Text List

Titulus 11

Titulus 11

TITVLVS XI DE HIIS QVAE FI A MAIORI PARTE CApituli.

Caput 1

CAPVT I. 1 quid operetur appellatio extra iudicium facta, item quae diuersitas sit inter eum, qui in forma iudicii & eum qui extra formam procedit in nu. 2. 1 Potest quisqu contradicere his, quae facit capitulum in laesione iuris capituli. & in nu. 4. In omni mandato quod fit extra iudicium, non est necesse appellare, & tamen salua manet omnis exceptio, & omne ius. 3 luramentum clericorum contra deum & vtilitatem ecclesiae non obligat. 5 In electione non retractatur quod fit post appellationem etiam ex legitima causa interpositam nisi probetur causa.

CVM IN CVNCTIS. ( piuribus & sanioribus.) 64. dist. extra. 23. di. in nomine. 20. distin. de quibus. ff. de reg. iur. Pomponius. (per quasdam) . 1. in quibusdam ecclesijs.

1 (Permittunt) appellando ne fiat contradicendo, vel comminando tam de iure, quam de facto, appellatio autem ista facta extra iudicium hoc operatur, quod factum super quo appellatur reuocat ad audientiam Papae, vel alterius proxime superioris, ad quem appellat, ita quod si appelletur ad Papam ex iusta causa, alius inferior iudex non cognoscet de illo, nec etiam valebunt literae impetratae ab aliqua partium super eodem negotio, nisi fecerint mentionem de appellatione, siue ad Papam facta, siue ad alium inferiorem. sup. de rescrip. ex parte.

Ipse autem a quo appellatur propter huiusmodi appellationem non dimittet, quin perficiat factum super quo appellatur, nec reuocabitur, nisi probetur veritas causae. Ratio diuersitatis inter eum, qui procedit in forma iudicii, & eum, qui extra formam iudicii est, quia iudex procedit in forma iudicii, & debet audire legitimas exceptiones, & nisi audiat iuste appellatur ab eo, sed secus est in eo qui non vt iu¬ ex, sed vt priuata persona perficit factum suum, quia ille in forma iudicii non procedit, nec procedere potest, & non imputatur ei, si non audit contradictionem, vel appellationem aduersarij, nisi probet veritatem appellationis. (a paucioribus). 31. di. Nicena. 20. q. 2. non licet.

obiectum) in capitulo, non est vis huiusmodi decre. in obiectione causae rationabilis, quia etiam si non obiecerit, tamen postea audietur. sup. de elect. cum in veteri. & c. congregato. sup. de appel. con stitutus. cum infinitis concordantijs, sed est vis, & ius nouum huius constitutionis, quod non reuocatur factum post talem contradictionem, vel appellationem, nisi probetur coram superiore, & datur securitas maiori parti quod secure procedat, non ob stante contradictione paucorum.

Et intelligimus hoc verum scilicet quod semper quisque potest contradicere his quae faciat capitulum in laesionem iuris capituli, vel etiam contra eos, qui contradicunt & contra alios iniuste & extra officium, & ius quod capitulum in eos habet, alias si capitulum aliquid alicui mandat, quod officium capituli pertinet adimplere tenetur, alioquin in eum iurisdictionem exercebit, quia cuicunque licet iurisdictionem suam defendere. ff. si quis ius di. non optem. l. 1. Tamen vt quidam dicunt, quandoque valet appellatio huiusmodi, vtputa si contra ius grauetur, quia quicquid fit post appellationem, cassatur, secus autem si non esset appellatum, sed hoc non credimus. Item est casus vbi est necesse appellare, alioquin videtur consentire, vt si vocetur ad massariam, vel aliquod aliud officium ecclesiae, puta syn dicatum, vel officialatum, vel consimile, quod sit publicum officium authoritate & vtilitate: vt. C. de app. si ad. & l. hi qui ad ciui. secus autem si sit publicum officium, authoritate & vtilitate, qualia sunt illa, de quibus habes 8on. di. c. vlti. & 37. dist. c. 1. quia tunc non habet necesse appellare, sed executiones proponere. ff. quando appel. sit. l. 1. & l. si quis tutor. vnde dicimus, quod qui eligitur ad aliquam dignitatem, si est de capitulo appellare tenetur, si non vult recipere. Si autem non sit de capitulo non videtur consentire tacite, sed expressus consensus est necessarius. supra, de elect. cum inter. alii tamen dicunt in honoribus & muneribus ciuilibus obtinere non in ecclesiasticis, vbi liber debet esse consensus, & vbi ne¬ mo cogitur consentire. Si autem iniudicio, vel in forma iudicii aliquid praeciperet, vel faceret capitulum, necesse est appellare vel praecepto obedire. supra,de reg. iur. quod ad eonsul. & idem intelligendum videtur in omni mandato, quod fit extra iudicium, scilicet quod non sit necesse appellare, & salua sit sibi omnis exceptio, & omne ius quamuis non appellet.

(Obiectum) alijs videtur, quod quilibet de capitulo tenetur contradicere ahis quae male fiunt in capitulo, siue per ea laedatur capitulum, siue ipse contradicens, siue quicunque alius, quia si consenserit, vel si non contradixerit, cum tacite consentire videatur, vel contradicere teneatur, inuoluetur peccato & poena, cum alijs qui consentiunt expresse, non videtur tamen nobis, quod liceat sibi appellare propter hoc, quod alius grauetur per capitulum, nec appellationem, nec contradictionem prosequi, quia non interest sua. 2. quaest. 6. non solent. sed bene potest denunciare superiori peccatum capituli, vt emendetur & etiam puniatur. 2. quaest. 7. quapropter. & c. seq.

(Et ostensum) coram superiore. & eodem modo in electione non retractatur, quod fit post appellationem etiam ex legitima causa interpositam, nisi probetur causa. supra, de elect. cum inter canonicos. & idem dicimus vbicunque tractatur de ordinatione ecclesiae, vt hic, imo plus vbicunque appellatur extra iudicium, quia non fuit iudex coram quo posset probare veritatem causae, & ideo nec offerre tenetur, sed coram superiore probabit, nec sufficit probare ex iusta causa appellatum, nisi probet veritatem causae ad hoc, vt quae postea facta sunt reuocentur, esset enim intolerabile, quod quamcito aliquis appellaret non iusta, sed falsa causa assignata, quod statim cessaret a faciendo is, a quo appellatur. Se iuramento) scilicet quia iurauerit facere, nisi cum consensu totius capituli etiam vno solo discordante, & haec fuit causa huius constitutionis, & hoc inquam non debet impedire constitutionem istam, vel licet canonici iurauerint aliquid facere, quod sit contra Deum, vel vtilitatem ecclesiae, & occasione huius iuramenti velint impedire, ne id vtilitatis fiat: quod communiter placeat constitui, non sunt audiendi.

Caput 2

CAPVT II. 2 consuetudo nunquid iuuet aliquem canonicum, vvt possit interdicere eeclesiam. 2 renetur episcopus ad cogen. aliquo: ne interdictum seruent.

QVAESIVIT. (Minimis) . i. modicae scientiae, vel. i. inferioris gradus. (Non debes) no. consuetudinem non iuuare a aliquem canonicum, vt possit interdicere ecclesiam, quamuis possit iuuare, vt habeat iurisdictionem: & per consequens poterit ecclesiam, & personas interdicere. ar. sup. de offi. dele. ex literis. si autem esset praelatus, qui haberet ordinariam iurisdictionem, vel delegatam, posset interdicere ecclesiam. sup. de appel. dilecto. 5. de offi. deleg. sane. 2. Vel dic, quod ex consuetudine potest induci, vt quisque canonicus habeat iurisdictionem in aliquos hom ines, super quos habet aliquam prelationem, puta quia sunt, vel habitat in praebenda, & tunc secundum consuetudinem poterit non tantum interdicere certos homines, vel excommunicare, sed etiam terram, sed hoc non potest consuetudine induci, quod pro factis communibus ecclesiae, quilibet canonicus interdicat, vel excom. municet homines ecclesiae, quia quomodo poterit eos ligare, qui non sunt subditi eis. ar. contra eos. 21. dist. inferior. nec enim quilibet de capitulo dominus est hominum ecclesiae, vel de capitulo, sed vniuersitas. 12. q. 2. qui manumittitur.

2 (Ab alijs) no. episcopum teneri ad cogendum aliquos, vt interdictum non seruent: & ad hoc ex officio suo coget subditos. (deliquerit) puta quia ponit interdictum in ecclesia, vel quod melius est, non loquitur de delicto ponendi interdictum, sed de delicto, quod alius perpetrat, & dicit, quod propter hoc non est interdicenda ecclesia, sed ipse tantum puniendus est.

Caput 3

CAPVT III.

EX ORE. (In praepositum) Praepositus autem Augusten. electus erat in episcopum Brixiens. iam enim transierat tenpus de consecrandis episcopis, quia alias non licet. sup. de ele. cum in cunctis. (In signum) licet sic diceret non probat, quia si probauisset, sicut ex electione acquiritur ius canonicatus, ita ex inuestitura vacantis beneficii, cum ad hoc quod sit canonicus, sufficiat consensus electi, & eius qui potestatem hebet eligendi vel conferendi. sup. de elect. cum inter canonicos. alias autem per inuestituram in corporalibus, vel per alium contractum, non transit dominium sine traditione. C. de distrac. pig. qui praedium. nisi in casu. C. de dona. quae sub modo. l. 1. C. de pact. inter emp. commissoriae. ff. de acqui. pos. l. 1. §. sed per eum. ff. de acqui. re. domi. homo liber. ff. de dona. inter vir. & vxor. si vxor filios. nec possessio, vt hic. arg. tamencontrarium. supra, de consue. cap. 2. & ibi de hoc not. Vel dic, quod dedit annulum in signum inuestiturae, non praesentis, sed futurae, vel forte inuestiri debebat sub conditione, quae forte non extitit, & quod eum non inuestierit, ex eo apparet, quia ipse hic non erat in curia, sed ei alibi existenti annulum destinauit, scilicet executori de quo eum inuestiret. (Annulo) hic annulus fuit destinatus iudici, vt cum vacaret praepositura eidem E. per electionem canonicorum vel per executores conferretur sibi praepositura, & per illum annulum inuestiretur de ea (audiuisset) forte ab his, qui de curia venerant, vbi confirmatus erat(literas) de propositura danda H. (earum) literarum Papae vel delegatorum eius (assignato) a iudice delegato (ipsi) canonici Augustens. (fi.) non est. hic H. ille praepositr de quo hic agit, & cuius fuit electio confirma, sed alius cuius electio cassata fuit, vel erat mortuus (elegerunt) pro quo facto, licet ipsi pro inobedientia sint puniendi, electio tamen ab eis facta tenet, de hoc not. supra, de praeben. inter caetera. (inuestitus) scilicet in signum inuestiturae futurae annulus destinatur. (Inuestiretur) per executores (ratione) qua ratione cassata fuerit hic non dicitur, sed propter defectum aetatis cassata fuit, vt quidam dicunt. (Exhibuit) supra, de praeben. dilectus filius P. vbi habes contrarium. soluit tamen ibi. (Per appellationem) appellauit enim hic II. mortuus H. cui reuerentiam, vt praeposito exhibuit, & capitulo Augustens. coadunato pro eligendo alio praeposito, ne alius praeter ipsum in praepositum eligeretur, cum ad eum de iure praepositura spectaret. ( Communem) supra eodem cap. 1. de praeposito faciendo.

Caput 4

CAPVT IIII. 1 Maior pars capituli cum episcopo pro vtilitate ecclesiae potest aliquid statuere de rebus ecclesiae singulariter & specialiter ad quenlibet canonicorum pertinentibus.

EX PARTE. ( Restaurandam) ad hoc faciendum deputata est quarta redituum, vel tertia secundum diuersas consuetudines. 10. q. 3. vnio. 12. q. 2. concesso. & c. sequenti. vnde videtur, quod canonici ad hoc conferre non deberent. Respondemus non vbique fieri illam diuisionem quartarum secundum quod habes. 11. q. 1. antiquos. & c. de his. ibi locum habet decretalis, consuetudo enim in talibus est seruanda. inf. de sepult. certificari. & etiam si quarta non sufficeret ad fabricam, posset cogi conferre de alijs. 16. q. 1. si monachus. ( Statuimus.) no. quod de iure est non de gratia. Sanioris) no. maiorem partem capituli cum episcopo pro vtilitate ecclesiae posse aliquid statuere, de rebus ecclesiae singulariter, & specialiter ad quemlibet canonicorum pertinentibus, secus autem si non essent res ecclesiae, sed proprie canonicorum, quia ibi potior esset conditio prohibentis. ff. eo. Sabinus. ff. de serui. rusti. praedi. per fundum. argumentum. contra. sup. de consti. cum omnes.

PrevBack to TopNext