Text List

Titulus 20

Titulus 20

TITVLVS XX. DE FEVDIS.

Caput 1

CAPVT I.

INSINVATIONE. ( Gageria) villae vel possessiones. (Ecclesiae). id est, episcopatus. (Recepisse) in causa piEgnoris c computandos) & est hoc forte in odium feudorum, sicut inf. de vsuca. c. 1. nam cum non liceat res ecclesiae alienare sine necessitate. 12. q. 2. necessitatem. & c. sine ex. & feuda de gratia concedantur, & contra ius facilis est eorum reuocatio. arg. sup. de his quae fi. a praela. sine con. ca. cum apostolica. vel hic vocat feudatarios rusticos, qui teneant aliquas possessiones, quarum ratione debent aliqua seruitia exhibere, & non excedant multum fructus valorem seruitii, alioquin esset contra mandatum Dei, mutuum dantes etc. dic nanc decre. & consimiles loqui in eo casu, quando illicite tenentcilicet quia in feudo datae fuerunt in casu illicito, si cut si decimae in feudo darentur, quae tamen sine scandalo recuperari non possunt: & hoc innuitur. inf. de vsur. e. 1.

Caput 2

CAPVT II.

EX PARTE. (De nouo.) Hoc enim iuramentum intelligitur vt rem ceudatariam constituat. (Alienare) & propter hoc debeat amittere feudum. ( Recuperare) de facto: quia de iure ipso facto cadit a feudo vel a iure feudi. (Concedas) in nullo enim casuum praedictorum erant possessiones de mensa, vnde iuramento non astringebatur, quod tantum loquitur de possessionibus ad mensam pertinentibus. ar sup. de rebus eccle. non alie. vt super posses. vbi not.

PrevBack to TopNext