Titulus 22
Titulus 22
Caput 2
PERVENIT. (Transcripta) quae tamen ad probationem non sufficiunt: vt supra, de fide instru. c. 1. & hoc satis col& ligitur ex eo, quod sequitur, si ex confessione etc. nisi enim transcripta facta essent cum ea solennitate quae est notata. supra, de testib. Albericus. non faciunt fidem. Reditibus). C. quae res pig. ob. po l. spem. & vlti. contra solu. non possunt obligari speciali conuentione, sed a iudice pro debito canonici & ex causa iudicati possunt obligari & addici. C. de excep. rei iud. stipendia. C. de pri. mi. l. 1. ff. de rebus eo. qui sub tu. vel cu. magis. §. non passim. & ex eadem causa possunt interdici stipendia. ff. de reg. iu. commodis praediorum. (Suspendatis) nam licet ad hoc non agatur, si tamen ipsis defendentibus conuicti fuerint de aliquo crimine, tam ordinarius, quam delegatus eos punire a poterit, maxime acum sit notorium in iure, & infamia inde orta sufficiat ad suspensionem eius. 2. q. 5. presbyter si. secus aute esset, & si non esset in iudicio, & tunc probaretur aliquod crimen contra eum. sup. de ord. cog. cum dilectus.
Caput 3
CONSTITVTVS. (Soluat) hoc habet locum in quatuor casibus. Primus est, si reus dilapidat bona sua. Secundus, si fideiussor condemnatus est creditori. Tertius, si ex pacto hoc conuenit a principio. C. mand. si pro ea. Quartus, si diu stetit in obligatione. ff. manda. Lucius Titius ar. ff. manda. si mandato. §. quoties. ff. commo. si vt certo. 3. c. vlti. (lle) cancellarius. Satisdatione) haec cautio non est necessaria, cum sufficiat sola citatio, & si non se praesentauerit, procedi possit ad testium receptionem. sup. de testi. cap. 1. hic autem ideo petita fuit cautio, quia praesumebat poena, quod cancellarius malitiose vellet fatigare aduersarium in mittendo Bononiam pro testibus recipiendis, vt autem cesset ab hoc grauamine, vult quod etiam ipse suum nuncium mittere compellatur. (Significent). sup. de testi. causam. supra, de proba. licet. Not. eum qui refert negotium non solum debere referre, quanta sit fides adhibenda testibus, sed etiam instrumentis.
Caput 4
CAPVT IIII. 1 Debet is, quimutnum, vel quemcunqu alium contractum cum procuratore iniit di ligenter mandati tenorem animaduertere. Pocurator habeni generalem administratio nem omnium bonorum domini, an possit obligare dominum. 2 Proturator accipiendo mutuum an & quando obligat dominum, & quid iuris de institore. & num. 3. An sit facienda vis, si domimus dicat, praest cio talem, vel instituo tali negotiationi, an dicat facio procuratorem meum talem in tali negotiatione. Institor vnde dicatur. 4 &ot modis res aliquain ecclesiae vtilitatem conuerti dicatur.
QVOD QVIBVSDAM. ( Religiosis) locis (Ad vniuersos) religiosos. (Communi) Isi vltra id, quod capitulum sibi mua tuandum mandauit, quando aliquis contrahit mutuum, vel quemcunque alium contractum iniit cum procuratore, debet diligenter inspicere tenorem mandati. ff. man. diligenter. inf. de priui. porro. quia si illum excessit non tenetur dominus, nisi inquantum probaret versum in vtilitatem domini, vt hic, nisi illud quod facit vltra mandatum ex necessitate consecutiuum sit mandato: vt est cautio, de euictio. & similia, ad quae bene procurator obligat dominum: vt. ff. de act. emp. l. lulius. §. si procurator. ff. de procur. qui proprio. & l. procurator. sed semper caueat iste procurator, qui adhuc mandatum non habet, ne pecuniam mutuam accipiat, quia in ea nunquam dominum obligat. C. quod cum eo. l. fin. Nec obligare potest pignus. ff. quod iussu . l. antepe. Si autem aliquis praelatus constituat aliquem procuratorem ad procurandum aliquam villam, vel aliquam praebendam, si dat sibi liberam administrationem, in eavidetur mihi quod potest agere nomine eius pro vtilitatibus villae, vel praebendae, & potest locare & permutare res illius villae, vel praebendae, & potest ei solui debitum, quod eis debetur & pacisci. ff. de pac. rescriptum. §. fi. & tribus. ll. seq. ff. de procu. procurator cui. & l. seq. & C. quod cum eo. si liberam. ff. de rei ven. si quis hac. §. fi. & hac ratione videtur quibusdam, quod etiam possit mutuum contrahere, sic tamen quod non obliget personam domini, ased res tantum a villae vel praebendae, quas admistrandas recepit.
2 Si autem haberet generalem administrationem omnium bonorum domini, tunc for te posset obligare dominum. arg. praedictaru m. ll. ff. de procu. generali. & de pac. rescriptum. & tribus. ll. seq. & hoc ex eo maxime probatur, quia talis procurator potest facere institorem, & ex contractu cum tali institore habito obligabi¬ tur, & procurator generalis qui instituit & dominus. ff. de insti. cuicunque. §. fi. & l. seq. ex quo sequitur quod multo fortius ipse procurator generalis dominum obligabit, etiam mutuam pecuniam accipiendo: ciuitas tamen, vel ecclesia nunquam in mutuo obligatur, nisi versum sit in vtilitatem ciuitatis, vel ecclesiae. ff. si cer. pe. ciuitas. secus tamen est in priuato, vt nota. in summa. C. si cer. pet. §. vbi autem aci cipit mutuum, si autem non habeat liberam administrationem, nec speciale mandatum ad praedicta non potest ea facere. ff. de procu. mandato generali. ignoratis. & l. procurator tutorum. ff. de offi. procurator. cesa. l. 1. §. 1. C. de procuratoribus. procuratorem. ff. de peculio. quod peculii. Videtur tamen, quod huic etiam non libero solui debent pensiones, & alii reditus villae & praebendae, & quod ipsos possit alienare. arg. ff. de procur. procurator to. arg. C. de admi. tu. lex. quae.
Haec autem habent locum in procuratoribus ad aliqua procuranda, & non habent locum in institoribus vel procuratoribus negotiationum, in eis enim videtur, quod si quis alicui mandasset quod pannos causa negotiationis ei emeret, quod licite posset accipere pecuniam pro his perficiendis, & dominum obligat institoria. ff. ad mace. sed si filius. §. interdictum. ff. de insti. cuicunque in prin. &. §. non tamen omnes. & in omnibus. §. eiusdem. l. nec est vis, vtrum de multis rebus mandauerit dominus, vt tunc habeat locum directa, insti. ff. de insti. cuicunque. §. 1. nam ibiin plurali tantum loquitur, scilicet agris colendis, mercaturis faciendis. Si autem de vna re tantum mandet, & tunc datur vtilis insti. de insti. in eum. 1. respon. & §. 1. & C. de exer. l. 3. & l. si mutuam. & C. si cert. pet. l. eum qui.
Item non videtur esse vis, vtrum dicat dominus praeficio talem, vel instituo tali negotiationi, an dicat facio talem procuratorem meum in tali negotiatione nam ex contractu talis procuratoris, qui est ad negotiationes, vel ad certum quid, si enim est procurator ad pecunias recipiendas, datur vtilis insti. contra dominium. ff. de insti. in eum. Sed contra. ff. de insti. cuicunqe. §. sed cum & fullo. Sol. ibi loquitur de procuratore, qui nullam habet potestatem negotiandi in rebus domini, sed tantum discipulos regere debebat, & necessaria eis ministrare. Ex contractu enim cum tali habito, non quaeritur insti. quae non quaeritur, nisi quando aliquis sit institor, vel procurator ad negotiandum pro vtilitate quaestu domini, & non loquitur de procuratore, qui instituitur ad colligendos reditus, & faciendum coli terram, hicenim nulla est negotiatio quaestuaria, & ideo non datur insti. ff. de insti. sicut villicus. posset tamen aliquando dari neg. ges. Item licet dixerim quod aliquando potest contrahere mutuum institor: tamen diligenter caueat sibi ille, qui mutuat, quam autem cautelam debet habere collige. ff. de exerci. l. 1. §. non autem ex communi causa. & l. fi. in cautela enim huiusmodi, aequiparo exercitoriam & inst. licet aliqui aliter dicant.
Ex his autem legibus sic distinguitur, quia si praepositus alicui rei vt institor vel exercitor contrahat in rem quae ei nominatim est permissa, semper praepositores tenentur insti. vel exer. nec attenditur, an sit conuersum in rem, vel non. si autem contrahatur in rem, quae tacite est sibi commissa, si id quod accipit, vel in quo contrahit vertitur in rem domini, idem est, sed si non vertitur in rem domini, tunc locum habet l. fi. ff. de exe. vbi dicitur, creditorem scire debere, se contrahere in eam causam, quae tacite est ei permissa, & quod non credat plus quam est ei necessarium, & quod res ibi possit comparari, nec suf. ficit sola assertio praepositi dicentis, quod in causam necessariam accipit, imo eo sciente, debet subesse causa. Quid autem sibi tacite committatur in summa. de exer. no.
2 Dicitur autem institora ab insto, quia praestat vel praeficitur negotiationi vel negotio etiam singulari. ff. de insti. l. 2. &. l. cuicunque. in prin. vbi habes, quod institor dicitur etiam, qui aedificio praeponitur, & insulanus hic hoc nomine continetur, & de institore videtur, quod si pro aedificio accipit mutuum, quod bene obligat dominum. ff. de insti. certum. §. non tamen omne. sed si tantum esset institutus procurator, non institor ad aedificium, tunc videtur, quod possit accipere mutuum pro aedificio, sed de sua pecunia, vel domini facere debet. C. quod cum eo. l. fi. Sed contra de insti. meum. C. de exer. simu. Sol. illae. ll. loquuntur, quod procurator obligat dominum de mutuo, quando ei specialiter mandatum est, quod mutuet, & hoc ipsum dicit. l. praeal. C. quod eum eo. l. fi. in prin. sed si non esset man. datum sibi specialiter, tune non posset dominam institor obligare, nisi esset procurator & institor. ff. de insti. cuicunque. §. sed si fullo. ff. quod cum eo. l. fi. haec materia licet sit legalis, tamen multum necessaria est clericis, qui suis negotijs multos praeponunt, ex dolo autem extra officium suum commisso, non tenetur dominus, sed in officio sibi commisso delinquat in contractu, tenetur dominus. ff. de tri. sed si ser. uus. & duabus. ll. se. nisi quam cito sciuit purgauerit. C. de erog. mi. an. l. fi. C. de haere. quicunque. supra, vt lit. non contest. accedens. sicut ex dolo defuncti tenetur haeres, si in contractu admittatur. ff. depo. si hominem. §. datur. In vtilitatem.
Sed contra. quia intra summam communi prouidentia constitutus, siue supra mutuatus fuerit non tenetur ecclesia, nisi conuersa sit in ipsius vtilitatem. 10. q. 2. hoc ius. §. is. cum. & insuper quantumcunque recepit, si conuersa est in vtilitatem ecclesiae, semper tenetur, vt hic. Sol. duobus modis dicitur conuerti in vtilitatem ecclesiae. Primo id tantum quod conuertitur in rem ecclesiae, & in posterum duraturam, puta emptionem alicuius rei aedificium & consimilia, & sic accipitur hic, &. ff. de impen. in re. do. fa. l. 1. & 3. & quasi per totum, dicitur & alio modo conuerti in vtilitatem ecclesiae, etiam id, quod non accipitur ad perpetuam vtilitatem, sed temporalem, puta primo colendis agris & domibus non necessarijs, alias tamen vilibus faciendis & magnifice & vtiliter, sed tamen ecclesia non sufficit ad tantas expensas facere, & ideo hoc inspecto, non est vere hic vtilitas, & idem in alimentis monachorum, quos voluit parce viuere, sed ipse multa ex pendit, quae vtilia fuerunt, sed tamen nimis grauaba. tur, & ipsi paucioribus poterant esse contenti, licet cum difficultate, & sic accipitur. ff. de rei ven. si fund. &. ff. de pe. here. si a domino. §. vl. &. l. seq. quando ergo fit haec prouisio, quod accipiant vsque ad certam summam, poterit obligare & accipere etiam pro temporalibus, & non perpetuis vtilitatibus, sed vltra non pro temporalibus, sed perpetuis semper tenebitur. Item si vsque ad summam praetaxatam mutuum acceperit & conuersum sit in vtilitatem ecclesiae etiam si post perierit, tamen tenetur ecclesia, nisi autem vltra summam praetaxatam acceperit, licet conuertatur in vti litatem ecclesiae, nisi perduceret non tenetur sic. ff. de transact. cum hi. §. si quis de ali. sed hoc non placet aliquibus, quia in casu proximo aeque competit actio, sicut si dutaret versum. ff. de neo gest. siue.
Sed alii dicunt. quod quantumcunque sit versum vsque ad praetaxatam summam competit actio neg. ge. si contemplatione ecclesiae mutuauit, sed vltra summam non habet actionem, nisi duret versum. C. de neg. ge. l vl. quia videtur prohibere vltra praetaxatam summam, sed hoc non videtur pati haec litera, cum etiam velit, quod si vltra summam sit mutuatum, & sit versum in vtilitatem ecclesiae, quod ad illum teneatur ecclesia, probatur etiam hoc ipsum, ea ratione, quia ex quo pecunia mea conuersa est in vtilitatem ecclesiae, & si alias ius non sit, tamem aequum est pecuniam mihi restitui. ff. si cer. pe. si me. sed certe haec verasunt, vbi durat versum, vel vbi non a durat e, dummodo certa summa non esset praetaxata, sed vbi certa summa est praetaxata, videtur vltra summam praetaxatam prohibere, & ideo tune non habet locum actio neg. ge. C. de neg. ge. l. fi. posset tamen dici eum videri donasse, sed hanc praesumptionem donationis aufert, quia expresse dicit se velle recuperare pecuniam suam, vsque ad summam autem praetaxatam certum est quod tenetur monasterium certi condictione, ar. ff. si cer. pet. ciuitas. Item potest dici, quod sicut seruus contrahendo mutuum obligat dominum ex mutuo, sic & monachus, & etiam forte clericus.