Titulus 23
Titulus 23
Caput 3
CAPVT III. ODOARDVS. (Relaxe. tis.) Videtur quod hoc locum habet, siue ex contractu, siue ex maleficio conueniatur, egenus ad interesse alicui reddendum tantum, si vero non agitur ad interesse tantum, sed ad poenam, & interesse, vt est in furto, tunc si placet actori, quod est ibi, bene poterit computari in poenam corporalem, ar. 12. q. 2. fraternitas. sed pro puro interesse non subiicitur poe. nitentiae, sed reseruabitur es habenda tempore prosperioris fortunae. Si autem conueniatur quis actione iniuriarum, quae est tantum ad vindictam, vel etiam si alias conueniatur criminaliter, vbi debet quis condemnari pecunialiter, fiat cemmutatio poenae etiam inuitis actoribus. ff. de poe. l. 1. inf. de sen. excommu. et famae. Alii tamen dicunt, quod haec commutatio locum habet tantum, vbi poenae applicantur fisco, quod est semper, nisi in casibus exceptis, sed vbi applicantur certis personis, non fit commutatio eis inuifis.