Text List

Titulus 36

Titulus 36

TITVLVS XXXVI. DE RELIGIOS DOMIBVSVT EPI scopo sint subiecae.

Caput 1

CAPVT I. 1 Si dubitatur, in cains diocest sit besiliea conseeranda, ille episcopus consecrabit qui prius in illo loco episcapalia exercuit. 2 Infantes am quo episcopo debeant consipari 3 Cbrismare, baptixare & consecrare eiusdem iuris sunt, & qui est in possessione vnius, & alterius praesumitur, nisi contrarium probetur: vt autem praesumatur necessarium est, quod parocbia sua sit im eius diocesi, cvel non constet, quod sia in alterius diocesi.

NVNC AVTEM. (Ad basilicam.) Si vis scire, quis episcopus debet consecrare ecclesiam, debet inquiri cuius ciuitatis episcopus, etc. ( Cuius) not. supra, de offic. archi. c. vlti. supra. de proba. causam. (Consignationem. not. non licere, nisi proprio episcopo consignare infantes. (concurrerint) 16. quaestion. prima. huic. Terminis) distinctis inter ciuitates per ciues. 10. distin. cap. 1. & c. imperium. 3. quaestion. sexta. haec quippe. vel terminis nouis, quia si de his constat sufficit. 16. quaestion. tertia. inter memoratos. & c. di3lecto. cum enim haec iura, scilicet, chrismare & baptizare, & consecrare eiusdem iuris sint, vt qui est in possessione vnius, & alterius praesumitur, nisi contra probetur. argum. 12. quaestion. secunda. cognouimus. supra, de deci. cum in tua. nisi alius probaret aliquod de iuribus praedictis exercuisse, & est necessarium ad hoc, vt sic praesumatur, quod certum sit, quod parochia haec sit in eius dioce: vel non constet, quod sit in alicuius dioce.

Caput 2

CAPVT II. 1 Per vnionem non fit praeiudicium episcopo, in crijs territeris ecelesse AIte est. 2 Lotus vnitus ali, nonmutat naturamsuam, & si mutet tunc accipit iura annexa a iure vvel consuetudine naturae mutatae.

QVIA MONASTERIVM. (Cuius est dioce.) monasterium in fundo marciano situm. de hoc not. sup. ne se. vacan. c. 1. Terminus) ideo seruantut omnibus iura sua, quia locus vnitus alii non mutat naturam suam, sed si locus mutaret naturam suam, tunc acciperet iura annexa a iure vel consuetudine naturae mutatae, sicut est videre in monasterio facto a capella, quod assumit iura competentia capellae, & cum suo praeiudicio. infra, de capel. mo. dilectus. & idem de eccle. edi. ad audientiam. supra, de ma. & obe. cum inferior. sup. de consue. cum olim. & c. cum dilect. sup. de sta. mona recolentes.

Caput 3

CAPVT III. 1 Episcopo subsunt omnia loca pia, & ad eius solicitudinem debent ordinari ad vsum destinatum. 2 Episcopus in ecclesiis diocesis suae debet es se contentus iuribus episcopalibus, alias enim in ecclesiis faltem in temporalibus petere debet.

DE XENODOCHIIIS. Scilicet, statuimus. (per solicitudinem) per hoc cap. possunt intelligi. capit. 10. quaestio. 1. cap. 1. & sequen15. quaestio. 7. omnes. videlicet, quod in hoc sit tantum dispositio episcoporum ad quae ordinata est ecclesia, & quae inueniuntur expressa in iure, vt not. supra, de officio ordinarii iudicis conquerente. alias enim episcopus nihil ab ecclesijs saltem in tem poralibus petere debet. supra, de exceptione. cum. & infra eodem. eum. venerabiliss & io: quaestio: a quia cobno.

Caput 4

CAPVT IIII 1 Priuatus sine autboritate episcobi locum religiosum facere non potest. 2 Laicus an & quando possit habere oratorium & bospitale in domo propria.

AD HAEC. ( Authoritate Ponti.) quia priuatus sine authoritate episcopi locum religiosum facere non potest. ff. de rer. diui. intantum. §. sacra. ff. de re. iu. l. 3. §. si. quis edo. &. §. si his. Alii tamen a dicunt, quod a cuicunque laico licitum est habere oratorium & hospit ale in domo propria, dummodo non habeat formam ecclesiae, etiam sine authoritate episcopi. de consec. di. 1. vnicuique. & cap. clericos. sed ibi celebrari non poterit absque authoritate episcopi, vt in praedictis capi. hoc autem certum est, quod domum deputare potest ad pauperes recipien. dos.

Caput 5

CAPVI V.

INTER QVATVOR. ET INERA

Caput 6

CAPVT VI. 1 Censum imponere in signum deuotionis & memoriam beneficiorum, licet. 2 Non potest episcopus in totum ius episcopale dimitteres & ecclesiam a totasita iarisdi clione dimittere. 3 Potest epistopus examinationem ordinatorum, & visitationem clericorum archidiacanis & etiam aliis committere. actio vel contractus competit singulis pro equalibas partibaes, § plures sunt qui apunt vel contrahunt. 4 Sub iuris episcopalis petitione nedum ius episcopale comprebenditur, sed etiam quod pacto vel consuetudine constita tum est.

CONSTITVTVS. (Qui fuerat episcopus) forte diuersis temporibus, vel eodem. ( Pertinentes) hoc verbum latissimum est. ff. de verbo. sig. verbum pertinere, vt comprehendat illa, in 1 quibus iuspatronatus habet. (Ita, videlicet) per hoc videtur quod distinctus fuerit contractus emphyteusis, qui fuit de temporalibus tantum a contractu liberalitatis, qui fuit de spiritualibus tantum, sicut sequitur, quod licet sup. de re. permu. ad quaestiones. Vel dic, quod appellat emph7. compensationem census, quem in signum deuotionis & memoriam beneficiorum licet imponere. 18. qon. vlti. Eleutherius. Vel dic, quod licitum fuit episcopo sibi constituere sine peccato certam pensionem. ar. sup. vt ecc. bene. vt nostrum. in fi. vel sicut innuit haec decre. inferius episcopus liberaliter donauit & monasterium liberaliter pensionem constituit.

(Ordinationem) licet non possit in totum ius episcopale dimittere & ecclesiam a tota sua iurisdictione dimittere, quod sic probo, quia sic esset ecclesia illa acephala, quia cum nullus sit, qui eam in suam recipiat acephala remaneret, quod esse non debet, vel potest. 93. dist. nulla. tamen ad iura episcopalia constituere potest vicarios, qui suo nomine hoc faciant, & sic factum fuit hic, quia Abbatem, & conuentum eiusdem monasterii constituit vice sua, aut alios quos vellent ad officium episcopale exhibendum vocarent, sicut, archidiaconus & ad alios personatus vice sua constituit in multis iuribus episcopalibus. 5. de offi. archi. c. 1. Et secundum hoc oportet te dicere, quod ille episcopus qui exercebat ista vice episcopi Alban. faciet, & hoc etiam satis probare potest, quia vice Papae non facit, cum Papa eum non acceperit, ponamus tempus illud, in quo nondum acceperat, nec authoritate sua facere pont, cum ei non subsit, nec authoritate propria monasterij, quia cum ex se hanc potestatem non habet, nec habere potest, ergo nec alii concedere. 1. q. 7. Daibertum. restat ergo quod authoritate Alban. episcopi hec episcopalia faciet, maxime cum eam non exemerit per aliqua verba, quae hic ponantur. Alii dicunt quod non valuit haec concessio suis iuribus, sed confirma¬ tione Papae tantum. Et hoc ea ratione, quia ea quae per decretum expediuntur, alijs delegari non possunt. ff. de offi. pro. con. nec quicquam.

Respon. illam regulam non habere locum in spiritualibus, quia bene archidiaconis & etiam alijs potest episcopus conmittere examinationem ordinandorum, & visitationem clericorum. s. de offic. archi. ad hoc. & c. 1. 10. qo6. 1. placuit. & c. epi. scopus. etiam in multis alijs quae omnia summariam cognitionem & decretum requirunt. (Confirmauit) sola confirmatio sufficit ex certa scientia Papae concessa, etiam si alias de iure non tenet, vt no. 3. de confir. vti. vel inuti. c. pe. §. de transact. c. 1. Ratam) pro pluribus enim ecclesijs soluebatur haec pensio. Rata est, vt aequaliter singulae ecclesiae soluant, & hoc obtinet in iudicijs & stipulationibus & contractibus, vt si plures sunt qui agunt, vel contrahunt, singuli pro aequalibus partibus intelliguntur agere, vel contrahere. Et eodem modo, si contra plures agitut vel contrahitur, contra singulos, pro parte sua intelligitur diuisa actio, vel contractus, nisi aliud dicatur.

Et haec sunt vera, siue factum, siue dandum sit in obligatione. Et idem est etiam, si res indiuisibilis, vel etiam seruitus debeatur, quia interesse ad quod agitur diuiditur. ff. de verbo. oblig. l. 2. §. fin. & l. sequen. & l. stipulationes non diuiduntur. ff. depo. si duo. in fin. & est hoc ideo, quia non fiunt plures rei debendi vel credendi, nisi hoc expresse agatur in Authen. de duob. re. col. 7. licet secus esset ante tempus Authenticorum. Item in delictis secus est, vt not. inf. de homi. sicut. ( Subtractae) cum non fuerit petitum aliquid de pensione mirum est, quare superea fit condemnatio. Item mirum videtur, quod non cadit a iure, quia tanto tempore stetit, quod non soluit pensionem. io quaest. 2. hoc ius e Respon. vere priuandus esset emphyteuta a iure, quod habet in re in emphyteusim data, si tanto tempore cessasset, sed hic non erat em phyteuta, quia sic non transisset directum dominium rerum in monasterium, sed censuale fuit, vbi & directum & vtile dominium rerum concessarum transiuit in donatarium, vnde quandocunque tempore cesset, non perdit res concessas.

Ad aliam quaestionem respondeo, quod episcopus petendo ius episcopale, intelligitur censum petere, qui loco iuris episcopalis successit, & qui in veritate ordinatus est, nam sub petitione iuris episco palis, non solum comprehenditur ius episcopale, quod continetur in iure, sed etiam quod constitutum est pactis vel consuetudine. sup. de praescrip. auditis. & sup. de offi. archid. c. vlti. & not. sup. de offic. ord. conquerente.

Caput 7

CAPVT VII. 1 Libelli forma in petitione ecclesiae. 2 Ecclesia vendicari dicitur, res verom corporalis certis finibus distincta peri. ludex non debet procedere ad missionem in possessionem vbi sunt plures qui conueniri possint.

CVM VENERABILIS. ( Ecclesiam sancti Angeli) fic est bonus libellus, quando quis petit aliquam ecclesiam, cilicet, quod debet petere ecclesiam, & post debet adiicere dicens, eam ad se pertinere in temporalibus, vel in spiritualibus, vel in vtroque, vel dicat: quam dicit ei subiectam in scrutinio baptismo & consimilibus. inf. de ca. mo. c. 2. laici etiam & clerici secundum quosdam, similiter possunt petere ecclesias ratione iurispatronatus. 5. de iudi. examinata. 5. eod. c. proxi. sed & si has adiectiones non faciant, sed simpliciter vendicent, valebit sententia super tali libello data, quia vtilis actio in rem pro spiritualibus & consecratis rebus locum habet, quamuis non habeat locum directa vendicatio. arg. sup. de iu. examinata. 5. de deci. dudum. C. de sacrosanct. eccl. sancimus. ff. de rei vendi. in rem. §. 1. & l. quae relig.

2 (Ecclesiam) ecclesia recte vendicatur, p vt quidam dicunt, sed solummodo res corporalis certis finibus distincta petitur, licet sit res sacra. C. de sacrosan. ecc. sancimus. sed si petitur ecclesia cum iuribus suis, puta cum iure decimandi, & cum alijs iuribus incorporalibus, non recte intentatur rei vendicatio, in qua non veniunt, nisi in corporalia. ff. de rei vendi. l. 1. & l. venditio. sed prudenter faciet, si primo intentet rei vendicationem ad ecclesiam cum pertinentijs corporalibus, & postquam in hac petitione obtinuerit, agat confessoria vel quasi nomine ecclesiae pro iuribus incorporalibus ecclesiae competentibus. Alii dicunt, & vt videtur melius, quod quando petit ecclesia, quod recte vendicatur ecclesia, & tunc non solum mandabitur sententia executioni in corporalibe, sed etiam in incorporalibus, quia incorporalia non veniunt quasi principale, sed quasi accessorium, sicut in interdicto vnde vi, vbi veniunt res non tantum soli ex sui natura, sed incidenter veniunt res mobiles. ff. de vi & vi arma. l. 1. §. illud. Nec est simile de haereditate & peculio, quia ibi non est aliqua res corporalis, cui alia accidat, & videtur quod recte vendicat ecclesiam, cum suis pertinentijs praelatus temporalis ecclesiae. 3. de offi. dele. si quando. & de pac. constitutus. & c. seq. Item perpetuus praelatus eam recte vendicat cum pertinentijs suis, si ad eum pertinet plenarie, puta quia sit ei in proprios vsus concessa. arg. 5. de priuil. pastoralis. Item si dicit eam sibi subiectam, solummodo potest ea vendicare, vt hic dicitur, tamem melius est, quod agat confessoria, & petat in ea ius subiectionis, vt hic. & §. c. proxi. ff. si vsufru. pe. l. 1. in prin. 5. de rescrip. ex parte S. si autem quis petat archidiaconatum, vel praeposituram, vel episcopatum, vel aliam dignitatem etiam secularem, vt canonicatum vel marchiam, non recte aget rei vendicatione, sed implorabit cognitionem praetoriam vel officium iudicis, quod sic probo, quia iustum est quod si aliquis habet ius in aliqua dignitate, quod illam possit petere, sed non competit sibi alia actio, ergo habebit officium iudicis. ff. de mino. quod si minor. §. fin. ff. de lib. exhi. l. 3. §. hoc interdictum. 3. qon. 6. hoc quippe. 2. qo. 1. in primis. & haec actio erit vel hoc officium vniuersale, sicut petitio haereditatis, & sic procedetur in hoc officio, sicut in petitione haereditatis.

Quidam tamen dicunt etiam melius, vt not. i. de exces. praela. inter. quod in his casibus competit confessoria in rem. Si autem petatur ciuitas vel castrum, vel vil. la, si solum est actoris, recte vendicabit cum suis pertinentijs. arg. C. de fun. limi. l. 2. & de bonis vacan. l. 2. si autem non est solum actoris, petat subiectionem ciuitatis vel villae, vel castri, sicut dictum est. 5. de subiectione ecclesiae, sed si vniuersitas aliqua hominum alicuius castri vel ciuitatis esset alicuius domini, quo ad forum seu banna, vel aliam iurisdictionem, & ipsi denegarent de praedictis domino respondere, aget dominus sicut ageret contra singularem hominem liberum, quia vniuersitas corporalis est. arg. ff. de rei vendi. l. 2. & 3ff. le lega. 3. si chorum. tamen tutius est ei, quod agat confessoria pro iuribus denegatis. de hoc not. sup. de ma. & obed. inter. de app. dilecte. (Adiudicauimus) episcopus iste iuste defendit ecclesiam istam in spiritualibus & temporalibus, quia ha¬ bebat eam in proprios vsus, vel aliorum, vel sibi placebat vsus, & ita erat sua causa, quia commodum & incommodum ad eum pertinebat suo nomine. 2. questio. 6. biduum. quia si in spiritualibus obtinuisset, habuisset decimas, & alia spiritualia iura. s. de do. pasto. & idem est de temporalibus. Nec est vis, quod ista ecclesia habeat proprium & perpetuum praelatum, vel vicarium, vel custodem, vel commendatarium, vel etiam quod bona eius omnino sint discreta a bonis monasterij, quia Abbas magis proprie dicitur praelatus huius ecclesiae, quam ille praelatus, vel custos, qui ibi moratur, & ille Abbas dicit possidere ecclesiam, & eius possessionem retinere per inferiorem praelatum, vel custodem. sup. de resti. spo. cum venissent. argu. ad hoc. sup. de sup. neg. praela. sicut. Item apud Abbatem sunt non solum dominia & possessio rerum, sed etiam actiones. 3. eo. c. 2. ar. ad hoc. 3. c. proxi. & . 3. de offi. 0r. conquerente. vbi no. Fatemur tamen, quod vterque potest conueniri, quia vna censetur administratio amborum, sicut dicitur vnum consistorium officialis & episcopi. 5. de app. Romana. Vel dic, quod secus est in perpetuis praelatis, & necessarijs, quam in temporalibus & voluntarijs, quia primi sicut nec possunt remoueri apraelatura sine causa, sic nec agendo, in temporalibus autem secus, qui tantum custodibus comparantur, vt not. 5. de iudi. c. cum deputati. Si autem non haberet ecclesiam in proprios vsus, sed esset tantum patronus, tunc si quos vellet agere de iure, quod patronum tangeret, & non de alijs, debet ipse respondere, & de alijs debet respondere praelatus ipsi ecclesiae. arg. ad hoc. sup. de offi. ord. cum vos. sup. de app. bonae. sup. de insti. cum venissent. quis autem cui sit praeferendus. not. 3. de resti. spo. c. olim. & de iud. cum deputati. & videtur quod vbi sunt plures, qui conueniri possunt super eadem quaestione nomine alicuius ecclefiae, quod non debet iudex procedere admissionem in possessionem, etiam si vnus sit contumax, nisi omnes vocentur. ff. de mino. AEmilius ar. ff. ex qui. cau. in pos. hoc autem. & hoc plus placet, quam quod no. 3. de iudi. cum deputati. & de resti. spol. olim. item not. quod in hac gloss. loquimur de defensore legitimo, vbi si sententia feratur contra eum, mandatur sententia executioni contra ecclesiam, nec cogitur satisdare de iudi. sol. ff. de admi. tu. vulgo. quia alias certum est, quod quilibet admittitur ad defendendum, t etiam sine mandato cum satisdatione. C. de satisda. l. 1. & de procu. exigendi. (Ius commune) 16. qo. 7. omnes. (ecclesiam) id est, temporalia quae habebat in ecclesia (Locauisse) repete quae diximus sup. eod. proxi. & sic si locauit, apparet eum dominum etiam finito tempore locationis, vel eam non tenente, apparet quod dominium tam vtile quam directum est penes locatorem. (Annotatio) scilicet, anno domini. M. cc. etc.

Caput 8

CAPVT VIII. 1 Licet quis sit in possessione subiectionis aliquorum, non valet tamen excommunicationis sententias eum lata. 2 ludicare vel excommunicare non dicitur fructus iurisdictionis. Sententia lata a non legitimo praelato vel iudice, an valeat. Possessio alicuius iuris per factum Abbatis sine scientia conuentus, non amittitur.

CVM DILECTVS FILIVS. (Vel monasterii) si constiterit, subaudi (obedientiam.) Hic satis expresse colligi viletur, quod quamuis aliquis sit in possessione subiectionis aliquorum: non tamen valet excommunicationis sententia in eum lata, nam videtur quod hic episcopus fuerit in possessione subiectionis Abbatis huius, & tamen non valet excommunicatio ab ipso episcopo in eum lata, & consimili ratione videtur etiam de alia sententia, puta si condemnasset eum in ciuili vel criminali actione. Et certe quidam hic fatentur, quod propter possessionem quam habebat subiectionis huius monasterij, non tenet eius sententia excommunicationis, vel alia. Nec est contra. inf. de iure pat. consul. & de cau. pos. cum ecclesia. vbi dicitur qui est in possessione eligendi vel praesentandi lite pendente praesentabit & eliget, quia illa vera sunt, scilicet, quod ea facere debet possidens, quia, scilicet, illa sunt fructus possessionis, vt no. in illa decre. consulta.

Sed iudicare vel excommunicare, non sunt fructus iurisdi. quia nec propriae fructus dici possunt, imo labor & onus. Item non est contra. ff. de offi. praeto. Barbarius. vbi dicitur, quod sententiae latae ab eo, qui erat in possessione tenent, licet praetor non esset, sed ibi respondent, illud ideo esse non potest, quia in possessione erat, quia vere iudicandi potestatem acceperat ab Imperatore, & omnia alia faciendi, quae ad praetorem pertinebant, licet non e sset legitimus praetor, sed per obreptionem. Et idem dicendum est in quoslibet praelato confirmato, & de hoc no. sup. de elect. nihil. Item in hoc casu, non dicitur praelatus confirmatus esse in possessione excommunicandi aliquos, quia eos excommunicauit, vel alias iudicauit, quia non nomine suo eos iudicat, sed ecclesiae, vnde ipsa per eum dicitur quaerere vel retinere possessionem iudicandi, vel excommunicandi, sed in hoc casu, scilicet, quando excommunicaret vel iudicaret illos in quorum possessione erat ecclesia, sed in veritate subiecti non erant, non valebit excommunicatio in eos lata, quia sicut dictum est, non est fructus possessionis vel commodi excommunicare, vel iudicare. Interim tamen quousque constet de proprietate, debent praedictae sententiae inuiolabiliter obseruari & mandari quod obseruentur.

Alii tamen aliter dicunt, & vt videtur melius, vt not. 5. de resti. spo. olim. ( Repromisit) quia non potuit suo priuilegio renunciare. §. de arbit. cum temp are. vel exemptum monasterium alii subiicere, cum monasterium sit in possessione libertatis, & Abbas dicat esse in possessione, non suo nomine, sed ecclesiae. 5. de insti. cum venissent. satis apparet quod per factum Abbatis sine scientia conuentus, non amittatur possessio alicuius iuris quae sine animo possidentis, non potest amitti. ff. de acqui. pos. peregre. §. quibus. quod dicit hic gl.ilict cum monasterium non est ita simpliciter verum, quia quando aliquis per alium aliquid possidet, bene se nesciente amittit possessionem. ff. de acqui. pos. poss ideri. §. quod si ser. sed hic non tantum possidebat Abbas, licet ipse solus agere posset, sed etiam conuentus monasterii nomine, & ideo vtriusque scientia necessaria est. Vel dic, quod bene per factum Abbatis habuit episcopus possessionem, sed cum constet illam fuisse iniquam & dolosam, cassum debet iudicari, quicquid fit ex ea, vt no. 3. de resti. spol. in literis. (Praescriptione) No. de excep. exem. potionis fieri transitum ad praescriptionem, quae est quasi contraria. si. no. sup. de praescrip. auditis. (Iudicetis) sententias exconmunicationis nullas, si iusta praecessit appellatio. Iudicetis) erant enim duo petita, & quod sententiae post appellationem latae decernerentur nullae, & quod monasterium decerneretur liberum, episcopo econtra petente subiectionem ipsius ( Absoluatis) & sententiam ex communicationis tenere, si erat in possessione eius, alias non, sed de hoc not. e. de in integ. resti. c. 2.

Caput 9

CAPVT IX 1 nonaclus vel abbas non debet quis esst in diuersis monasteriis.

NE NIMIA. (Locii) per hoc dicimus, quod monachi monasterii licet professionem fecerint in maiori monasterio, & ibi habitum sumpserint, & in Abbatis obedientiam semper remaneant, si tamen mittantur per prioratus. vel cellas, non debent ad electionem Abbatis, vel ad alia negotia monasterii vocari, quia idem monachus non debet habere in diuersis monasterijs locum.

Et hoc est intelligendum, si prioratus vel cella habet electionem prioris. Alii autem dicunt idem, etiam si non habet electionem prioris, dummodo habeat discreta bona, & monachi ibi habitantes, habeant liberam administrationem. Si autem neutrum istorum esset, tunc de iure debet vocari ad electionem, sed in his praeualet consuetudo.

PrevBack to TopNext