Titulus 19
Titulus 19
Caput 4
QVAESITVM (Mancipio.) id est, collatione (fugitiuos) id est, qui fuerunt fugitiui, sed modo desierunt. 12. quaest. 2. P fugitiui. & sic non est contrarium. C. ad. l. fal. de pla. in fuga debet tamen denunciari emptori vitium serui, ne redhibitioni subiaceat. ff. de contrahenemp. quod saepe. §. si quis amico. (Est absurdum) de honesto, vel sine causa.
Caput 5
QVAESITVM. ( Praebendarum.) quae in diuersis ecclesiis sunt, vel etiam in eadem ecclesia, sed diuerso iure censentur, puta, quia vni praebendae aliquod speciale onus incumbit quod non incumbit alii, vel si sunt in eadem ecclesia diuersae dignitates, vel diuersorum officiorum praebendae, forte, quia aliquae deputatae sunt cantoribus, aliae alijs officiis, alias autem bene potest vnus canoni¬ cus vnam praebendam cum alio permutare, dummodo collatio praebendae non pertineret ad inuestituram alicuius: quia tune videtur quod eius debet requiri consensus. Simoniae) . 7. c. proxi. 1. q. 2. quam pio. bene potest dicere quod ex quo non possim secure in mea ecclesia morari, vel proficere ibi diuersitatem linguae, vel alia iusta de causa. Supplico vt de mea praebenda, vel ecclesia alii prouideatis, & mihi prouideatis in alia, credimus etiam quod possit ei dicere, & tali melius competeret mea ecclesia: & mihi sua. arg. sup. de praeben. inter caetera. sed ipsis qui commutare debent hoc inter se pacisei, & tractarenen licet.
Caput 6
AD QVAESTIONES. ( Habet) ad mensam suam deputatam, alias non liceret. supra, de reb. eccle. non alie. c. 1. vel non solum ecclesia erat maioris ecclesiae: sed etiam possessiones. 26. q. 2. c. 1. & not. sup. de praeben. de monachis. vel duinc, quod permutatio potest fieri de ecclesijs non solum ad mensam pertinentibus, sed etiam de alijs, in quibus quantumcunque iuris habet, non enim prohibetur permutationem fieri iurium spiritualium inter se, vt hic dicit. (Ecclesijs) cum ecclesijs transibunt alia spiritualia, vt sunt decimae & mortuaria. Misceantur) id est, separatim fiat contractus ecclesiarum a contractu possessionum, vel hic vult dicere, quod caueant permutantes, ne occasione spiritualium iurium, de quibus plus habet vna eclesia, quam alia plus, vel minus pecuniae, vel alterius rei temporalis tribuant.
Caput 7
CVM OLIM. ( Commutassent.) & male. sup. eo. quaesitum (Inficiabatur) sed postea fuit probatum alio modo, vt statim sequitur. ( Resignauit) mentitur, vt statim sequitur: & per alias probationes constituit. (Constaret) fotte per testes. confessio enim contradicebat vt statim dixit. (Errorem) ist permutationem.
Caput 8
CVM VNIVERSORVM(Praebenda) hoc enim conuenerat inter eos, quod G. praebendam suam daret cui¬ dam consanguineo ipsius L. & L. praebendam suam daret G. (Consanguineo) qui etiam illicite permutationis conscius & fauor erat. (De iure) . 3. eo. quesitum. ( Simplicitati) hic enim de benignitate loquitur, secus de iure. Amoto) resignauerat enim de causa, quae non fuerat secuta, tamen iustius videtur, quod L. qui fuerat deceptor priuaretur. sed & hoc iustum erat, licet enim G. esset puniendus, ex eo, quod simoniace resignauerat, vel renunciauerat. renunciatio tamen non tenebat, quia simoniace, sicut nec collatio beneficii simoniace facta tenet. arg. 1. q. 1. ordinationes. & quia ex causa renuneiauit quae non fuit secuta.