Table of Contents
Liber 1
Carmina qui quondam studio florente peregi, Flebilis heu maestos cogor inire modos. Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae Et ueris elegi fletibus ora rigant Has saltem nullus potuit peruincere terror, Ne nostrum comites prosequerentur iter. Gloria felicis olim uiridisque iuuentae Solantur maesti nunc mea fata senis. Venit enim properata malis inopina senectus Et dolor aetatem iussit inesse suam. Intempestiui funduntur uertice cani Et tremit effeto corpore laxa cutis. Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis Inserit et maestis saepe uocata uenit. Eheu quam surda miseros auertitur aure Et flentes oculos claudere saeua negat. Dum leuibus male fida bonis fortuna falleret, Paene caput tristis merserat hora meum. Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum, Protrahit ingratas impia uita moras. Quid me felicem totiens iactastis amici? Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.
Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse milli supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus colore umido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine Π Graecum, in supremo uero θ, legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.
Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: Quis, inquit, has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem, nihil quippe in eo nostrae operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite.
His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est.
Heu quam praecipiti mersa profundo Mens hebet et propria luce relicta Tendit in externas ire tenebras, Terrenis quotiens flatibus aucta Crescit in inmensum noxia cura. Hic quondam caelo liber aperto Suetus in Aetherios ire meatus Cernebat rosei lumina solis, Visebat gelidae sidera lunae Et quaecumque uagos stella recursus Exercet uarios flexa per orbes, Comprensam numeris uictor habebat. Quin etiam causas unde sonora Flamina sollicitent aequora ponti, Quis uoluat stabilem spiritus orbem Vel cur hesperias sidus in undas Casurum rutilo surgat ab ortu, Quid ueris placidas temperet horas, Vt terram roseis floribus ornet, Quis dedit ut pleno fertilis anno Autumnus grauidis influat uuis Rimari solitus atque latentis Naturae uarias reddere causas. Nunc iacet effeto lumine mentis Et pressus grauibus colla catenis Decliuemque gerens pondere uultum Cogitur, heu, stolidam cernere terram.
Sed medicinae, inquit, tempus est quam querelae Tum uero totis in me intenta luminibus: Tune ille es, ait, qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit. Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, admouit pectori meo leniter manum et: Nihil, inquit, pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus. Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siceauit.
Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae Luminibusque prior rediit uigor, Vt, cum praecipiti glomerantur sidera Coro Nimbosisque polus stetit imbribus. Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris, Desuper in terram nox funditur; Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro Verberet et clausam reseret diem, Emicat ac subito uibratus lumine Phoebus Mirantes oculos radiis ferit.
Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram Philosophiam. Et quid, inquam, tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris?
An, inquit illa, te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit? Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit. Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendam inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit.
Quisquis composito serenus aeuo Fatum sub pedibus egit 1 superbum Fortunamque tuens utramque rectus Inuictum potuit tenere uultum, Non illum rabies minaequc ponti Versum funditus exagitantis aestum Nec ruptis quotiens uagus caminis Torquet fumificos Vesaeuus ignes Aut celsas soliti ferire turres Ardentis uia fulminis mouebit. Quid tantum miseri saeuos tyrannos Mirantur sine uiribus furentes? Nec speres aliquid nec extimescas, Exarmaueris impotentis iram. At quisquis trepidus pauet uel optat, Quod non sit stabilis suique iuris, Abiecit clipeum locoque motus Nectit qua ualeat trahi catenam.
Sentisne, inquit, haec atque animo inlabuntur tuo, an ὄνος λύρας ? Quid fles, quid lacrimis manas? ἐξαύδα, μὴ κεῦθε νόῳ. Si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas.
Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas? Nihilne te ipsa loci facies mouet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras? In qua mecum saepe residens de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque uultus erat, cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio de-scriberes, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares? Haecine praemia referimus tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae, contigisset. Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.
Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae administrationis optaui. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. Inde cum inprobis graues inexorabilesque discordiae et quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.
Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Triguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis inpunita barbarorum semper auaritia uexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! Numquam me ab iure ad iniuriam quisquam detraxit. Prouincialium fortunas tum priuatis rapinis tum publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui.
Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatum inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur, euici. Paulinum consularem uirum cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas uideor exaceruasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui uidetur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostraene artes ita me-ruerunt? An illos accusatores iustos fecit praeniissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis? 1 At cuius criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse uoluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret impedisse criminamur.
Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.
Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae sperari leliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: ' Si ego,' inquit, ' scissem, tu nescisses. Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer admiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo, monstri simile est. Vnde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit: 'Si quidem deus, inquit, 'est, unde mala? Bona uero unde, si non est?' Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moi iretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse. Minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. Et cuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta submitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse dicerentur, piaesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset. Nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine neminem posse conuinci! Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt, quam uti alicuius sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud ἕπου θεῷ. 1 Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa 2 reuerendus ab omni nos huius criminis suspitione defendunt. Sed, o nefas, illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit. Quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferant meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.
Videre autem uidcor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate, uerum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet exclamare:
O stelliferi conditor orbis Qui perpetuo nixus solio Rapido caelum turbine uersas Legemque pati sidera cogis, Vt nunc pleno lucida cornu Totis fratris obuia flammis Condat stellas luna minores, Nunc obscuro pallida cornu Phoebo propior lumina perdat, Et qui primae tempore noctis Agit algentes Hesperos ortus, Solitas iterum mutet habenas Phoebi pallens Lucifer ortu. Tu frondifluae frigore brumae Stringis lucem breuiore mora: Tu, cum feruida uenerit aestas, Agiles nocti diuidis horas. Tua uis uarium temperat annum Vt quas Boreae spiritus aufert Reuehat mites Zephyrus frondes Quaeque Arcturus semina uidit Sirius altas urat segetes. Nihil antiqua lege solutum Linquit propriae stationis opus, Omnia certo fine gubernans Hominum solos respuis actus Merito rector cohibere modo. Nam cur tantas lubrica uersat Fortuna uices? Premit insontes Debita sceleri noxia poena, At peruersi resident celso Mores solio sanctaque calcant Iniusta uice colla nocentes. Latet obscuris condita uirtus Clara tenebris iustusque tulit Crimen iniqui. Nil periuria, nil nocet ipsis Fraus mendaci compta colore. Sed cum libuit uiribus uti, Quos innumeri metuunt populi Summos gaudent subdere reges, O iam miseras respice terras Quisquis rerum foedera nectis. Operis tanti pars non ullis Homines quatimur fortunae salo. Rapidos rector comprime fluctus Et quo caelum regis immensum Firma stabiles foedere terras.
Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: Cum te, inquit, maestum lacrimantemque uidissem, ilico miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed εἶς κοίρανός ἐστιν, εἶς βασιλεύς qui frequentia ciuium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem, qua. sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam inhabitare uelle desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac nitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias, collocaui. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus in- duruerunt, ad acrioris uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.
Cum Phoebi radiis graue Cancri sidus inaestuat, Tum qui larga negantibus Sulcis semina credidit, Elusus Cereris fide Quernas pergat ad arbores. Numquam purpureum nemus Lecturus uiolas petas Cum saeuis aquilonibus Stridens campus inhorruit. Nec quaeras auida manu Vernos stringere palmites, Vuis si libeat frui; Autumno potius sua Bacchus munera contulit. Signat tempora propriis Aptans officiis deus Nec quas ipse coercuit Misceri patitur uices. Sic quod praecipiti uia Certum deserit ordinem Laetos non habet exitus.
Primum igitur paterisne me pauculis rogationibus statum tuae mentis attingere atque temptare, ut qui modus sit tuae curationis intellegam? Tu uero arbitratu, inquam, tuo quae uoles ut responsurum rogato. Tum illa: Huncine, inquit, mundum temerariis agi fortuitisque casibus putas, an ullum credis ei regimen inesse rationis? Atqui, inquam, nullo existimauerim modo ut fortuita temeritate tam certa moueantur, uerum operi suo conditorem praesidere deum scio nec umquam fuerit dies qui me ab hac sententiae ueritate depellat. Ita est, inquit.
Nam id etiam paulo ante cecinisti, hominesque tantum diuinae exortes curae esse deplorasti. Nam de ceteris quin ratione regerentur, nihil mouebare. Papae autem! Vehementer admiror cur in tam salubri sententia Iocatus aegrotes. Verum altius perscrutemur; nescio quid abesse coniecto.
Vix, inquam, rogationis tuae sententiam nosco, nedum ad inquisita respondere queam. Num me, inquit, fefellit abesse aliquid, per quod, uelut hiante ualli robore, in animum tuum perturbationum morbus inrepserit? Sed dic mihi, meministine, quis sit rerum finis, quoue totius naturae tendat intentio? Audieram, inquam, sed memoriam maeror hebetauit. Atqui scis unde cuncta processerint? Noui, inquam, deumque esse respondi.
Et qui fieri potest, ut principio cognito quis sit rerum finis ignores? Verum hi perturbationum mores, ea ualentia est, ut mouere quidem loco hominem possint, conuellere autem sibique totum exstirpare non possint.
Quidni, inquam, meminerim? Quid igitur homo sit, poterisne proferre? Hocine interrogas an esse me sciam rationale animal atque mortale? Scio et id me esse confiteor. Et illa: Nihilne aliud te esse nouisti? Nihil. Iam scio. inquit. morbi tui aliam uel maximam causam; quid ipse sis, nosse desisti. Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni. Nam quoniam tui obliuione confunderis, et exsulem te et exspoliatum piopriis bonis esse doluisti. Quoniam uero quis sit rerum fanis ignoras, nequam homines atque nefarios potentes felicesque arbitraris. Quoniam uero quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices aestimas sine rectore fluitare—magnae non ad morbum modo uerum ad interitum quoque causae. Sed sospitatis auctori grates, quod te nondum totum natura destituit. Habemus maximum tuae fomitem salutis ueram de mundi gubernatione sententiam, quod eam non casuum temeritati sed diuinae rationi subditam credis. Nihil igitur pertimescas; iam tibi ex hac minima scintillula uitalis calor inluxerit. Sed quoniam firmioribus remediis nondum tempus est et eam ruentium constat esse naturam, ut quotiens abiecerint ueras falsis opinionibus induantur ex quibus orta perturbationum caligo uerum illum confundit intuitum, hanc paulisper lenibus mediocribusque fomentis at-tenuare temptabo, ut dimotis fallacium affectionum tenebris splendorem uerae lucis possis agnoscere.
Nubibus atris Condita nullum Fundere possunt Sidera lumen. Si mare uoluens Turbidus Auster Misceat aestum, Vitrea dudum Parque serenis Vnda diebus Mox resoluto Sordida caeno Visibus obstat. Quique uagatur Montibus altis Defluus amnis, Saepe resistit Rupe soluti Obice saxi. Tu quoque si uis Lumine claro Cernere uerum, Tramite recto Carpere callem, Gaudia pelle, Pelle timorem Spemque fugato Nec dolor adsit. Nubila mens est Vinctaque frenis, Haec ubi regnant.
On this page