasser generantem ita quod ab aeterno generasset, salui to tamen quod non fuissent infinitae animae in actu modo quo in solutione primi & secundi angumenti expositum est, non fuisset inconueniens infinitos homines fuisse inter illum creatum & vltimum generatum nunc existentem: sed illi geniti non fuissent medii inter illum creatum & nunc generatum secundum ordinem temporis, quasi omnes illi fuissent posteriores duratione illo creato: quia nunquam contingisser ponere illum creatum quin fuisset cum sllo semper aliquis genitus, quia in infinitum praecedit genitus ante genitum, Sed inter illum creatum & nunc existentem fuissent alii medii secundum causalitatem, sicut fi vnus faber ab aeterno fecisset martellum, post primum martellum omnes martelli praecedentes fuissent secundum causalitatem inter primum fabrum & vltimum martellum. Et quando dicitur quod positis extremis impossibile est ponere infinita media. Dicendum est, quod verum est quando media & extrema accipiuntur in eodem ordine. Et quando accipitur primum& vltimum eodem modo & in habentibus per se ordinem. Nunc autem stante hypothesi omnia ista tria deficiunt hic, quia quando accipitur primum ex parte hominis creati & vltimum ex parte hominis geniti vltimo, non accipitur primum & vltimum in eodem, quia licet omnes sint eiusdem speciel & quantum ad hoc sint eiusdem ordinis, non tamen sunt eiusdem ordinis secundum ordinem factibilis; quia genitus & creatus non habent factionem eiusdem ordinis, & sic deficit primum. Secundum etiam deficit ibi, quia quando accipitur homo creatus vt primus. Primum non potest accipi secundum durationem, vt ostensum est: sed secundum causalitatem, quando autem dicitur vltimus homo genitus nunc accipitur ibi vltimum duratione. Tertium etiam deficit ibi, quia inter hominem creatum & vltimum nunc genitum non cadunt infiniti medu etiam accipiendo medium & extrema secundum causalitatis ordinem & secundum ordinem essentialem: imo ad hor quod iste homo creatus generet istum vltimogenitum accidi tsibi quod infinitos genuerit, sicut etiam accideret fabro aeterno quod per infinitos martellos, vel per vnum tantum pertingeret ad faciendum istum vltimum martessum quem facit vltimo.
Ad septimum dicitur, quod illud quod fit per simplicem emanationem, non oportet quod habeat aliquod nunc quod sit initium suae durationis in quo primo incipiat esse: imo potelt habere durationem indiuisibilem immobiliter stantem quam non est necessarium habere primum nunc inchoans vel initians. Et hoc patuit. Accipiendo autem aliquod vnum signatum, ad cuius esse attingitur per motum, sicut est in istis generationibus: Tale non potest esse ab aeterno: sed in diuersis potest procedi in infinitum in talibus, vt ostensum est supra.
Ad octauum dicendum, quod stante hypothesi omnes asini fuissent creati & fuissent geniti sicut omnia inferiora quae generantur, dicuntur creata secundum quod dicimus, quod omne quod est aliud a Deo, est creatum. Asinos ergo omnes fuisse creatos, fuisset omnes asinos dependere a Deo, & habere a Deo totum suum esse immediate quantum ad materiam, & medirte quantum ad formam quam Deur tunc causasset mediante nam rali agente, sicut etiam nunc. Et omnes essent etiam per creationem inquantum fuissent producti ab eis quae a Deo sunt creata immediate. Omne enim illud quod reducitur in actionem secundi agentis, oportet etiam reduci in actionem primi per quam producitur secundum agens. Ad nonum patet ex praemissis, quia licet vnum & idem quod fit per motum non possit esse ab aeterno, tamen in talibus quantum ad diuersa potest procedi in infinitum, vt ostensum est.
Ad decimum, similiter patet ex dictis, quia accipiendo fieri pro eo quod est esse ab alio vt a dante esse effectiue conseruari & fieri non differunt nisi secundum rationem: quia quaedam alia inueniuntur quorum fieri non est conseruari. Nunc autem quaedam sunt de quorum ratione non est quod eorum fieri importet aliud quam obsolute esse ab alio. Et si contingat quod eorum fieri sit nunc primo esse ab alio per quandam coexistentiam alicuius durationis extrinsecae, sicut dicitur coelum esse factum in primo nunc temporis, hoc eis accidit.
Ad vndecimum dicendum, quod non est dare aliquam circulationem signatam quae non fuerit futura. Sed vniuersitas circulationum non fuisset futura, nec etiam prima, nec secunda, vel tertia: quia stante hypothesi non fuisset signare primam, vel secundam, vel aliquam circulationem se habentem in determinata distantia a prima: quia non contigisset dare primam.
Ad duodecimum dicendum, quod non esse potest accipi dupliciter, vel absolute, & sic non esse non est de ratione creaturae: ita quod de ratione creaturae sit quandoque simpliciter non esse: sed non esse cum aliqua determinatione, est de ratione eius, scilicet non esse aptitudine habere, scllicet aptitudinem ad non esse, vel non esse a se. Tale autem non esse, potest stare simul cum esse: nec oportet quod inter tale non esse, & esse creaturae, sit ordo temporis: simul enim potest creatura esse ens actu simpliciter, & esse non ens aptitudine. Quod autem addit, quod compositum fit ex aliquo praesupposito, scilicet ex partibus praesuppositis & sic non potest creari: cum creare sit procedere ex nullo praesupposito: dicendum, quod licet ordine naturae partes compositi creati praesupponantur ipsi composito, sicut pars praesupponitur toti creationi: tamen compositi non praesupponitur aliquod subiectum in quo totus effectus creantis, vel ipsa tota creatio recipiatur sicut in subiecto. Et quantum ad hoc quod non praesupponitur tale subiectum creationis, dicitur creatio nihil praesupponere.
Ad decimum tertium patet ex dictis, quod illud quod est pro illo nunc, in quo id quod est potest non esse, non propter potentiam quae praecesserit suum esse: sed propter hoc quod neutrum oppositorum sibi de necessitate inest. Et quando dicitur quod non: quia si potest non esse quando est per potentiam quam habet tunc ad non esse, haberet potentiam ad habendum oppositum. Dico quod non sequitur quod haberet potentiam ad habendum opposita simul & coniunctim: sed quod in eodem nunc habeat potentiam ad habendum opposita diuisim: quae quidem diuisio accipitur secundum indifferentiam eiusdem subiecti ad opposita in eodem nunc: quia non est dare aliquod nunc, in quo alterum de necessitate insit, nisi de necessitate ex suppositione, quae non tollit absolute posse habare alterum sicut supra ex positum est.
On this page