Titulus 16
Titulus 16
Caput 1
CAPVT I. 1 Non solum in mutuo, sed etiam in aliis contractibus non tenetur ecclesia, nissi quantam versum est in vtilitatem eius. Ecclesia quando teneatur ex deposito. Transactio super vsuras non valet. Praelato non licet renunciare gratis vtilem exceptionem ecclesiae competentem.
GRAVIS ILLA. ( Conuetsam) C. quod cum eo. qui ea quae. & 10. qon. 2. hoc ius. §. is cum. ff. depo. l. 1. §. an in princip. potest etiam dici, quod ideo hic non tenetur ecclesia, quia non fuit apud eum depositum.
Item not. non solum in mutuo, sed etiam in alijs contractibus non teneri ecclesiam, nisi quantum versum est in vtilitatem eius, quod intelligimus verum in contractibus, qui fiunt alterius gratia tantum, si autem fiant gratia ecclesiae, puta in emptione & locatione, & consimilibus, secus sufficit enim quod vtiliter concurrit. ff. de mino. verum. §. sciendum. & §. seq. nisi in mutuo, quod licet contrahatur gratia ecclesiae non tamen tenetur, nisi versum sit in vtilitatem ecclesiae. 10. qo. 2. hoc ius. imo & si non vtiliter contrahat ecclesia, dummodo forma seruetur contractus tenet, sed reuocari potest per in integ. resti. C. de praedi. mi. si quid. sup. de in integ. resti. c. 1. Nec credimus quod in aliquo contractu, nisi in mutuo, quod ille qui contrahit cum ecclesia debeat esse solicitus, quod pecunia quam ei pro contractu dat in vtilitates ecclesiae conuertatur, vel expendatur, non enim inuenitur hoc iure cautum. Nec obstat. ff. de reb. eorum qui sub tu. magis. §. illud. quia ibi de magistratu qui praestat authoritatem venditioni, qui debet esse solicitus, alioquin forte tenetur. Nec obst. 10. quaestio. 2. hoc ius. quod similiter intelligitur de episcopo authoritatem praestante, vel non dicitur ibi, quod si non fuerit pretium solutum pro debito, quod res vendita ab eo reuocetur, sed si non fuerit forma seruata.
Alii tamen dicunt quod curiosus esse debet, vt pecunia expendatur in vtilitates ecclesiae, alioquin non tenet contractus, hoc autem bene fatemur, quod ille, qui soluit pecuniam, debet soluere, si vult esse bene tutus authoritate superioris ordinarii. argument. ff. de mino. ait praetor. §. 1. C. de admi. tu. §. sancimus. & l. penul. Si autem sine eo soluat liberatur, sed ecclesia restituitur in integrum, si pecunia non conuertatur in vtilitatem ipsius ecclesiae. C. si tutor vel. cu. interue. l. 1. & per totum. C. si ad. sol. l. 1. in quibusdam autem casibus, non crederemus ecclesiam restituendam, scilicet, contra illos, qui soluunt sibi reditus, vel pensiones annales, & nisi excedant summam centum aureorum. C. de admi. tut. sancimus. constitutiones. C. ad Lreb. sancimus. pro eodem enim repetamus soluere praelato & tutori, de quo praedictae leges loquuntur. Imo plus dicimus, quod si quis alicui canonico, vel alii etiam recipienti pro ecclesia soluerit, & salua sit pecunia ecclesiae, tutus est exceptione doli, qui soluit. arg. ff. de admi. tu. minoris. ff. de condi. inde. naturalis filii. insti. quibus alie. non licet. §. vlt. C. pro emp. eum. vel forte posset dici hoc speciale, quod quando pro debitis fit venditio rei immobilis, quod sic debet esse curiosus, vt dictum est, imo priori creditori soluere debet in Authen. de eec. ti. §. sancimus. nec alias petet, nisi haec faceret, sicut in mutuo diximus, sicut hoc ipsum speciale est mutuo ciuitati facto. ff. si cer. pe. ciuitas. & in muliere consentiente instrumento creditoris, C. ad Vel. Authen. si qua. §. & in seruo. ff. de in rem verso. quod si. §. nec non. In alijs autem contractibus, vel venditionibus non est sic adhibenda diligentia. (Non ecclesiae) quod autem apud praelatum & ecclesiam aliquid deponitur, tunc ad addendum ecclesia obligatur, & tamen tunc etiam non videtur teneri, nisi aliquod lucrum de deposito senserit. arg. ff. depo. licet. §. si filius. (Sub quaestionibus.) 14. quaestio. 6. c. 1. 12. quaestio. 2. fraternitas. 5. qon. 5. illi. (Pacisci) de gratia in sustentamentum vitae & restitutionem damni, nam si calumniose promissionem vel pactum obtinuisset secus esset. ff. de condi. inde. in summa. circa prin.
Pacisci) hoc pactum dicitur valere de gratia, & non mero iure, quia non licet praelato renunciare gratis vtilem exceptionem ecclesiae competentem, sicut hic erat, quod depositum vel debitum non est in vtilitatem ecclesiae conuersum. arg. ff. de pac. contra iur. §. si curator. & §. seq. C. de transact. praeses. sed si super mutuo contra quod poterat excipi, quod non esset conuersum in vtilitatem ecclesiae sit transactum, vel iudicatum, & agatur actione in factum ex re iud. vel cond. ob causam, vel ex stipulatione, vel praescrip. verb. vt detur quod in transactione conuenit, vel quod iudicatumest, non poterit excipere, quod debitum, de quo est iudicatum vel transactum, non sit conuersum in vtilitatem ecclesiae, nisi iuuet se beneficio restitutionis in integ. contra rem iudicatam, vel contra transactionem. C. si aduer. trans. & C. si aduer. rem iudi. per totum. ar. ad hoc quia post sententiam non licet exceptionem proponere, nec noua instrumenta producere. sup. de sen. & re iudic. inter suborta. C. de except. praescriptione. 3. de transact. c. 1. ff. si quis caut. l. 2. in prin. Item solutum ab ecclesia ex causa iudicati, vel transactionis repetere non poterit, quia indebitum, vel fine causa solutum, cum non sit indebitum saltem ciuiliter, nec sinecausa soluit, ex quo transactum est, vel iudicatum. ff. fa. erc. cum pu. ff. de iud. de qua. §. fi. ff. de condi. inde. in summa in prin. Quidam tamen dicunt, & forte bene, quod si sciens indebitum, vel non conuersum in vtilitatem ecclesiae transegisset, datur repetitio per condi. ex iniusta causa, quia calumniosa est huiusmodi transactio. ff. de condi. inde. in summa in prin. 2. q. 3. §. notandum.
Item dicunt quidam & forte bene, si per calumniam falsum allegans, sciens quis obtinuit iniustam sententiam etiam aduersario & iudice consentientibus, obstat ei doli exceptio, ibi eorum consensus non excusat a malitia. argumen. ff. de iud. si praetor. §. 1. quia dicunt in hoc casu, quod res iudi. non tollit conditionem sine causa, alii tamen in sententia contrarium dicunt, & intelligunt illum. §. tantum, quando contra absentem fertur sententia pro aliquo praesente scienter falsum allegante.
Et haec videntur vera, scilicet, quod repetere possit ecclesia, quod dedit ex calunniosa transactione, quando credidit conuersum in vtilitatem ecclesiae, & non erat, quia si sciret, non conuersum, & scienter transigeret, tunc non posset repetere, quia scienti non infertur dolus. ff. de act. emp. l. 1. in fin. nisi tempore quo primus contractus mutui fiebat in fraudem ordinatum esset, quod subsequenti tempore fieret transactio super primo contractu mutui, aut auxilium quod habebat ecclesia in contractu mutui tolleretur ei in contractu transactionis, nam hoc casu, satis dici posset, quod etiam si vterque sciret non conuersum in vtilitatem ecclesiae, tamen ecclesia repetens datum ex causa huius transactionis repeteret per conditionem ex iniusta causa. Et contra agentem ex tali transactione datur exceptio, quia datur sicut repetitio, quando fit fraus de contractu ad contractum alterum vel eundem, eodem tempore celebratum. ff. de dona. inter vir. & vxo. si sponsus. §. circa. ff. ad velle. quidam. ff. de ac. emp. l. lul. §. idem Pomponius. & l. emptorem. §. Iul. eadem ratione debet dari repetitio, si fraus fit de contractu ad contractum, qui alio tempore fieri debet, cum aequalis fraus sit vtrobique, & sola fraus est causa repetitionis.
Quidam tamen dicunt, quod semper licet ecclesiae venire contra transactionem initam fraudulenter scientibus & connsentientibus ambabus partibus. C. de transact. praeses. si autem transactio dicatur nulla, vt si conueniant quod aliquid, detur pro vsuris haec transactio, nec actionem impedit, nec exceptionem, quia per nullam transactionem tenetur quis ad vsuras.
Caput 2
BONA FIDES. (Saluis) C. locati. l. 1. ff. eodem quod nera ua. (Depositas.) ff. eod. l. 1. §. saepe. & §. de leui. idem & si ui gratia depositum tantum sit factum, & tunc etiam forte tenebitur de leuissima culpa. ff. si cer. pe. si quis nec. (Pro custodia) nisi tamen per actionem depositi, sed locati si quantitas fuit data, fi autem species per actionem prae. ver. institu. mandati. §. vlti. ff. eo. l. 1. §. si quis seruum. & tenetur hoc de leui tantum. ( Pacto) ff. eod. l. 1. §. si conuenerit. & §. saepe. ff. locati. quae mercedem. (Culpa) ff. eod. l. 1§. si rem. (Mora) depositarius enim & quilibet debet debitor post moram tenetur de casu fortuito, satis enim est, quod res potuerit non perire penes actorem. ff. de leg. 1. seruos. §. 1. ff. eod. si in alia. §. vlti. quidam autem distinguunt, an res esset penes actorem peritura, an non. argumen. ff. eod. plures. §. siue. (Fortuitus) dum tamen casus numerentur in pacto. ff. si quis cau. sed si quis. §. quaesitum. (Reuocare) etiam contra pactum appositum. ff. eod. l. 1. §. penul. (Compensationi) insti. de act. §. in bonae fidei. (Si causa.) C. de compen. I. vltima.