Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next
1

Post haec paulisper obticuit atque ubi attentionem meam modesta taciturnitate collegit, sic exorsa est:

2

Si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognovi, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis. Ea tantum animi tui sicuti tu tibi fingis mutata peruertit. Intellego multiformes illius prodigii fucos et eo usque cum his quos eludere nititur blandissimam familiaritatem, dum intolerabili dolore confundat quos insperata reliquerit. Cuius si naturam mores ac meritum reminiscare, nec habuisse te in ea pulchrum aliquid nec amisisse cognosces, sed ut arbitror haud multum tibi haec in memoriam reuocare laborauerim. Solebas enim praesentem quoque blandientemque uirilibus incessere uerbis eamque de nostro adyto prolatis insectabare sententiis. Verum omnis subita mutatio rerum non sine quodam quasi fluctu contingit animorum; sic factum est ut tu quoque paulisper a tua tranquillitate descisceres. Sed tempus est haurire te aliquid ac degustare molle atque iucundum quod ad interiora transmissum ualidioribus haustibus uiam fecerit. Adsit igitur Rhetoricae suadela dulcedinis quae tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit cumque hac Musica laris nostri uernacula nunc leuiores nunc grauiores modos succinat.

3

Quid est igitur o homo quod te in maestitiam luctumque deiecit? Nouum, credo, aliquid inusitatumque uidisti. Tu fortunam putas erga te esse mutatam; erras. Hi semper eius mores sunt ista natura. Seruauit circa te propriam potius in ipsa sui mutabilitate constantiam. Talis erat cum blandiebatur, cum tibi falsae inlecebris felicitatis alluderet. Deprehendisti caeci numinis ambiguos uultus. Quae sese adhuc uelat aliis, tota tibi prorsus innotuit. Si probas, utere moribus; ne queraris. Si perfidiam perhorrescis, sperne atque abice perniciosa ludentem. Nam quae nunc tibi est tanti causa maeroris, haec eadem tranquillitas esse debuisset. Reliquit enim te quam non relicturam nemo umquam poterit esse securus. An uero tu pretiosam aestimas abituram felicitatem? Et cara tibi est fortuna praesens nec manendi fida et cum discesserit adlatura maerorem. Quod si nec ex arbitrio retineri potest et calamitosos fugiens facit, quid est aliud fugax quam futurae quoddam calamitatis indicium? Neque enim quod ante oculos situm est, suffecerit intueri; rerum exitus prudentia metitur eademque in alterutro mutabilitas nec formidandas fortunae minas nec exoptandas facit esse blanditias. Postremo aequo animo toleres oportet quidquid intra fortunae aream geritur, cum semel iugo eius colla submiseris. Quod si manendi abeundique scribere legem uelis ei quam tu tibi dominam sponte legisti, nonne iniurius fueris et inpatientia sortem exacerbes quam permutare non possis? Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret sed quo flatus impellerent, promoueres; si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortunae te regendum dedisti; dominae moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rotae impetum retinere conaris? .At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit, fors esse desistit.

4

Haec cum superba uerterit uices dextra Et aestuantis more fertur Euripi, Dudum tremendos saeua proterit reges Humilemque uicti subleuat fallax uultum. Non illa miseros audit aut curat fletus Vltroque gemitus dura quos fecit ridet. Sic illa ludit, sic suas probat uires Magnumque suis demonstrat 1 ostentum, si quis Visatur una stratus ac felix hora.

5

Vellem autem pauca tecum fortunae ipsius uerbis agitare. Tu igitur an ius postulet, animaduerte. 'Quid tu homo ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque mecum possessione contende. Et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse quae repetis, sponte concedam. Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi, meis opibus foui et quod te nunc inpatientem nostri facit, fauore prona indulgentia educaui, omnium quae mei iuris sunt affluentia et splendore circumdedi. Nunc milli retrahere manum libet. Habes gratiam uelut usus alienis, non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris. Quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis est allata uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris. Dominam famulae cognoscunt j mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter adfirmem, si tua forent quae amissa conquerens nullo modo perdidisses. An ego sola meum ius exercere prohibebor? Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere. Licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire, nunc nimbis frigoribusque confundere. Ius est mari nunc strato aequore blandiri, nunc procellis ac fluctibus iuborrescere. Nos ad constantiam nostris moribus alienam inexpleta hominum cupiditas alligabit? Haec nostra uis est, hunc continuum ludum ludimus; rotam uolubili orbe uersamus, infima summis summa infimis mutare gaudemus. Ascende si placet, sed ea lege ne utique 1 cum Iudicia mei ratio poscet, descendere iniuriam putes. An tu mores ignorabas meos? Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum? Num te praeterit Paulum Persi regis a se capti calamitatibus pias inpendisse lacrimas? Quid tragoediarum clamor aliud deflet nisi indiscreto ictu fortunam felicia regna uertentem? Nonne adulescentulus δοιοὺς πίθους τὸν μὲν ἕνα κακῶν τὸν δ᾽ ἕτερον ἐάων in Iouis limine iacere didicisti? Quid si liberius de bonorum parte sumpsisti? Quid si a te non tota discessi? Quid si haec ipsa mei mutabilitas iusta tibi causa est sperandi meliora? tamen ne animo contabescas et intra commune omnibus regnum Iocatus proprio uiuere iure desideres.

6

Si quantas rapidis flatibus incitus Pontus uersat barenas Aut quot stelliferis edita noctibus Caelo sidera fulgent Tantas fundat opes nec retrahat manum Pleno copia cornu. Humanum miseras haud ideo genus Cesset flere querellas. Quamuis uota libens excipiat deus Multi prodigus auri Et claris auidos ornet honoribus, Nil iam parta uidentur, Sed quaesita uorans saeua rapacitas Altos 1 pandit hiatus. Quae iam praecipitem frena cupidinem Certo fine retentent, Largis cum potius muneribus fluens Sitis ardescit habendi? Numquam diues agit qui trepidus gemens Sese credit egentem.

7

His igitur si pro se tecum fortuna loqueretur, quid profecto contra hisceres non haberes, aut si quid est quo querelam tuam iure tuearis, proferas oportet. Dabimus dicendi locum. Tum ego: Speciosa quidem ista sunt, inquam, oblitaque Rhetoricae ac Musicae melle dulcedinis; tum tantum, cum audiuntur, oblectant. Sed miseris malorum altior sensus est. Itaque cum haec auribus insonare desierint, insitus animum maeror praegrauat. Et illa: Ita est, inquit.

8

Haec enim nondum morbi tui remedia sed adhuc contumacis aduersum curationem doloris fomenta quaedam sunt. Nam quae in profundum sese penetrant, cum tempestiuum fuerit admouebo. Verumtamen ne te existimari miserum uelis, an numerum modumque tuae felicitatis oblitus es?

9

Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affiniatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti. Quis non te felicissimum cum tanto splendore socerorum, cum coniugis pudore, cum masculae quoque prolis opportunitate praedicauit? Praetereo, libet enim praeterire communia, sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates; ad singularem felicitate tuae cumulum uenire delectat. Si quis rerum mortalium fructus ullum beatitudinis pondus habet, poteritne illius memoria lucis quantalibet ingruentium malorum mole deleri, cum duos pariter consules liberos tuos domo prouehi sub frequentia patrum, sub plebis alacritate uidisti, cum eisdem in curia curules in-sidentibus tu regiae laudis orator ingenii gloriam facundiaeque meruisti, cum in circo duorum medius consulum circumfusae multitudinis expectationem triumphali largitione satiasti? Dedisti ut opinor uerba fortunae, dum te illa demulcet, dum te ut delicias suas fouet. Munus quod nulli umquam priuato commodauerat abstulisti. Visne igitur cum fortuna calculum ponere? Nunc te primum liuenti oculo praestrinxit. Si numerum modumque laetorum tristiumue consideres, adhuc te felicem negare non possis. Quod si idcirco te fortunatum esse non aestimas, quoniam quae tunc laeta uidebantur abierunt, non est quod te miserum putes, quoniam quae nunc creduntur maesta praetereunt. An tu in hanc uitae scaenam nunc primum subitus hospesque uenisti? VI Iamne humanis rebus inesse constantiam reris, cum ipsum saepe hominem uelox hora dissoluat? Nam etsi rara est fortuitis manendi fides, ultimus tamen uitae dies mors quaedam fortunae est etiam manentis. Quid igitur referre putas, tune illam moriendo deseras an te illa fugiendo?

10

Cum polo Phoebus roseis quadrigis Lucem spargere coeperit, Pallet albentes hebetata uultus Flammis stella prementibus. Cum nemus flatu Zephyri tepentis Vernis inrubuit rosis, Spiret insanum nebulosus Auster Iam spinis abeat decus. Saepe tranquillo radiat sereno Immotis mare fluctibus, Saepe feruentes Aquilo procella? Verso concitat aequore. Rara si constat sua forma mundo, Si tantas uariat uices, Crede fortunis hominum caducis, Bonis crede fugacibus. Constat aeterna positumque lege est Vt constet genitum nihil.

11

Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. Sed hoc est quod recolentem uehementius coquit. Nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem, Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes mecum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus iulaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus suarum securus tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis. Viuit inquam tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares quorum iam, ut in id aetatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te si tua bona cognoscas felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse carior! Quare sicca iam lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.

12

Et haereant, inquam, precor; illis namque manentibus, utcumque se res habeant, enatabimus. Sed quantum ornamentis nostris decesserit, uides. Et illa. Promouimus, inquit:

13

aliquantum, si te nondum totius tuae sortis piget. Sed delicias tuas ferre non possum qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris. Quis est enim tam conpositae felicitatis ut non aliqua ex parte cum status sui qualitate rixetur? Anxia enim res est humanorum condicio bonorum et quae uel numquam tota proueniat uel numquam perpetua subsistat. Huic census exuberat, sed est pudori degener sanguis; hunc nobilitas notum facit, sed angustia rei familiaris inclusus esse mallet ignotus. Ille utroque circumfluus uitam caelibem deflet; ille nuptiis felix orbus liberis alieno censum nutrit heredi. Alius prole laetatus filii filiaeue delictis maestus inlacrimat. Idcirco nemo facile cum fortunae suae condicione concordat j inest enim singulis quod inexpertus ignoret, expertus exhorreat. Adde quod felicissimi cuiusque delicatissimus sensus est et nisi ad nutum cuncta suppetant, omnis aduersitatis insolens minimis quibusque prosternite; adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt. Quam multos esse coniectas qui sese caelo proximos arbitrentur, si de fortunae tuae reliquiis pars eis minima contingat? Hic ipse locus quem tu exilium uocas, incolentibus patria est; adeo nihil est miserum nisi cum putes contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis. Quis est ille tam felix qui cum dederit inpatientiae manus, statum suum mutare non optet? Quam multis amaritudinibus humanae felicitatis dulcedo respersa est! Quae si etiam fruenti iucunda esse uideatur, tamen quo minus cum uelit abeat retineri non possit. Liquet igitur quam sit mortalium rerum misera beatitudo quae nec apud aequanimos perpetua perdurat necanxios tota delectat.

14

Quid igitur o mortales extra petitis intra uos positam felicitatem? Error uos inscitiaque confundit. Ostendam breuiter tibi summae cardinem felicitatis. Estne aliquid tibi te ipso pretiosius? Nihil inquies. Igitur si tui compos fueris, possidebis quod nec tu amittere umquam uelis nec fortuna possit auferre. Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non possessio collige. Si beatitudo est summum naturae bonum ratione degentis nec est summum bonum quod eripi ullo modo potest, quoniam praecellit id quod nequeat auferri, manifestum est quoniam 1 ad beatitudinem percipiendam fortunae instabilitas adspirare non possit. Ad haec quem caduca ista felicitas uenit uel scit eam uel nescit esse mutabilem. Si nescit, quaenam beata sors esse potest ignorantiae caecitate? Si scit, metuat necesse est, ne amittat quod amitti posse non dubitat; quare continuus timor non sinit esse felicem. An uel si amiserit, neglegendum putat? Sic quoque perexile bonum est quod aequo animo feratur amissum. Et quoniam tu idem es cui persuasum atque insitum permultis demonstrationibus scio mentes hominum nullo modo esse mortales cumque clarum sit fortuitam felicitatem corporis morte finiri, dubitari nequit, si haec afferre beatitudinem potest, quin omne mortalium genus in miseriam mortis fine labatur. Quod si multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?

15

Quisquis uolet perennem Cautus ponere sedem Stabilisque nec sonori Sterni flatibus Euri Et fluctibus minantem Curat spernere pontum, Montis cacumen alti, Bibulas uitet harenas. Illud proteruus Auster Totis uiribus urget, Hae pendulum solutae Pondus ferre recusant. Fugiens periculosam Sortem sedis amoenae Humili domum memento Certus figere saxo. Quamuis tonet ruinis Miscens aequora uentus, Tu conditus quieti Felix robore ualli Duces serenus aeuum Ridens aetheris iras.

16

Sed quoniam rationum iam in te mearum fomenta descendunt, paulo ualidioribus utendum puto. Age enim si iam caduca et momentaria fortunae dona non essent, quid in eis est quod aut uestrum umquam fieri queat aut non perspectum consideratumque uilescat? Diuitiaene uel uestra uel sui natura pretiosae sunt? Quid earum potius, aurumne an uis congesta pecuniae? Atqui haec effundendo magis quam coaceruando melius nitent, si quidem auaritia semper odiosos, claros largitas facit. Quod si manere apud quemque non potest quod transfertur in alterum, tunc est pretiosa pecunia cum translata in alios largiendi usu desinit possideri. At eadem si apud unum quanta est ubique gentium congeratur, ceteros sui inopes fecerit. Et uox quidem tota pariter multorum replet auditum j uestrae uero diuitiae nisi comminutae in plures transire non possunt. Quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt. O igitur angustas inopesque diuitias quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt! An gemmarum fulgor oculos trahit? Sed si quid est in hoc splendore praecipui, gemmarum est lux illa non hominum, quas quidem mirari homines uehementer admiror. Quid est enim carens animae motu atque compage quod animatae rationabilique naturae pulchrum esse iure uideatur? Quae tametsi conditoris opera suique distinctione postremae aliquid pulchritudinis trahunt, infra uestram tamen excellentiam conlocatae admirationem uestram nullo modo merebantur. An uos agrorum pulchritudo delectat? Quidni? Est enim pulcherrimi operis pulchra portio. Sic quondam sereni maris facie gaudemus; sic caelum sidera lunam solemque miramur. Num te horum aliquid attingit? Num audes alicuius talium splendore gloriari? An uernis floribus ipse distmgueris aut tua in aestiuos fructus intumescit ubertas? Quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona pro tuis amplexaris? Numquam tua faciet esse fortuna quae a te natura rerum fecit aliena. Terrarum quidem fructus animantium procul dubio debentur alimentis. Sed si, quod naturae satis est, replere indigentiam uelis, nihil est quod fortunae affluentiam petas. Paucis enim minimisque natura contenta est, cuius satietatem si superfluis urgere uelis, aut iniucnndum quod infuderis fiet aut noxium. Iam uero pulchrum uariis fulgere uestibus putas, quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis. An uero te longus ordo famulorum facit esse felicem? Qui si uitiosi moribus sint, perniciosa domus sarcina et ipsi domino uehementer inimica; sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur? Ex quibus omnibus nihil horum quae tu in tuis conputas bonis tuum esse bonum liquido monstratur. Quibus si nihil inest appetendae pulchritudinis, quid est quod uel amissis doleas uel laeteris retentis? Quod si natura pulchra sunt, quid id tua refert? Nam haec per se a tuis quoque opibus sequestrata placuissent. Neque enim idcirco sunt pretiosa quod in tuas uenere diuitias, sed quoniam pretiosa uidebantur, tuis ea diuitiis adnumerare maluisti. Quid autem tanto fortunae strepitu desideratis? Fugare credo indigentiam copia quaeritis. Atqui hoc uobis in contrarium cedit. Pluribus quippe adminiculis opus est ad tuendam pretiosae supellectilis uarietatem, uerumque illud est permultis eos indigere qui permulta possideant contraque minimum qui abundantiam suam naturae necessitate non ambitus superfluitate metiantur. Itane autem nullum est proprium uobis atque insitum bonum ut in externis ac sepositis rebus bona uestra quaeratis? Sic rerum uersa condicio est ut diuinum merito rationis animal non aliter sibi splendere nisi inanimatae supellectilis possessione uideatur? Et alia quidem suis contenta sunt; uos autem deo mente consimiles ab rebus infimis excellente naturae ornamenta captatis nec intellegitis quantam conditori uestro faciatis iniuriam. Ille genus humanum terrenis omnibus praestare uoluit; uos dignitatem uestram infra infima quaeque detruditis. Nam si omne cuiusque bonum eo cuius est constat esse pretiosius, cum uilissima rerum uestra bona esse iudicatis, eisdem uosmet ipsos uestra existimatione submittitis, quod quidem haud inmerito cadit. Humanae quippe naturae ista condicio est ut tum tantum ceteris rebus cum se cognoscit excellat, eadem tamen infra bestias redigatur, si se nosse desierit. Nam ceteris animantibus sese ignorare naturae est; hominibus uitio uenit. Quam uero late patet uester hic error qui ornari posse aliquid ornamentis existimatis alienis? At id fieri nequit. Nam si quid ex appositis luceat, ipsa quidem quae sunt apposita laudantur; illud uero his tectum atque uelatum in sua nihilo minus foeditate perdurat. Ego uero nego ullum esse bonum quod noceat habenti. Num id mentior? ' Minime,' inquis. Atqui diuitiae possidentibus persaepe nocuerunt, cum pessimus quisque eoque alieni magis auidus quidquid usquam auri gemmarumque est se solum qui habeat dignissimum putat. Tu igitur qui nunc contum gladiumque sollicitus pertimescis, si uitae huius callem uacuus uiator intrasses, coram latrone cantares. O praeclara opum mortalium beatitudo quam cum adeptus fueris securus esse desistis!

17

Felix nimium prior aetas Contenta fidelibus aruis Nec inerti perdita luxu, Facili quae sera solebat Ieiunia soluere glande. Non Bacchica munera norant Liquido confundere melle Nec lucida uellera Serum Tyrio miscere ueneno. Somnos dabat herba salubres, Potum quoque lubricus amnis, Vmbras altissima pinus. Nondum maris alta secabat Nec mercibus undique lectis Noua litora uiderat hospes. Tunc classica saeua tacebant, Odiis neque fusus acerbis Cruor horrida tinxerat arua. Quid enim furor hosticus ulla Vellet prior arma mouere, Cum uulnera saeua uiderent Nec praemia sanguinis ulla? Vtinam modo nostra redirent In mores tempora priscos! Sed saeuior ignibus Aetnae Feruens amor ardet habendi. Heu primus quis fuit ille Auri qui pondera tecti Geminasque latere uolentes Pretiosa pericula fodit?

18

Quid autem de dignitatibus potentiaque disseram quae uos uerae dignitatis ac potestatis inscii caelo exaequatis? Quae si in improbissimum quemque ceciderunt, quae flammis Aetnae eructuantibus, quod diluuium tantas strages dederint? Certe, uti meminisse te arbitror, consulare imperium, quod libertatis principium fuerat, ob superbiam consulum uestri ueteres abolere cupiuerunt, qui ob eandem superbiam prius regium de ciuitate nomen abstulerant. At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet? Ita fit ut non uirtutibus ex dignitate sed ex uirtute dignitatibus honor accedat. Quae uero est ista uestra expetibilis ac praeclara potentia? Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini? Nunc si inter mures uideres unum aliquem ius sibi ac potestatem prae ceteris uindicantem, quanto mouereris cachinno! Quid uero, si corpus spectes, inbecillius homine reperire queas quos saepe muscularum quoque uel morsus uel in secreta quaeque reptantium necat introitus? Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est, fortunam loquor, possit exserere? Num quidquam libero imperabis animo? Num mentem firma sibi ratione cohaerentem de statu propriae quietis amouebis? Cum liberum quendam uirum suppliciis se tyrannus adacturum Putaret, ut aduersum se factae coniurationis conscios proderet, linguam ille momordit atque abscidit et in os tyranni saeuientis abiecit; ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis. Quid autem est quod in alium facere quisquam 1 possit, quod sustinere ab alio ipse non possit? Busiridem accipimus necare hospites solitum ab Hercule hospite fuisse mactatum. Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit. Vllamne igitur eius hominis potentiam putas, qui quod ipse in alio potest, ne id in se alter ualeat efficere non possit? Ad haec si ipsis dignitates ac potestatibus inesset aliquid naturalis ac proprii boni, numquam pessimis prouenirent. Neque enim sibi solent aduersa sociari; natura respuit ut contraria quaeque iungantur. Ita cum pessimos plerumque dignitatibus fungi dubium non sit, illud etiam liquet natura sui bona non esse quae se pessimis haerere patiantur. Quod quidem de cunctis fortunae muneribus dignius existimari potest, quae ad improbissimum quemque uberiora perueniunt. De quibus illud etiam considerandum puto, quod nemo dubitat esse fortem, cui fortitudinem inesse conspexerit, et cuicumque uelocitas adest manifestum est esse uelocem. Sic musica quidem musicos medicina medicos rhetorice rhetores facit. Agit enim cuiusque rei natura quod proprium est nec contrariarum rerum miscetur effectibus et ultro quae sunt auersa depellit. Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non efficit dignos, sed prodit potius et ostentat indignos. Cur ita prouenit? Gaudetis enim res sese aliter habentes falsis compellare nominibus quae facile ipsarum rerum redarguuntur effectu; itaque nec illae diuitiae nec illa potentia nec haec dignitas iure appellari potest. Postremo idem de tota concludere fortuna licet in qua nihil expetendum, nihil natiuae bonitatis inesse manifestum est, quae nec se bonis semper adiungit et bonos quibus fuerit adiuncta non efficit.

19

Nouimus quantas dederit ruinas Vrbe flammata patribusque caesis Fratre qui quondam ferus interempto Matris effuso maduit cruore Corpus et uisu gelidum pererrans Ora non tinxit lacrimis, sed esse Censor extincti potuit decoris. Hic tamen sceptro populos regebat Quos uidet condens radios sub undas Phoebus extremo ueniens ab ortu, Quos premunt septem gelidi triones, Quos Notus sicco uiolentus aestu Torret ardentes recoquens harenas. Celsa num tandem ualuit potestas Vertere praui rabiem Neronis? Heu grauem sortem, quotiens iniquus Additur saeuo gladius ueneno!

20

Tum ego: Scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam. Sed materiam gerendis rebus optauimus quo ne uirtus tacita consenesceret. Et illa: Atqui hoc unum est quod praestantes quidem natura mentes sed nondum ad extremam manum uirtutum perfectione perductas allicere possit, gloriae scilicet cupido et optimorum in rem publicam fama meritorum; quae quam sit exilis et totius uacua ponderis, sic considera. Omnem terrae ambitum, sicuti astrologicis demonstrationibus accepisti, ad caeli spatium puncti constat obtinere rationem, id est ut, si ad caelestis globi magnitudinem conferatur, nihil spatii prorsus habere iudicetur. Huius igitur tam exiguae in mundo regionis quarta fere portio est, sicut Ptolomaeo probante didicisti, quae nobis cognitis animantibus incolatur Huic quartae, si quantum maria paludesque premunt quantumque siti uasta regio distenditur cogitatione subtraxeris, uix angustissima inhabitandi hominibus area relinquetur. In hoc igitur minimo puncti quodam puncto circumsaepti atque conclusi de peruulganda fama, de proferendo nomine cogitatis? Aut quid habeat amplum magnificumque gloria tam angustis exiguisque limitibus artata? Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae ratione distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat. Aetate denique Marci Tullii, sicut ipse quodam loco significat, nondum Caucasum montem Romanae rei publicae fama transcenderat, et erat tunc adulta Parthis etiam ceterisque id locorum gentibus formidolosa. Videsne igitur quam sit angusta, quam compressa gloria quam dilatare ac propagare laboratis? An ubi Romani nominis transire fama nequit, Romani hominis gloria progredietur? Quid quod diuersarum gentium mores inter se atque instituta discordant, ut quod apud alios laude apud alios supplicio dignum iudicetur. Quo fit ut si quem famae praedicatio delectat, huic in plurimos populos nomen proferre nullo modo conducat. Erit igitur peruagata inter suos gloria quisque contentus et intra unius gentis terminos praeclara illa famae inmortalitas coartabitur. Sed quam multos clarissimos suis temporibus uiros scriptorum inops deleuit obliuio! Quamquam quid ipsa scripta proficiant, quae cum suis auctoribus premit longior atque obscura uetustas? Vos uero inmortalitatem uobis propagare uidemini, cum futuri famam temporis cogitatis. Quod si aeternitatis infinita spatia pertractes, quid habes quod de nominis tui diuturnitate laeteris? Vnius etenim mora momenti, si decem milibus conferatur annis, quoniam utrumque spatium definitum est, minimam, licet, habet tamen aliquam portionem. At hic ipse numerus annorum eiusque quamlibet multiplex ad interminabilem diuturnitatem ne comparari quidem potest. Etenim finitis ad se inuicem fuerit quaedam, infiniti uero atque finiti nulla umquam poterit esse collatio. Ita fit ut quamlibet prolixi temporis fama, si cum inexhausta aeternitate cogitetur, non parua sed plane nulla esse uideatur. Vos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis. Accipe in huiusmodi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis inluserit. Nam cum quidam adortus esset hominem contumeliis, qui non ad uerae uirtutis usum sed ad superbam gloriam falsum sibi philosophi nomen induerat, adiecissetque iam se sciturum, an ille philosophus esset, si quidem illatas iniurias leniter patienterque tolerasset, ille patientiam paulisper adsumpsit acceptaque contumelia uelut insultans: 'Iam tandem,' inquit, 'intellegis me esse philosophum?' Tum ille nimium mordaciter: 'Intellexeram,' inquit, ' si tacuisses.' Quid autem est quod ad praecipuos uiros, de his enim sermo est, qui uirtute gloriam petunt, quid, inquam, est quod ad hos de fama post resolutum morte suprema corpus attineat? Nam si, quod nostrae rationes credi uetant, toti moriuntur homines, nulla est omnino gloria, eum is cuius ea esse dicitur non exstet omnino. Sin uero bene sibi mens conscia terreno carcere resoluta caelum libera petit, nonne omne terrenum negotium spernat quae se caelo fruens terrenis gaudet exemptam?

21

Quicumque solam mente praecipiti petit Summumque credit gloriam, Late patentes aetheris cernat plagas Artumque terrarum situm. Breuem replere non ualentis ambitum Pudebit aucti nominis. Quid o superbi colla mortali iugo Frustra, leuare gestiunt? Licet remotos fama per populos means Diffusa linguas explicet Et magna titulis fulgeat claris domus, Mors spernit altam gloriam, Inuoluit humile pariter et celsum caput Aequatque summis infima. Vbi nunc fidelis ossa Fabricii manent, Quid Brutus aut rigidus Cato? Signat superstes fama tenuis pauculis Inane nomen litteris. Sed quod decora nouimus uocabula, Num scire consumptos datur? Iacetis ergo prorsus ignorabiles Nec fama notos efficit. Quod si putatis longius uitam trahi Mortalis aura nominis, Cum sera uobis rapiet hoc etiam dies, Iam uos secunda mors manet.

22

Sed ne me inexorabile contra fortunam gerere bellum putes, est aliquando eum de hominibus illa, fallax illa nihil, bene mereatur, tum scilicet cum se aperit, cum frontem detegit moresque profitetur Nondum forte quid loquar intellegis. Mirum est quod dicere gestio, coque sententiam uerbis explicare uix queo. Etenim plus hominibus reor aduersam quam prosperam prodesse fortunam. Illa enim semper specie felicitatis cum uidetur blanda, mentitur; haec semper uera est, cum se instabilem mutatione demonstrat. Illa fallit, haec instruit, illa mendacium specie bonorum mentes fruentium ligat, haec cognitione fragilis felicitatis absoluit. Itaque illam uideas uentosam, fluentem suique semper ignaram, hanc sobriam succinctamque et ipsius aduersitatis exercitatione prudentem. Postremo felix a uero bono deuios blanditiis trahit, aduersa plerumque ad uera bona reduces unco retrahit. An hoc inter minima aestimandum putas quod amicorum tibi fidelium mentes haec aspera, haec horribilis fortuna detexit, haec tibi certos sodalium uultus ambiguosque secreuit, discedens suos abstulit, tuos reliquit? Quanti hoc integer, ut uidebaris tibi fortunatus, emisses! Nunc et amissas opes querere; quod pretiosissimum diuitiarum genus est amicos inuenisti.

23

Quod mundus stabili fide Concordes uariat uices, Quod pugnantia semina Foedus perpetuum tenent, Quod Phoebus roseum diem Curru prouehit aureo, Vt quas duxerit Hesperos Phoebe noctibus imperet, Vt fluctus auidum mare Certo fine coerceat, Ne terris liceat uagis Latos tendere terminos. Hanc rerum seriem ligat Terras ac pelagus regens Et caelo imperitans amor. Hic si frena remiserit, Quidquid nunc amat inuicem Bellum continuo geret Et quam nunc socia fide Pulchris motibus incitant, Certent soluere machinam. Hic sancto populos quoque Iunctos foedere continet, Hic et coniugii sacrum Castis nectit amoribus, Hic fidis etiam sua Dictat iura sodalibus. O felix hominum genus, Si uestros animos amor Quo caelum regitur regat.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 2