Text List

Titulus 17

Titulus 17

TITVLVS XVII DE EMPTIONE VENDITIONE

Caput 1

CAPVT I.

PLACVIT. (Admoneant) & si necesse fuerit compellant. 42. distin. §. hic etiam secundum Alanum, sed nos conra, nisi esset notorium, quia tunc posset excommunicare, nisi emendaretur, vel interdiceret nocentes. (Iussu) nota defensionem peregrinorum pertinere ad ecclesiam & ad quoslibet sacerdotes. Alii contra. de episcop. audi. l. prima.

Caput 2

CAPVT II.

ET MENSVRAE. (Poeniteat) Et pnnitur per l. Cor. de fal. & ff. de var. &c extraor. cog. nouerit.

Caput 3

CAPVT III. 1 contratuus ftnt non potest freri ab initio fne solennitate, ita nec ratum haberi.

CVM DILECTI. (Tunc. Tempore venditionis, quod spectandum est. ff. de euict. ex mille. §. 3. C. de rei vendi. si voluntate. (arbitrio) C. de rei vend. l. 2. Contrariam) sed nonne hoc ipso, quod capitulo ignorante factum est, nulla erat venditio, & sic non erat necessaria restitutio in integrum: Respondemus licet dicetur capitulum ignorasse non probabatur, vel non fuit actum, nisi ex hac causa, quia deceptus erat vltra medium iusti pretij, vnde primo soluatur capitulo, si velit dicere contractum nullum propter consensum capituli non habitum, quod dicere possunt. Qui enim quod ex vna causa petit, non prohibetur petere ex alia. ff. de excep. rei iudi. & an eadem. C. de inoffi. test. eum qui. Sed dices nonne agendo ex empto videtur ratum habuisse contractum, ergo decaetero non potest dicere nullum. C. de furt. l. 1. ff. de tribu. quod in hae1 red. S.eligere. Sed respondemus, quod sicut ab initio non potest fieri contractus sine solennitate, quae est. 12. questio. 2. sine ex. sic nec ratum haberi, haec sententia fuit iusta, quia non constabat de pretii quantitate, si enim de ea constitisset, tunc debuisset mandare, quod sententiaretur in optione esse emptoris, an vellet pretium recipere, & rem emptam dimittere venditori, an vellet rem retinere, & pretium supplere, vt hic dicit, & ideo expone verbum, quod sequitur, salua quaestione canonis super deceptione pretij, id est, super quantitate pretij. argument. sup. de test. cum causa. iudex enim supplere, & emendare debet sententiam. inf. de test. Rainutius. in fi. de consensu autem capituli bene facit, quod illud reseruat, quia de illo non potuit iudicare, quia non fuit petita reuocatio contractus ex illa causa, per officium autem iudices, antequam inciperet cognoscere de appellatione, an esset iusta, vel iniusta, bene poterat mandare, quod res translata in alterutram partium, post appellationem reuocaretur in primum statum, vt not. sup. de excep. dilectae.

Caput 4

CAPVT IIII.

PERVENIT AD NOS. (Vero.) C. ad velle. Authen. siue a me. (per 30.) hoc enim non prodest, cum tempore matrimonii non currat ei praescriptio in rebus mariti. C. de iure do. in rebus. C. de praescrip. 30. anno. cum not. §. illum. C. de anna. excep. l. 1. §. vlti. nec possunt alienari, nec etiam consentiente vxore. C. ad velle. Authen. siue a me. In communes) similiter nec hoc sufficit, cum saltem pro parte viri, vel id, quod in vsum viri cesserat, non debuerit computari. C. ad velle. Authen. si qua mulier. & nec etiam pro parte mulieris, quia maritus de suo, non de bonis mulieris eam alere debet. Consulere) nec hoc etiam ei proderat. argumen. inf. de dol. post di. re. per vestras. licet enim agere possit tunc. C. de iure do. vbi non tamen cogitur. Dic ergo mulierem ideo non potuisse venire contra eam, quia non debet de iure eam lucrari post mortem mariti. C. de pact. com. super do. l. pen. & vlt. & Aut hen. qualitas. nisi pactum interuenisset. C. de rei vxo. act. l. 1. §. illo proculdu. & sic intelligitur. Authen. C. ad velle. Authen. siue a me. Vel dic, quod ratificauit eam per secundam confessionem. ff. ad velle. siue me.

Caput 5

CAPVT V.

AD NOSTRAM. (Patet) Praesumptiue sic. inf. de pigno. illo. (Dimidiam) haec sola praesumptio sufficiebat, vt iudicaretur fraudulenta, vel vsura. argum. ff. de transact. cum hi. §. modus. C. mandati. per diuersas. tamen hoc sine prima nihil valet, scilicet, quod infra certum tempus debet restituere empta (pretii) praedictarum rerum venditarum. (Poenam) inf. de vsur. quia in omnibus, sed alias, & poenas imponere potest. sup. de iureiur. ad nostram. inf. de vsuris. conquestus. & c. tuas. sed ab ista incipiendum est sic. sup. vt lit. non contestat. quoniam. infi.

Caput 6

CAPVT vI. 1 Deceptus vltra dimidium quis dicatur

CVM CAVSA. (Recepto) C de rei ven. l. 2. (Restituerent) cum quis decipitur vltra dimidiam iusti pretii agi potest, vt vel rescindatur contractus, vel suppleatur pretium actum ex contractu, & sic agit perpetuo, quiaoens actiones personales sunt perpetuae, vel condictione ex lege quae est. C. de rei vend. l. 2. vel officio iudicis petita restitutione in integrum intra quadriennium. tantum. C. ex quibus caus. in contractibus. C. de temp. re. superuacuam.

Et habet hoc locum in contractibus bonae fidei, secus in contractibus stricti iuris, licet tunc habeat locum exceptio secundum quosdam. ff. de verbo. oblig. qui vsum. cum aliter in transactione non habet locum deceptio vltra dimidiam. inf. de reli. do. constitutus. ff. ad Trebel. Lucius. §. vlti. est autem deceptus vltra dimidiam, qui rem valentem 9. dedit pro quatuor, alii dicunt qui rem valentem septem, dedit pro quatuor.

Caput 7

CAPVT VII. SI VENDITOR. ( Institutum.) In his casibus repellitur actor agens de euictione. ff. de euict. si rem quam. §. vlti. & l. si dictum. §. si praesente. & l. Herennius. & l. si dictum. §. si promissio. & l. si rem. §. si duple. & l. si seruum cum. & l. si mancipium. & l. si ideo. & l. quae aliam. & l. mandati. & l. si procurator. §. si ignorans. & l. si per imprudentiam. respon. 1. & §. si quis. & l. vlti. ff. quarum re. ac. non datur. l. vlti. §. 1. (Affuit) & eum determinauerat. Per iniuriam) talem, scilicet, ex qua iudex litem suam facit, quia tunc ipse iudex tenetur. C. de poena iud. qui ma. iu. l. 1. ff. de iudi. filius. si autem talis esset casus, quod iudex non teneretur. vel si non sufficientes probationes induxisset emptor, sine dolo malo, tune bene teneretur venditor, qui de probationibus illius rei, quam vendidit debet esse solicitus, & vt hic apparet venditori imputatur defectus probationum, & emptori culpa sua, vel malitia iudicis, vel imprudentia.

PrevBack to TopNext