Text List

Titulus 12

Titulus 12

TITVLVS XII. ECCLE. EENEEI SINE ALIOVA DIMINV. fenfertanter.

Caput 1

CAPVT 1. 1 praesumitur eontra fattemtes auiqid oceuttt. 2 Onus probandi in reum transfertur praesumptione, & actoris priuilegio, vt in nu. 3. 4 Nedum in episcopatibus, sed etiam in prae bendis, necesse est electionem publicari Debet archiepiscopus qui est patronus alicuius dignitatis mortuo praelato haberecustodiam bonorum eius dignitatis. Custodia rerum ad quem ptineat, mortuo praelato. 5 Potest episcopus cum consensu capituli sui ex causa constituere de retinendis fructibus dignitatis, vel praebendae vacantis, & vide multain nu. 7. & 8.

VT NOSTRVM. Archiepiscopo Mediolanensi mandauit Papa, quod cancellariam cuidam conferpN ret, cui ipse archiepiscopus rescripsit, quod eam alii contulerat: dominus autem Papa inde motus ex eo, quod per annum steterat cancellaria sine aliquo, qui se diceret cancellarium, & quia viua voce sibi aliquando dixerat archiepiscopus, quod nemini eam contulerat, mandauit inquiri de tempore, quo donauit cancellariam, & si modo canonico, & si persona instituta erat idonea super quibus, cum recepti essent testes archiepiscopi: archiepiscopus quasi in modum redargutionis rescripsit Papae, se grauatum ex eo, quod coactus erat probationes inducere super praemissis, cum domino Papae tanquam actori onus probandi incumberet. Contra autem inuectionem archiepiscopi Papa respondet hoc. (negotium) scilicet inquisi tionis quam fecit an vacaret cancellaria. ( Iudicii.) directi sed inquisitionis. (cum enim) ponit rationem archiepiscopi contra se: & post respondet ciuris) . 5. de renum. sup hoc. 6. q. vlti. actor. C. de proba. actor. (explorati). id est, manifesti. ( Conueniebaris) verba ponit archiepiscopi, non enim i conueniebat sed inqurebat. (Occulta) not. praesumi contra facientes aliquid occulte. sic. supra, de officio delega. consuluit. 19. dist. Anastasius. ff. de iur. fis. ita. ff. de admini. tut. existimo. 18. quaest. si perniciosam. ff. de ven. inspi. l. 1. §. inspiciendo. argumentum. C. de dilat. l. prima. libro decimo. hodie autem electiones clandestinae non valent. sup. de elect. quia propter.

Suspicione) not. praesumptione transferre onus probandi in reum. sic. supra, de procur. ex insinuatione. ff. de donatio. inter virum & vxorem. quintus. Idem est, quando actor fundauit intentionem suam. C. de contra. moram. C. de proba. siue. idem quando sponte assumit onus probationis. ff. de probatio. circa. Idem in omnibus communibus iudicijs, & cum vterque se possidere contendit. supra, de proba. cap. 2. & c. licet. ff. de probat. in tribus. idem in crimine laesae maiestatis, proditionis patriae, peculatus, & sacramentis desertis: vt. C. de aboli. fallaciter.

Item actoris priuilegio transfertur onus probationis in reum, puta si pupillus, vel miles solutum repetat tanquam indebitum. ff. de probat. cum deinde. Item ipsius rei delictum transfert onus probandi in ipsum, si enim actor probauit solutionem esse factam reo, qui negauerat reus probare, tenetur se debitum recepisse: vt in. l. praeallegata cum deinde. & infra, de solutio. is qui. Idem in negatiua, quae habet implicitam affirmatiuam. supra, de renunciatio. c. super hoc. & ff. de probatio. ab eodem. & l. filius. 3. quaest. 9. indicas. inf. de succes. abintesta. cum dilect. (Statuta). sup. de conces. praeben. vel eccle. non vacan. c. 2.

Potuissemus) not. non solum in episcopatibus, sed etiam in praebendis publicari electionem esse necesse, & nisi publicetur si fiat alia electio, tenet. Credimus tamen quod si fiat intra tempus legitimum electio, quandocunque publicetur, non tenet alia electio post publicationem facta. arg. sup. de elect. quia propter. in fi. & hoc satis innuitur hic: tamen quia non potest esse sine graui negligentia, potest illi cancellario, qui se celauit auferri cancellaria & alii dari. (Prima facie) . inf. de censi. cum olim. C. de erro. aduo. l. vlti. 3. q. 4. item qui falso. ff. de questio. de mino. & l. ex libero. (Contrarietatem) . sup. de appella. solicitudinem. C. de liber. cau. cum precum. (carnali.) not. praesumi contra consanguineos. 10. q. 3. episcopus. 89. dist. decenter. C. de donat. donatio. 1. q. 1. si quis neqe. sup. de aeta. tuam. vbi. no. (Cum in lateranens.) inf. de censi. prohibemus. (Qui dat) qualis hic erat archiepiscopus. (Donationem) potest sic sonare praesens distinctio, vt si alius siue causa custodiae, siue alio modo possidet prouentus alicuius dignitatis vacantis, non potest episcopus de prouentibus aliquid disponere, sed si episcopus possideret fructus, de iure vacantis dignitatis puta quia est dignitas quae beneficium & prouisionem recipit de mensa episcopi, potest statuere quod ad tempus teneantur fructus eius, vt hic, nec erit tunc aliquis in dignitate. Vel dic & melius, quod aliqud erit in dignitate, sed prouentus non recipiet, vel posset intelligi, quod hoc fit non tantum si de mensa episcopi recipit, sed etiam si aliunde habet dignitas reditus archiepiscopi, tamen de iure vel consuetudine causa custodiae tantum fructus percipiat, vt futuro successori reseruet semper fieri debet, nisi forte in praecedenti casu. 12. quaest. 2. huius charitatem. (Ipse) archiepiscopus. (Sed alius) forte capitulum vel alius. (Et ex donatione) siue statuendo siue paciscendo. Quidam tamen dicunt, quod etiam si capitulum, vel alius possideret, quod posset episcopus statuere de prouentibus habendis, sed non propter donationem dignitatis ( Simoniacam) 1. q. 3. si quis pre. & c. si quis asses. (Ipse) forte quia episcopus creauerat dignitatem illam, & inde est, quod vacante cancellaria possidebat, vel potius custodiebat prouentus.

(Prouentus) quia hic archiepiscopus erat patronus huius dignitatis: ideo mortuo praelato debet habere custodiam bonorum dignitatis. argumentum. supra, de appell. bo. me. O. cum ei de temporalibus debeat responderi. 16. quaest. 2. cap. 2. secus si esset patronus laicus, quia tunc non laicus, sed episcopus cui subest ecclesia per se, vel per alium res ecclesiae gubernabit. supra de officio ordinato. cum nos. infra, de succes. ab intest. c. 2. vel ad archidia. sed hoc habet de consuetudine. supra, de institutione. cum venissent. 63. dist. si imple.

Et haec sunt vera si praedictae ecclesiae non habent collegium, quia tunc custodia rerum pertinet ad collegium mortuo praelato. arg. 2. q. 2. non licet. mortuo autem episcopo, res eius debent esse in potestate oeconomi. 753. dist. quoniam quidam. Vel dic & melius, in potestate oeconomi & clerici ecclesiae. 12. q. 2. illud sta. & c. charitatem. & si non sit ibi oeconomus, clerici ea custodient, & si non sint ibi clerici, custodient ea archiepiscopi. 12. quest. 2. non licet. & q. 5. sic. vbi autem ad clericos pertinet custodia, possunt eam committere archiepiscopo: vt 9: quaest. 3. conquestus.

Et haec vera sunt quousque Papa det visitatorem, quia extunc ipse solus visitator res ecclesiae custodiet. 61. dist. obitum. & c. sequenti. & non credimus, quod sine causae cognitione & non vocatis quorum interest custodiam, vel visitatorem in praeiudicium alterius alius quam Papa dari possit.

Constituat) cum capitulo suo. sup. de his quae fi. apraela. sine consen. cap. quanto. & sic habes argumentum quod episcopus ex causa potest constituere cum consensu capituli sui de retinendis fructibus dignitatis, vel praebendae vacantis, puta si ecclesia grauetur debitis. sic. supra, de praeben. significatum. pro vtilitate etiam ecclesiae vacantis alienari possunt res etiam ecclesiae vacantis. 10. quaest. 2. c. vlti. sed contra. sup. ne se. vacan. c. 1. soluitur ibi. Imo etiam non vacante ecclesia, episcopus potest ex causa iusta alienare res ecclesiae: vt inf. de his quae fi. a praela. sine consen. c. per tuas. & c. pastoralis. inf. de dona. consulta. 16. q. 1. statuimus. sup. de praeben. auaritiae, nam & agere eis potest. inf. de suc. ab intesta. cum dilect. & ecclesiae cum dotibus suis pertinent ad episcopos. 10. q. 1. c. 2. & c. seq. item potest vnire ecclesias. infra, de excessi. praela. sicut. & de vna facere duas. I. de eccl. aedifi. ad audientiam. imo ex toto dignitatem remouere potest. 5. de consti. cum venissent.

Sed cum dignitas non vacat pralato irrequisito, qui est in dignitate institutus, non potest eius iura diminuere sine causae cognitione. C. de emam. nec. tu. 7. de ecc. edic. ad audientiam. C. de communi agr. deser. quicunque. Et haec forte tantum habent locum in ecclesijs, vbi episcopi habent iuspatronatus ex sua fundatione, cum eis sit reddenda ratio. 16. q. 2. c. 2. eis incumbit, quod vacantes ecclesias custodiant: vt no. 3. de appel. bo. me. & quod earum nomine agant, nec poterunt episcopi res illarum alienare, si autem laici haberent iuspatronatus, cum tunc ecclesiae cum dotibus suis pertineant ad episcopos ex iusta causa, res ipsarum poterunt episcopi alienare. ar. 10. q. 1. c. 2. sed patroni poterunt contradicere. ar. 16. q. 7. filijs. & etiam de honesto requirendus est assensus patroni. 12. q. 2. precariae. 10. q. 2. precariae. licet quidam illa capitula intelligant de imparibus, & secundum hoc modica videtur differentia siue vacet, siue non, cum semper de rebus eius possit ordinare, quod iustum est, sed facilius cum vacat. Item cum vacat, non potest statuere, nisi forte vrgentissima causa subesset, quod fructus diminuantur in vita praelati. 5. de dona. consulta. Item licet polsit statuere vel concedere alicui, quod ecclesiam conuertat in suos vsus, vt in praealle. decre. consulta. tamen non debet vendere, vel dissipare res ecclesiae. 10. q. 2. c. vlti. nec aliquid inde accipere pro se. 12. q. 2. nulli. nisi quod canonibus vel consuetudine sibi debetur. 10. q. 3. per totum. Nec potest in sua vtilitatem, vel in suos vsus conuertere, cum non possit fieri sine summaria cognitione. 10. q. 2. c. 1. & hoc ius. 12. qu. 2. sine ex.

Item differentia debet esse inter dantem & recipientem, & dantem & authoritatem praestantem. . de iurepa. per tuas. 5. de insti. c. vlti. C. de autho. tuto. l. 1. sed bene dicimus, quod cum aut horitate capituli sui potest constituere, quod ad tempus & etiam in perpetuum possit fructus alicuius dignitatis tenere, & ecclesiam in proprios vsus conuertere. argumentum. sup. de consti. cum accessissent. & sup. de conces. praeben. vel eccle. non vac. cum nostris. Sed alii intelligunt illam decr. cum nostris, quod authoritate superioris tenebat, & hanc decre. intelligunt, quod retinere potest prouentus pro vtilitate dignitatis, non suar omnes enim prouentus suecessori seruari debent, vt expresse habes. 12. q. 2. de reditibus. vel. intelligitur quando de mensa sua prouidebat dignitati, vt diximus in gl. illa potest. Hoc autem scias, quod si in praedictis casibus male alienauerit aliquis episcopus ecclesiae, cuius res alienatae sunt, subuenitur vel per beneficium restitutionis in integrum vel alio modo. (Causa iusta) pro debitis ecclesiae vel dignitatis soluendis.

Pro causa iusta) quantumcunque pro iusta causa episcopus alienet perpetuo bona ecclesi ae vacantis non valet alienatio nisi ecclesia habeat defensorem legitime constitutum, vt habes arg. op. C. si ob. pu bli. pensi. l. fi. C. de admi. tut. lex. & nisi fiat praemisso tractatu, & causae cognitione. 12. q. 2. siue. 10. q. 2. c. 30. Nec est contra. sup. de his quae fi. a praela. tua. & c. pasto. quia non negat hoc debere requiri, & quod ibi minus dicitur, per alia iura suppletur, ad tempus autem concedere potest sine tanta selennitate: atoS hie.

PrevBack to TopNext

On this page

Titulus 12

Caput 1