Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum angeli simul videant verbum et res in proprio genere

QVAESTIO SECVNDA. DEinde quaeritur. Vtrum Angeli simul videant verbum, & res in proprio genere.

Et arguitur quod non, quia cum visio verbi semper maneat nec vnquam interrumpatur; & cognitio rerum in proprio genere, scilicet per proprias species sit alia a visione verbi: sequaeretur quodduo actus intelligendi simul essent in eodem. Hoc autem videtur inconueniens. Ergo, &c.

Contra. Si cognitio rerum in proprio genere non esset quandoque in Angelis, frustra haberent species concreatas.

Respondeo. Quidam dicunt quod in his nulla cognitio est nisi visio beata per quam vident verbum, & res in verbo, & res in proprio genere: ita quod accipiatur videre res in proprio genere, videre eas per proprias species. Hoc autem quomodo fiat declarant, quia vt dicunt quando specie: huius rei vel illius, puta equi vel houis oppo¬ nitur illi visioni: tuneper iliam visionem termi¬ A natam ad talem speciem quae habet vicem obiecti, videt rem in proprio genere: ita quod per vnam & eandem visionem per quam prius videbat equum in verbo, videt postea rem in proprio genere.

Sed istud non potest esse, tum quia ex falsa imaginatione procedit, quasi intelligere sit actum intelligendi emitere versus obiectum positum ex opposito: sicut mittitur sagitta ad signum, tum quia supra frequenter ostensum est, quod non videtur possibile quod per eandem cognitionem aliquis quandoque cognoscat aliquid in potentia, & postea cognoscat illud idem in actu, nulla variatione facta in illa cognitione. Ideo hoc quasi mihi improbabile dimitto.

Ad euidentiam ergo huius quastionis, primo videndum est quare secundum praesentem statum non possumus simul habere duos actus intelligendi. Ad quod dicunt quidam, quod ideo est, quia intentio quae copulat actum intelllgendicum intellectu siue cum memoria, non potest in diuersa ferri: ideo non possumus habere duos actus intelligendi sinul. Sed hoc non videtur multum valere. Primo, quia non oportet quod semper voluntas siue intentio coniungat actum intelligendi intellectui: alioquin ante ommem actum intellectus oporteret praecedere aliquem actum voluntatis quod falsum est, cum econuerso habeat esse. Licet ergo voluntas impellat ad considerandum hoc vel illud: & hoc, vel mouendo fantasma, vel vtendo hac specie, vel quae gerit vicem obiecti in mouendo: non tamen semper voluntas est quae copular actum intelligendi cum intellectu, imo obiectum, siue hoc sit mediante specie, vel immediate. Vnde & aliquando displicet homini habere iudicium quod habet, nec ad hoc mouet ipsum voluntas, sed obiectum imo frequenter intellectui hominis occurrunt ea quae displicent ei quod occurrant: ad quorum cognitionem non mouet voluntas.

Item etiam non videtur inconueniens voluntarem posse velle multa per intentionem, maxime si sint ordinata ad vnum: sicut etiam intellectus porest intelligere multavt habent habitudinem ad ad aliquod vnum. Et sic si de se essent possibiles duo actus intelligendi, posset voluntas velle vtruque simul inesse eidem cuius perfectionem posset simul velle secundum vtrumque actum.

Et ideo videtur aliter dicendum, quod scilicet omnis incompossibilias, siue in essentia siue in subiecto est per hoc quod vnum includit negationem alterius. Vndequod impossibile sit quantum ad identitatem esse quod albedo sit calor: hoc ideo est, quia albedo includit negationem caloris, & econuerso: albedo enim per essentiam suam est non calor, & econso. Similiter aliqua sunt incompossibilia in eodem subiecto: quia vnum eorum includit negationem, alterius in habitudine ad subiectum Vnde non solum albedo est non nigredo, imo de necessitate album est non nigrum. Causa autem quare aliqua sic se habent quod vnum eorum includit negationem alterius in eodem subiecto potest esse, quia respiciunt subiectum secundum affirmationem & negationem alicuius vnius. Et quia impossibile est quod affitmatio & negatio alicuius vnius conueniat eidem: ideo talla incompossibilia sunt in eodem subiecto, vt si dicamus quod albedo causatur ex hoc quod natura talis corporis nata est habere multum de lumine, & nigredo causatur ex hoc quod corpus illud non habet multum de lumine, albedo & nigredo secundum hoc respiciunt subiectum secundum affirmationem & negationem eius quod est habere, & non habere mustum de lumine. Qualiter autem debeat intelligi quod lumen est de substantia colorum, non intromitto me ad praesens: hoc accepi gratia exempli. Et quia vt communiter ea quae sunt propinqui generis communicant in aliquo tali, sicut patet de coloribus & de figuris & de pluribus aliis: ideo communiter habet incompossibihtatem circa idem subiectum illa quae sunt goneris propinqui. Non dito tamen quod hoc sit necessarium vniuersaliter. Et ideo videtur quod si duo actus intelligendi non possunt esse simul secundum statum praesentem, de quo tamen nihil assero, quod est cansa quia communicant in vno lumine, & in vno modo intelligendi. Et potest esse quod comparentur ad suum subiectum secundum affirmationem & negationem alicuius conrradictionis illius luminis: vel modi intelligendit Sed visio beata & intelligere res in proprio genero non communicant in vno lumine, nec in eodem modo intelligendi: & ideo non oportet quod comparentur ad subiectum cui insuntiecundum affirmationem & negationem alicuius enius. Et propter hoc possunt stare simul, ita quod sicut simul ignis potest lucere & calere: ita idem intellectus potest simul habere hoc intelligere: & illud scilicet visionem beatam, & cognitionem rerum in proprio genere.

Ad rationem in oppositum patet ex dictis rquia non est inconueniens duos actus intelligendi taler esse similiter.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2