Titulus 24
Titulus 24
Caput 2
FRATERNITATEM. (Deteriorem) hanc regulam intelligo, cum agitur de danno vitando, non de lucro captando. C de acqui. pos. l. vlt. tamen in modicum potest facere deteriorem: vt in c. proxi. & 12. q. 2. terrulas. & in hoc differt a procuratore, quod etiam aliquantulum procurator donare non potest. ff. de procura. & per procuratorem totum, in omittendo autem facit conditionem deteriorem etiam in multo. 16. q. 3. placuit. supra, de praescri. c. 1. (Legitime reuocare.) dic vt no. supra, de elec. nosti.
Caput 3
CETERVM. (onatitas). quia & si consuetudo esset, non teneret in magna quantitate, cum esset onerosa ecclesijs. supra, de consue. cap. 1. Ratum) & si tot faceret quae laesionem inducerent ecclesiae, reuocarentur vltimae tantum, per quas laeditur ecclesia. infra, eo. apostolicae. 12. q. 2. si quos. C. de do. si quis. argum. tamen quod totum reuocaretur. ff. de iurepa. si libertus.
Caput 5
PER TVAS. (Modios.) non designando in aliquo certo loco, hos quatuor modios, sed simpliciter eos de quatuor modijs inuestiuit, per quam inuestituram, nec meliores, nec deteriores quatuor modios, sed mediocres dari cogi debebat. Successor autem duos modios tantum assignauit, & de eis ipsos inuestiuit, cum crederent quatuor esse, nec erat certus terminus assignatus mensurationi, & quod infra, eundem renunciaret de quantitate, nam tunc secus esset. ff. de contrahen. empt. si qui fundum.) Quatuem idest ae si quatuoressent modii:
Caput 6
CVM DILEC. (In forestam) propter venationes. (Ad sententiam) egerat enim monasterium interdicto vti possidetis, contra Alanum, vt ab ipsorum molestatione desisteret, super qua petitione cum esset lis contestata, & testes producti, ac plene de causa liqueret, mandat dominus Papa sententiam feruific. Donationem) duplicis generis do¬ nationes, & diuersarum rerum eontinebantur in instrumento. Prima donatio erat pura, secunda cum pensione & detera minatione talicilisct quod possit illam donationem commutare, vel reuocare, & ad hanc vltimam donationem refertur claua sula de foresta, quae forte erat quod liceret ei venari in rebus donatis, vel in forestam dirigere. arg. contra. supra, de appel. secundo. ff. de leg. 3. si quis. in prin. de le. 1. talis. §. vlt. &. l. seqe. sed hoc ideo est, quia in donatione est plenissima interpretatio facienda vt hic. (Plena) . vt ff. de ver. ob. in conuentionalibus. C. quaeres pig. ob. l. vlti. ff. si cer. pe. l. 3. (Plenior). ff. de reg. iu. in testamentis. ff. de iu. & fac. igno. l. 3. Beneficijs). id est priuilegijs. & intellige, si alii non fit enorme praeiudicium. C. de preci. impe. offe. quoties. ff. de admi. tu. impuberi. supra de rescrip. sedes. Item priuilegia, quae tangunt iura concedentium, large interpretamur: vt hic. 16. qo6. 1. c. 1. quae autem iura aliorum tangunt, stricte. supra, de vsu pal. ex tuarum. non tamen calumniose. infra, de priuil. in his. & no. supra, de translat. praelat. vel eccle. cap. vlt.
Caput 7
CAPVT VI 1 camnarchipremptero concedir acclesaqus sit intra fines sui arebipreibpteratus quid intelligatur concessum. 2 Item qnid si Papa eximnit ecclesiam ab episcopo vt det camabbati qualiter subiecta intelligatur, quo ad iurifi& quid de oblatio nibus & mortuariis in nu. 3. Prouentus nomine quid comprebendatur. 2 Exemptio quo casu non dicatar vvalere. & in na. 6. &7.
PASTORALIS. ( Religiosis) secus si concedat ecclesiam alicui archipresbytero, quae sit intra fines sui presbyteratus, nam tunc non intelligimus, quod concedat ei fructus, vel prouentus suos temporales, sed quod sibi sit subiecta tanquam archipresbytero, & idem si concedat archidi. ecclesiam, vbi non habet iura archidiaconus, quia tunc ea concedere intelligitur. Ratio diuersitatis est, quod cum abbates nihil habeant certi iuris in ecclesijs suis, vt aliquid eis concedere videatur, locum habet quod hic dicitur. Item credimus. ls. quod hic dicitur etiam si donet monasterio exempto, vel episcopo alieno. 16. q. 5. c. 1. nisi forte monasterium esset exemptum, cum capellis habitis & habendis, quia tunc vi¬ detur dare, vel donare eeclesiam, vt sit exempta: tamen episcopus suos prouente temporales dare non intelligitur, hoc ideo dicimus, quia ex personis dantium, & eorum quae dantur, debemus cognoscere quid dari intelligatur, vt hic colligitur hoc quod dicit decr. haec locum habet, cum episcopus dat monasterijs ecclesias habentes, vel non habentes parochias, & idem videtur, si Papa suam capellam, quae capitulum non habet, dat monasterio. 2 Sed si eximit aliquam ecclesiam ab episcopo, vt det eam abbati, siue in ea prius abbas iuspatronatus haberet siue nihil, tunc illa suberit abbati, quo ad legem dioce. & quo ad legem iurisdictionis, quia ex quo eam eximit vt eam det abbati vtramque legem transtulisse videtur in abbatem, cum Papa ipsum exemerit, & cupiditas Papae videretur, si aliquid sibi retineret, arg. C. de bon. vac. si quando.
Et est hoc verum, si ecclesia donata non habet populum, sed si habet populum, tunc eodem modo ecclesia cum clericis suberit abbati, quo ad vtramque legem, quia solus abbas super eam, & eos exercebit iurisdictionem hoc saluo, quod in grauioribus requiret Papam. i. de offic. archi. ad hoc ipse enim instituet rectorem in ipsa ecclesia, & sic de alijs, quae ad legem iurisdictionis pertinent, sed & legem etiam dioce. habebit in ea, quia si qua aliunde ei obuenerint, quam a Papa de illis habebit canonicam portionem, & sic etiam de mortuarijs, & aliunde venientibus, sed cum praedicta exemptio sit restringenda quantum ad episcopum, a quo eximitur, non intelligo populum exemptum, & ideo quantum ad populum, debet episcopo de lege dioc. respondere. cs. quia curam populi ab eo retinet sine examinatione tamen, sed tamem bene poterit contra eum excipere, & accusare coram abbate, & de cura eis respondebit epo. Item de oblationibe & mortuarijs, quae illi ecclesiae a populo obuenient, respondebit episcopo, arg. i. de priuil. ex ore & idem dicimus de lege iurisdictionis, quia si quas causas populi tractabat, ad episcopum appellabitur (quod suum) qui enim concedit ecclesiam, ius quod in ea habet concedere videtur. ff. de contrah. emp. quia tabernas. ff. de leg. 1. si domus. & . l. vl. ff. de vsu. & habi. si ita. ff. de le. 2. in eius. §. pe. ar. contr. (Temporaliter) puta tertiam, vel quartam partem fructuum, possessionum, non decimarum, vel forte, quia de possessionibe aliquem annuum reditum praestabat, & si talem partem non habet in tempo¬ ralibus, videtur concedere prouentus spiritualium, puta quartam decimarum & oblationum & similia, scilicet spiritualium redite. 10. q. 1. antiquos. 12. q. 2. vulterana. (Portio conuertatur) & non institutio, etc. consimilia, quae institutio bene intelligeretur concessa, si diceret eps, concedimus tibi eccles siam pleno iure. 16. q. 2. c. 1. ar. ff. pro socio. l. 3. §. 1. & l. cum societas. 1. q. 1. sunt nonnulli. (Nullam) certam, quia cathedraticum datur in signum subiectionis in spiritualibus & iurisdictionis spiritualis, & ideo cum illam remittere non intelligantur per consequens, nec cathedraticum.
4 Prouentus) puta moderatum auxilium. 7. de censi. cum apostole. §. prohibemus. & quae de mulctis, vel iuridictione proueniunt, nam nomine prouentus, omnia comprehendit. ff. de vsufr. leg. a criminibe autem abstineat, & epo dimittat. 16. q. 7. visis. in fi. vel vt dictum est, conferre intelligitur quartam decimarum, & alios spiritualium reditus non iurisdictionem, nec ea quae ex iurisdictione proueniunt, vel is est sensus, quod si epraes nullos habet reditus in temporalibus, quia tunc intendit concedere religiosis, quod omnes redite ecclesiae concessae eis approprientur sibi.
5 Sed oppones si hoc fiat, ergo eeclesia concessa est in grangica, & sic nec etiam cathedraticum habebit ibi epaes, sed respondent, licet approprient ibi redite supfluos, non tamen ecclesia debet absque clericis remanere. vt no. 3. de prae. in Lateranensi. & no. quia cum epes dat ecclesiam, aliquando intelligitur dare temporalia, id est reditus ratione temporalium debitos, quos in ea habet. aliquando alias obuentiones, vt hic, aliquando dat institutionem cum pleno iure. 16. q. 2. c. 1. aliquando omnem puentum temporalem ex quacunque causa prouenientem. I. de censi. cum venerabilis. sed dando priuilegium exemptionis non eximit a iurisdictione sua ecclesiam, cui dat priuilegium vt praedictis iuribe probat. ar. ff. de offi. prae. legatus. Et dicunt quidam, quod non valet talis exemptio, nisi dicat, in quibus eximit, sicut quod non soluat moderatum auxilium, & in illo valet exemptio, & sic de alijs contra. infra, de reli. do. constitutus. sed dic vt ibi no.
Sed melius videtur, quod fi generalis fiat exemptio de omnibus temporalibus, quod valet. 1. de censi. cum venerabilis. & idem forte in spiritualibus, quae remitti possunt. superior ergo tamen eximet non tantum solPapa, sed & archiepas, & eps, ar. i. de excespraelat. sicut. 16. q. 1. & temporis qualitas dummodo cum solennitate debita faciat: vt no. supra. vt eccle. bene. si di. con. vt nostrum. in fi. & si episcopus eximat aliquam ecclesiam abbati, vel archiepiscopo, vel alii praelato, intelligitur in totum exempta cum clericis & laicis, & soli episcopo subest, vel illi cui traditur.
Et hoc est verum in iure parochiali, seeus autem dicerem: in iure episcopali, nam licet ecclesia quae datur religiosis a iure episcopali fit exempta per Papam, non tamen populus erit exemptus: vt no. I. de priui. recepimus.
Et est ea forte ratio, quia esset grande periculum, si episcopus non posset ministrare populo sacramenta, quia abbas, vel alius praelatus ipsius ecclesiae exemptae non potest, vt consecrare altaria, et consimilia, imo plus videtur, quod etiam si episcopus aliquam ecclesiam eximat, non videtur illam ase exemisse, vnde forte videtur, quod si Papa daret ecclesiam alicui alii episcopo, quod tunc etiam populus videretur exemptus, quia episcopalia iura posset recipere ab episcopo, cui datur. ( Cathedraticum) idem in correctione etiam si pleno iure concessisset ecclesiam. 16. q. 2. visis. idem in procuratore & iurisdictione & visitatione. 1. de censi. cum venerabilis. etiam si pleno iure concessisset. (Consensus) & sine eo non valet, si autem collationes beneficiorum fierent de consuetudine, valerent sine consensu capituli. supra, de his quae fi. a praelat. sine consensu ca. c. ea noscitur.
Caput 8
CAPVT VIII. 1 Interdictum an ex diuersis causis proponatur. 2 Acclesiam vnam alii subiicere, ad episcopum pertanet. 3 An audiatur turpitudinem sum allegans. 4 Locut aliquis non potest fieri sacer abso antboritate episcopi.
INTER DILECTOS. (Hospitali) sancti Alutii. (hospitalarii) sancti sepulchri. (Dissimilibus) quod licite fit, quia primo egerunt interdicto vti possidetis, & postea interdicto de recuperanda possessione. ff. de acqui. pos. naturaliter. 5. nihil. & eadem res vno interdicto, sicut vna actione ex diuersis causis, puta turbationibus, vel deiectionibus petitur. C. de pe. haere. haereditas. ff. de excep. rei iu. cum quaeritur. nam & cum etiam interdicta personalia sunt, & ex diuersis causis proponitur idem interdictum. VERBI GRATIA: Ago interdicto vnde vi, quia deiecit, & iterum si primo suecubuit, quia deiecit manaauit, & iterum, quia ratum habuit. supra, de rest. spo. saepe. & c. cum ad sedem. (Patroni) quia patroni consentiebant quod suum esset ius patronatus concedere videbatur. arg. sup. c. proxi. (Hospitalis) sancti Alutii. (Commiserunt) sic. ff. quod cuiusque vni. item eorum. §. 1. (Assignationem) id est, contractum donationis, vel concessionis perficerent, vel cum iam factus esset contractus, quod possessionem reciperent, quae omnia possunt per procuratorem fieri. supra, de praeben. accedens. supra, de praescrip. si diligenti.
Receperunt) haec subiectio licet non tenuerit de iure, quia ad episcopum pertinet hoc, scilicet subiicere vnam ecclesiam alii. sup. de sup. neg. praela. sicut. sup. de exces. praela. sicut supra. de consuetu. c. cum dilectus. tamen eis obest, ne contrauenire possint: sic supra, de renunc. quod in dubijs. 12. q. 5. si quis episcopus. Et sic non est contra. sup. de his quae vi me. ve causa fi. cum dilectus. haec solu. non valet, quia secundum hoc non adiudicasset hospitale, cum suis pertinentijs, sed tantum facultatem contradicendi aduersarijs abstu. lisset, vel eis tantum silentium im posuisset. Sed potest responderi, hoc ideo fa. ctum est, quia possidebant. Alii dicunt, quod & subiectio & assignatio tenuit quo ad eos, & ideo bona est sententia per quam adiudicat eis hospitale, id est, quicquid iuris habebant, & conferre poterant in hospitali iuscili. Papa de facto, non tamen video, quomodo in alijs valeat subiectio. Vel dic, quod ecclesia sancti Alutii possidebat quoddam hospitale, quod nominabatur hospitale sancti Alutij, & haec ecclesia donauit illud hospitale, hospitali sancti sepulchri, & si verum est, quod ab istis dicitur, bona solutio est, quia cum ecclesiae pingue iuspa. habeant. 16. q. 2. sane. bene sequitur condemnatio hospitalis Scum suis pertinentijs. Vel dic melius a videtur, quod hospitale sancti Alutij, id est, quod sic dicebatur, non erat adhuc religioni deputatum, vnde personae, quae illud regebant, poterant esse seculares, & talis locus per dominos eius alienari potest in quascunque personas. arg. inf. de reli. do. ad hoc.
Sed oppones ibi erat ecclesia sancti Alutii, ergo erat locus religiosus, & eius cuma ad archiepiscopum pertinebat. So non erat ibi ecclesia, quae dignitatem ecclesiae obtineret, sed forte erat ibi locus aliquis, qui erat deputatus celebrationi & orationi, sicut fere est in omnibus palatijis magnarum personarum. Vel dic, quod hoc non se supposuerunt, nec contractum inierunt super ecclesia, sed super hospitali tantum, & hospitale non erat ecclesiae, nec ecclesia hospitalis, sed erant iuxta, nihil se ad inuicem contingentes.
Sed oppones ergo non erat ibi rector, vel fratres, cum non esset ibi licitum collegium. Sed ipsi respondent, quod fratres vocabantur, sed ibi non erat collegium, nec erat ibi religio. Vel dic, quod bene erat licitum collegium eorum, quod hospitalitati intendebant, & hi fratres per dominum & fundatorem hospitalis ius habebant in hospitali, vt tempore vitae suae ibi deseruirent, & ibi necessaria haberent & eorum consilio omnia facerent.
Sed adhuc oppones, non debebant dici patroni, sed domini, cum non esset locus religiosus. Sed respondemus, quod large sumendo patroni dici possunt propter spiritualia, ad quem locum illum deputauerant, aliter autem si esset locus religiosus factus authoritate episcopi, ad dispositionem episcopi pertineret, nec primus status sine eius aut horitate potest mutari. infra, de relig. do. de xenodochijs. & ita non esset receptus libellus hospitalis sancti sepulchri, vbi ponebatur causa iusta, sed quod habebat ex donatione fratrum hospitalis sandti Alutii. vt no. sup. de offic. iudi. cap. 1. solus enim episcopus hoc facere potest. infra, de exces. praela. sicut. & no. supra, vt eccle. benefic. si di. con. cap. 1. in fi. (Partis) idest hospitalis sancti Alutii. Partis) licet contempti non fraudulenti hic suo nomine possent proponere exceptionem periurii. Non obstat. supra, de elec. quod sicut. & de rebus eccle. non alie. si quis presbyterorum. & no. supra, de test. cum olim. nomine tamen capituli proponi non potest, vt hic. Posset etiam dici, quod licet excommunicati, vel periuri essent, tamen donare possunt: vt no. supra, de dolo. veritatis. Item dic, quod capitulum, vel conuentus bene poterat dicere contractum non tenere, vel quod forma debita seruata non erat, vel petere restitutionem in integrum, si laesa erat ecclesia praetextu solius malitiae suae, vel malitiae personarum de conuentu, dummodo alias contractus bonus esset: non posset se iuuari. lllud autem, quod a minori parte conuentus celebratus est contractus bene fuisset recept, si probauissent eum, quod si verum esset, nullus esset contractus, sed quia non probauerunt, idcirco contra eos iudicatum fuit. (Litigiosa) & ita cum res litigiosa esset, non potuit in alium transferri, & si translata sit, nihil valet. C. de litig. l. 2. C. communi diui. l. 1. imo alienantes incidunt in poenam litigii. C. de. litig. l. vlt. ipsi tamen qui alienauerunt, contrauenire non possunt. Vel dic, quod licet res diceretur litigiosa, non tamen probatur, & hoc isti bene poterant allegare, quod eorum interesse videbatur. de hoc no. 2. de praescrip. auditis.
3 Turpitudinem) C. de ser. pig. da. ita si creditoribus. C. de trans. l. transactione finita. C. de reuo. do. cum profitearis. 16. q. 3. nulli. Arg. contra. 3. de conces. praeben. ex tenore. C. de libe. cau. l. 1. 35. q. 3. extraor. & quidam allegans turpitudinem suam auditur propter periculum animae. sup. de sen. & re iud. lator. & in fauorem ecclesiae. 35. q. 9. quod qus. Sed deceptis) . ff. ad vel. l. 2. C. si mi. se ma. di. l. 2. 5. de rer. permu. cum vniuersorum.
(Pertinentijs) no. ergo quando aliquid petitur, vt accessorium, quod fertur sententia incerta. & not. de hoc. 1. de resti. spo. cum ad sedem. & de or. cog. cum dilec. ( Adiudicare) not. hic adiudicatur hospitali propter solum iuspatronatus, quod in eos transferri poterat per patronos hoc difficile videtur, & ideo plus placet quod no. sup. im gl. quae incipit haec subiectio. 4 Praeiudicium) quia si prius locus sacer erat, quod non potuit fieri sine authoritate episcopi: episcopus ibi ius episcopale habebat. inst. de re. di. §. sacrae. nisi fortem hospitalarii Hierosolymitani, de quibus hic agitur super hoc habebant speciale priuilegium, quod sacra hospitalia possint facere in praedicto casu. lsc. quod locus erat religiosus, non tenet praedicta collatio &c assignatio. Item & si hospitalarii poffunt hospitalia facere, tamen semper intelligitur ius plebis & episcopi saluum.
Caput 9
CAPVT IX POSTOLICAE. (In canone) . 12. q. 2. bonae( si quis) an solus epes possit sine consensu capituli, dic vt no. sup. de his quae fi. a prael. si. conca. pastoralis. Census) id est tot possessiones, vnde possit monasterium, vel ecclesi a tantum recipere, quantum est quinquagesima, vel centesima census episcopalis ecclesiae, vel de omnibe reditibus ecclesiae recipiet qunquagesimam, vel centesimam, & hoc videtur velle hic dicere, quod semp erne directum dominium sibi retineat, & vtile tranf. ferat, vel censum appellet omnia bona ecclesiae, vel cuiuscumque alteris. ff. ad treb. cog. in prin. De possessionibus) hic not. quod non solum quinquagesimam, vel centesimam census potest episcopus dare, sed etiam quinquagesimam vel centesimam possessionum, in idem enim recidit. Item no. quod centesimam vel quinquagesimam dabit non solum de suis possessionibus, sed etiam de possessionibus cathedralis ecclesiae. (Legitime) per beneficium restitutionis. (Ostensione) puta quia ecclesia grauatur debitis. (Potest) & Papa debet concedere.
Caput 10
PROPTER. (Reuocare) con. ditione ex. l. per rei ven. C. de rei ven. his. C. de contrahen. emp. cum res. ff. de do. causa mor. l. si mortis causa dona. facta. Praesumpsit) vel nisi conditionem in donatione appositam, non impleat, vt hoc habes. C. de reuo. do. l. vlt. Et habent locum in donationibus factis extraneis, & etiam filijs emancipatis, vel alijs liberis non in potestate constitutis, hoc tamem saluo, quod si donator transeat ad secundum matrimonium, non potest reuocare, nisi in tribus casibus contentis. C. de reuoc. dona. Authem. haec quoque. & l. his. si autem facta sit donatio liberto, reuocatur propter obsequium non praestitum, & non solum reuocatur donatio, sed & quod emptum est ex re donata. C. de reuoc. dona. l. 1. & C. de lib. causa. solo. Item propter liberos postea susceptos a patrono. C. de reuo. dona. si vnquam. alius autem totum non reuocat. C. de inoff. do. si totas. (Tacuit) quia si dixisset, si praedicta contra me, vel contra haeredem meum fecerit donatio reuocetur, tune donatio reuocabitur etiam a successore donatoris. (Successoris) nec contra haeredes donatarii. C. de reuo. do. l. vlti.