Text List

Titulus 37

Titulus 37

TITVLVS XXXVII. DE CAPELLIS MO. NACHORVM.

Caput 1

CAPVT I.

IN ECCLESIIS. Que non pleno iurepertinent ad monachos, alias secus. 16. q. 1. c. 1. Idem dicunt quidam & forte non male, quod & si pleno iure pertineant ad monachos, dummodo populus non sit exemptus, quia ratione populi debet examinare sacerdotem, cui populi curam committit, & si perniciosus fuerit remouebit, & sic intelligitur. c. 16. quaest. 2. sane. ad idem. inf. de priui. ex ore. Alii dicunt hanc decre. loqui vbi monasterium non est patronus beneficii illius sacerdotis, quia forte nihil receperit ab Abbate, sed a populo tantum, sed si Abbas erat patronus, Abbas remoueret. argum. de praeben. in Latera. Tamen melius videtur, vt semper quandocunque episcopus concedit curam animarum, ipse remouebit, non Abbas. & expone decre. in Late. vt ibi diximus, quia nemo remouere potest, nisi qui concessit, nisi hoc faciat ex deleg. 30. dist. studeat. & in multis alijs. c. vel nisi hoc habeat aliquis ex priuilegio, sicut Praemonstraten. & humiliati. & quidam alii. Si autem archidi. vel Abbas, vel quis alius inueniatur aliquem remouere institutum ab episcopo, dicendum est hoc eos facere quasi vicarius, vel ex certo priuilegio, vel ex consuetudine praescripta.

Caput 2

CAPVT II. 1 Quid valeat petitionem huiusmodi sic generalem, vvt in bac decre. habetur proponere, 2 Nunquid in eodem libello duae actiones proponi possunt. Verbum iurisdictionis comprebendit omnes partes eius & actus, sed sub persana non continetur alia persona. 3 Poseffio generalu iurisdictionus alicuius ciuitatis qualiter acquiratur. 4 Licet parochiani cuiurlibet ecclesiae a proprio sacerdote debeant baptiaari, & alia sacramenta quae illi conferre possunt recipere & iura parocbialia eis reddere, non tamen sacerdotes boc debent iure paroehiali, nisi fpecialis confuetudo aliud inducat.

DILECTVS. (Baptismate) id est, vt presby ter dictae ecclesiae iret ad ecclesiam sanctae Ceciliae ad baptizandum insolenni baptismo. (Ad capitulum) vbi, scilicet, de correctione clericorum agitur. (Ad scrutinium) & similibus haec adiectio admittitur, vbi multa sunt iura eiusdem iuris, vel conditionis, sicut est quando episcopus petit aliqua iura episcopalia, & postea subiicit generalem clausulam, scilicet, ad omnia, alias ad ius episcopale pertinentia, vel etiam consimilia, id est, quae a iure vel pacto, vel consuetudine generalis prouinciae si ar. chiepiscopus agit, vel dioce. si agit episcopus statuta sunt, vt sint de iure episcopali, eodem modo petere poterit archie. sup. de offic. archi. dilecto. & idem credimus hanc adiectionem adiicere, sicut si solum ius episcopale peteret. sup. titu. proxi. constitutus. nec extenditur haec adiectio ad alia iura, nisi ad ea, quae eodem iure censentur. sup. de relig. do. c. 1. & eodem modo sacerdos petere potest iura parochialia. Item not. quod hanc petitionem sic generalem proponere non possunt, nisi illi, ad quos ipsa iura pertinent de iure conmuni, vt sunt episcopi archidiaconi, & parochiales praelati, & similes, & hoc ea ratione est, quod si aliter petat iure speciali, oportet quod singula praescripserit, vt .3. de offi. archi. c. vlt. Vel dic, quod quicunque omnia illa iura possidere potest, & hoc petere potest, sed non fiet condemnatio, nisi in his, quae praescripserit, vel alias appro¬ bauerit, si autem talis esset, quod omnia iura sub generali clausula contenta possidere non posset, tunc libellus tanquam ineptus reiiciendus esset. 3. de iudi. examinata. 5. de offi. vic. c. 1. Alii tamen dicunt, quod ea quae consuetudine vel pacto debentur specificare debet, vt not. 3. de offi. ordi. conquerente.

(possessorium) scilicet, recuperande possessionis, secus si retinendae, quia tunc simul vtrumque intentare non potest, de hoc no. 3. de causa pos. c. 2. possessio generalis iurisdictionis acquiritur, si vnus actus iurisdictionis exerceatur, puta quia cum cognoscat de causa vna siue ciuili, siue criminali, vel si exconmmunicauit aliquem, & idem est, quicquid aliud faciat, quod ad iurisdictionem pertineat, dummodo intendat vti iure suo quo ad iurisdictionem vtiliter, nam si intenderet per istum actum in ciuilibus causis iure suo vti, non credimus quod propter hoc acquisiuisset possessionem in criminalibus. ar. ff. quemad. ser. amit. l. vlt. 2. praescrip. auditis. & c. cum omni. sed haec generalis iurisdictio non procedet vitra personam, in quam eam exercuit.

Sed quaeres quare potius extendis iurisdictionem, quo ad partes iurisdictionis, quam quo ad personas, quia vt dicis qui cognouit de causa ciuili, cognoscet & de criminali, sed qui iurisdictione vsus est in vna persona, propter hoc non vtetur in alia persona: Respon. quia sub iurisdictione comprehenduntur omnes partes eius & actus, sed sub persona non continetur alia persona.

Sed oppones quid erit, si quod exercebat in personam illius, intentabat vti in toto populo: Respon. in hoc non prodest ei sua intentio, scilicet, quod sit illud, quod non est, nam non potust intendere in totum populum exercere, quod in vno de populo exercet, quia non est verum, d iuisi sunt enim homines eiusdem populi, & potest induci in arg. huius nostri dicti, quod dicitur de gleba, quia vna apprehensa omns contiguae apprehenduntur, sed separatae non, sic est hic, quia apprehensa vna possessione in vno capitulo iurisdictionis, & in omnibus alijs capitulis iurisdictionis apprehendere intelliguntur, dummodo hoc intendat, quia omnia capitula iurisdictionis contigua intelliguntur, sed secus est in personis, quae diuersae sunt, & per hoc patet, quod si episcopus habeat iurisdictionem & possessionem iurisdictionis in vna persona, & alius aliquid iurisdictionis in ea exercet, intendendo vti iure suo, quod possessionem totius iurisdictionis in eo amittit, nisi quam cito sciuerit doceat. se animo non dimisisse possessionem, de quo no. sup. de in integ. resti. c. 2.

Generalis autem possessio iurisdictionis alicuius ciuitatis, vel prouincie acquiritur, si publice per omnes partes ciuitatis, & vtiliter posuit bannum in ciuitatem, sic dicens, talis dominus huius ciuitatis mandat, quod quicunque sic fecerit, incurret talem poenam, istud enim, scilicet, sic publicare edicta iurisdictionis, etiam si nullus incurrit hoc bannum, tamen possessionem iurisdictionis acquirit generalem.

Et hoc est verum, si nullus in possessione erat iurisdictionis generalis, nam si alius erat in possessione iurisdictionis generalis, tunc ille qui praedicto modo, vel quocunqe alio vult apprehendere possessionem iurisdictionis generalis, non sit in possessione, nisi illorum capitulorum & hominum, quos & quae apprehendit. ff. de acqui. pos. quod in eo. §. vlt. Et sunt alii modi, quibus generalis iurisdictio quaeritur in ciuitatibus, quos quilibet praenominatis inspectis poterit per se inuenire, per hoc autem quod exerceat iurisdictionem in vniuersitatem, non credimus eum acquirere possessionem iurisdictionis in singulares personas, quia licet vniuersitas sit astricta, non tamen singuli. 12. qon. 2. qui manumittitur. praeterea si faciat homines confiteri, quod sunt suae iurisdictionis, vel etiam abiurare, & renunciare iurisdictionem prioris domini, non tamen per hoc acquirit possessionem iurisdictionis, quia haec non sunt iurisdictio, nec aliquis actus iurisdictionis interuenit, per quem iurisdictio quaeritur. argu. sup. tit. proxi. cum dilect. & idem dico, si iuramentum fidelitatis ab eis recipiat. Interruptio autem qualiter fiat, not. 1. de praescrip. auditis. & quod not. de acquisitione possessionis iurisdictionis & amissione, idem intelligo in alijs similibus. Differentia autem quam feci inter personas & capitula iurisdictionis, locum habet, si nullus alius est in possessione iurisdictionis illarum personarum, quia tunc ad alias, vel super alias personas non extenditur possessio iurisdictionis quaesita in vno homine, sed si alius est in possessione iurisdictionis super vnum populum, & ego exerceam iurisdictionem in vna persona, tantum illius populi, sciente domino & patiente, quod super totum populum intendo quaerere possessionem, super totum populum acquiro, quia quasi vna & continua est gleba, scilicet, vnus populus & non extenditur possessio de persona ad personam, quia ille in quem exerceo iurisdictionem, non possidebat in se iurisdictionem, sed alius contra quem ego praescribo, qui iurisdictionemin hancpersonam. & alias communiter habebat. Possessorium) ex eo, quod dicitur in fi. huius. gloss. scilicet, reparandae, patet quod si episcopus, vel quicunque alius, qui habet iurisdictionem, vel aliud ius generale statutum aiure, vel a consuetudine, vel statuto in aliqua loca vel personas, quantocunque tempore stet, quod in aliquo illorum locorum, vel personarum, non vtatur vel omniiure, quod in eis habet, vel aliquo capitulo, non tamen contra eum praescribitur, quia semper possidet, non exercendo ius illud, vel vnum capitulum illius iuris generalis in vno solo loco, in omnibus locis & personis & capitulis retinere videtur, nisi amittat possessionem, vel quia expellatur, vel reuertens non admittatur, vel suspicetur se posse repelli. ff. de acqui. pos. l. 1. §. deiicitur. & l. seq. §. fin. nam cum haec iura sint contigua, sufficit in vno praedictorum retinere possessionem. ff. de acqui. pos. possideri. in prin. Imo nec praescriptio eius temporis, cuius non extat memoria currit. de qua no. inf. de verb. sig. quod per nouale. quia semper possidet. Item si contradiceret, sequeretur absurditas, quid enim si in aliqua ecclesia, vel persona ita bene se habet pr 3o. vel plures annos, quod nunquam potuit exercere visitationem in ea, vel iurisdictionem, nunquid propter hoc amittet episcopus ius suum in ea, absit.

1 De iure communi) hoc ius vbi sit, ignoro, imo in monasterijs contra videt. 3. de a offi. archi. c. fi. licet enim parochiani a cuiuslibet ecclesiae a proprio sacerdote debeant baptizari, & alia sacramenta, quae ipsi conferre possunt recipere, & iura parochialia eis reddere. 5. de sepul. in nostra. & per totum. & de paro. nullus. & per totum. & de deci. per totum. 16. q. 1. doctos. & c. ex authoritate, quod tamen sacerdotes hoc debeant, non inuenio inter iura parochialia, nisi specialis consuetudo aliud inducat. 3. de ma & obe. his. institutio tamen posset dici in non regularibus ecclesijs ad titulum pertinere. ar. decre. pral. his. sed posset dici illud obtinere in titulis Cardinalium, qui habent pinguius ius, quam plebani, quia institutio & destitutio pertinent ad episcopum. 1. de offi. ord. conquerente. 16. q. 2. c. 1. & no. sup. de offic. archi. cum satis. nec esset dignum, quod ad plebanos pertineret, vel alios parochiales praelatos, ad quos non inuenio aliquid de iure pertinere super minores titulos, nisi quod habetur sup. de offi. archipres. c. fi. Hlic autem dicunt quidam, quod si ex consuetudine aliqua iura habeant plebani in parochia, illa iura petere possunt, vt not. sup. de consuet. cum olim. sed nihil prohibeat eadem iura esse parochialia & episcopalia, sicut vides in institutione, quae est de iure archi. & episcopali, & etiam metropo. S. de offi. atchi. c. 1. & c. mandamus. 3. de praescri. cum non liceat. aliqua notaui. 5. de ecc. edi. ad audientiam. (praescripsisset) scilicet, praedicta iura. Confessus) & haec confessio, sicut infra apparet intantum praeiudicat, & in alio iudicio habito coram snnoc. quod sententia fertur contra eum. Arg. contra. sup. de iud. at si clerici. Sed responm. quia hec confessio publica erat, vel ideo praeiudicat. quod hic Papa in hac cognitione illi successit, & de hac materia no. 3. de elect. per inquisitionem. 3. de test. Albericus. sed si bene attendas contrarium probatur, tamen si per hanc confessionem sententiam tulisset, super proprietate sententiasset, non super possessione, quamuis posset responderi, quod Papa Celestinus errauit, quod non super proprietate sententiauit, sed Papa Innoc. modo sententiat. Vel dic, quod ideo Papa Celest. non iudicauit super proprietate, quia non fuit petitum, sed tamen possessorio agebatur, vt ex hac litera apparet, vbi dicit, vnde praedictus praedecessor noster ecclesiam vestram, qua se asserit spo. super duobus autem primisclice scrutinio & baptismo non sententiat, sed Papae reseruat (debebat) ecclesia sancti Laurentii (capitulo) id est, iure veniendi ad capitulum (illum) sacerdotem sancti Laurentii(Reinuestire) id est, possessionem restituere(Per hoc) non per sententiam Celest. sed per confessionem presbyteri. Monialium) si enim alia monasteria eiusdem prouinciae hoc iure censerentur, & hoc eodem iure censeri debet. arg. inf. de censi. sopitae. ioo. dist. contra morem. de hac materia not. e. de offic. archi. c. vlt. sed videtur ex quo desiit esse monasterium, quod deberet censeri iure aliarum ecclesiarum, quae sunt monasteria. ar. sup. de statu monac. recolentes. respon. quod vere iure aliarum ecclesiarum censeri debet, sed ei subesse cui suberat, dum erat monasterium. 1. tit. proxi. quia mo. (Subiecum) sup. de offic. archi. dilecto. & ita debet illi subesse, cur primo suberat. 3. tit. proxi. c. 2. ( Condemnamus) no. hanc ecclesiam in quibusdam iuribus episcopalibus condemnari, & in alijs absolui, ex quo videtur, quod aliqua possit quis praescribere, & alia non. sup. de praescript. auditis. argume n. contra. ff. de serui. rusti. praedi. vna est via. Condemnamus) quia praescripserat, vel confessus erat coram Celest. vt supradictum est, sacerdos sancti Laurentii. insti. autem & desti. quia non praescripserat. Imo non possidebat, vt hic dicitur, non adiudicatei, nec etiam coram Celest. fuit confessus de his, scilicet, quod pertineret capitulum ad ecclesiam sancti Lauren. sed de possessione tantum confessus est. Et capitulo) stulte super capitulo, & omnibus consimilibus egit petitorio, nam propter hoc absoluta fuit ecclesia sancti Lauren. in toto, quia eius ius & possessorium & petitorium deducit in iudicium, licet sententia lata a Celest. sufficeret ad possessorium in his, super quibus lata erat, quia tamen non probauit peti, sententia fertur contra eum. sup. de cau. pos. & proprie. cum ecclesia. Sed videt quod non tantum super institutione, & destitutione, & capitulo debuisset absoluere ecclesiam sancti Lauren. sed in omnibe & consimilibus, sca. in omnibus generalibus, cum generaliter fuit petitum. Adde quod respon. quod secundum consuetudinem vrbis Rom. tantummodo iura quae hic dicuntur eiusdem iuris esse censentur, scilicet, de iure parochiali. Nec obst. sup. de ma. & obe. his. vbi plura alia dicuntur esse de iure titulorum secundum consuetudinem Ro. So. ibi. Vel dic, quod licet haec peritio esset generalis, tamen quia non fuit prosecutus generaliter de omnibus iuribus parochialibus, sed de his tantum, quae hic dicuntur, ideo super illis tantum debet ferri sententia, & non super alijs. C. de iudi. licet. & not. 3. de offi. ord. conquerente. sed videtur, quod ex quo esset in possessione praedictorum, quod & talia deberent eis adiudicari. arg. 3. tit. proxi. c. 1. respon. ideo hic non contingit hoc, quia aliusc s. Papa haec iure habebat, vt in litera express se apparet. Item & est alia ratio, quia illa locum habent, quando ea iura quae possidentur de iure communi pertinent ad hominem illius ordinis, cuius est ille, qui possidet, puta iura episcopalia possidebat in sua dioce. alias sacerdos iura parochialia in sua parochia. Item est & hoc notorium. quod nullus alius ea iura, vel aliqua eiusdem conditionis ibi possederat, sed in monasterijs haec iura non possidet de iure communi tituli.

Caput 3

CAPVT III.

EX PARTE. (Mentio) de hoc ssnot. sup. de consti. quae in ecclesiarum. vbi non dicitur, quod debeat facere mentionem in eisdem concilijs, quia non est verum, quod in literis quas Papa concedit, non debet facere de iure communi mentionem. 31. q. 1. quomodo virginibus. etiam si sint statuta conciliorum. 15. di. canones. & de hoc no. 3. de rescri. c. 1. sed dicit, quod credit has literas per obreptionem obtentas, & tamen hoc ipsum non ponit pro constanti, imo sub conditione mandat, vt si hoc est non valeat. si. C. si contra ius vel vtili. & si legibus. Vel dic, quod aliquando debet facere mentionem, vt not. sup. de constit. quae in ecclesiarum.

Caput 4

CAPVT IIII. AD AVDIENTIAM. Repete quae dicuntur. 16. q. 7. pie.

PrevBack to TopNext