Titulus 2
Titulus 2
Caput 1
CAPVT I. 1 Consensus tacitus in ponsalibus non habet locum, nisi in parte. 2 Honestas publica impedit matrimonium eum consanguineis.
TVA NOS. (Adulto) id est, pubere f. (Contrahere) matrimonium vel sponsalia, si autem esset maior septennio, ed impubes etiam si contra¬ cta sponsalia sint ea inscia, tamen publici honestatis iustitia impedit matrimonium cum consanguineis. inf. eo. accessit. Alii contra eum, non enim non fuerunt sponsalia, nisi tacite vel expresse consenserit, ideo nec pu. ho. iusti. impedit contrahere cum consanguineis, & hoc magis placet. (Consentit) tacite saltem non contradicendo cum praesens esset. ff. de spo. hocsi. dic necessarium esse quod in matrimonio expresse consentiat. sup. titu. proxi. tuae. 2Item in sponsalibus tacitus consensus non videtur habere locum, nisi in parte. arg. sup. de spon. §. vlt. & §. sed quae. in alijs autem, & si pro alijs cont rahere possunt, est tamen necessarius con sensus expressus vel ratihabitio. sup. tit. proxi. ad id praealleg. l. hoc si. & not. inf. de ma. con. contra interdi. ec. c. 1. imo nac ratihabitio tacita sufficit. sup. de resti. spo. ex parte. (posse) & ferte in hoc casu non impediente pu. ho. iustitia, poterit cum consanguineis contrahere. (Filius) adultus. (Voluntas) puta quia si minor 14. an. quod in matrimonium consentire non potest. (Tradere) id est, tradendum promittere, & sic contrahuntur sponsalia.
Caput 2
VBI NON EST CON- sensus. (Legibus) puta in sponsalibus vsque ad 7. ann. & vsque ad 14. in matrimonio ( coniungant) contrahendo sponsalia vel matrimonium, ideo fit haec prohibitio, quia cum possint postea variare, & cum faciles sint pueri ad dissentiendum tenentur ne transeant ad alia matrimonia, tamen facta tenent. (Coniungantur) carnaliter, & fit ista prohibitio propter dubitationem, ne per talem commixtionem ratificentur sponsalia. sup. tit. proxi. iuuenis. vel matrimonium. inf. eod. continebatur.
Caput 3
CAPVT III. PVBERES A PVBE. ( Existimant) & bene (certum) qud d. habente 14. an. & non potente coire, fuit dubitatum, an possit contrahere matrimonium, sed de potente coire licet sit minor 13. ann. certum est quod contrahere potest. Ex habitu) secus quando agiturde tutela, quia ibi sufficit habere ann. 14. & si generare non possit. C. quando tut vel cur. de indecora.
Sed hoc verum est, quod in hac decre. dicitur, etiam si ante 14. ann. possit generare, nam in 14. an. & si generare non possit, tamen matrimonium contrahere potest. arg. inf. eod. titu. c. vlti. Alii tamen dicunt, quod etiam si habeat 2o. ann. & non possit cognoscere mulierem, nec contrahere poterit. argum. hic. & idcirco ponit aetatem 12. vel 14. ann. quia tunc praesumitur potens generare, nisi probetur contrarium. argum. ad hoc. & de frigi. & male. c. 2. sed aliud est in frigidis, vt ibi not. prius dictum placet.
Caput 4
LITERAS TVAE. (Post quam) licet enim a principio non tenuerint sponsalia, nisi tamem post contradixerunt si sciuerunt in 7. confirmantur. inf. c. proxi. & c. duo. Filiam) filiam enim hebere non potest, impediente affinitate. 30. quaestio. 3. nec eam. nec matrem propter publicae honestatis iustitiam. S. e. iuuenis.
Caput 6
CAPVT VI. 1 Statur semper dicto viri dicentis se cognouifse vxorem maiorem 11. ann. 1 Qua sit aetas legit ima ad contrahendum. 3 Sola cognitio non sufficit ad boc, vt sit matrimonium. 4 Nunquid ex hoc quod mulier sit cognita, dicatur esse in aetate pubertatis. & vide in num. 5. & 6.
CONTINEBATVR. ( Consensisse) supple etiam si vir contradicat eam se carnaliter cognouisse. (Standum) 24. quaest. 1. c. 2. contra. 27. q. 2. qui inter. contra. Sol. vir dicit se cognouisse vxorem maiorem 11. an. siue illa confiteatur, siue neget, semper stabitur iuramento viri, vt hic, nisi per aspectum corporis mulier aliud probaret, id est, virginitate. Quidam tamen dicunt, cum saepe oculus fal¬ latur, nisi contrarium expresse indubitanter per testes appareret, semper est standum pro eo, qui dicit se cognouissessi autem) quo. d. dictum est in praecedenti parte huius c. quid iuris sit, si mulier peruenit ad nubiles annos, nunc autem dicendum est, quid iuris sit, quando nondum peruenit ad annos nubiles, sed tamen vicina est eis. 2 Vndecim) ita quod distet a 12. ann. id est, an. 12. coeptum vltra sex menses. arg. ff. ade excus. tut. notandum nos dicimus a eam esse circa 11. an. si habet 11. completos & dimidium, & hoc est ea ratione, quia legitima aetas ad contrahendum est 11. an. completi, non coepti. sup. eo. puberes. & hic tamen tene, quicquid dicant gl. aliae. sed etiam si ante 12. vel 11. ann. essent coniuncti, & aliqua praesumptio apparet pubertatis iudicarem pro matrimonio. arg. inf. eod. a nobis.
Cognita) hoc solum, scilicet, cognitio non sufficit, vt matrimonium sit, & sine hoc sola desponsatio cum verbis aptis matrimonio sufficit, si est proxima pubertati, & ex aspectu corporis potest aliquo modo deprehendi eam esse potentem ad generandum. Vel dic, quod nunquam suf. ficit, quod sit proxima pubertati, quando in solis verbis matrimonij, vel sponsalia stes terunt ad hoc, vt matrimonium praesumatur, nisi 12. an. habeat completos. 3. eo. puberes. vel nisi ex aspectu corporis appareat eam pubescere. sup. eod puberes. quare enim posuisset decre. 12. an. si sufficeret 11. vel 10. & dimidium non video, sed si sit vel dicatur cognita a viro, tunc habet locum haec decre. sed quia sufficit quod sit in u1. vel etiam amplius eircaia.
Sed dices nonne si cognouit eam apparet esse puberem eame Respon. non potest esse, quod lanuginem in femore non producit, quae sola est signum pubertatis, & tamen elaustra pudoris aperta sunt, & sic cognita apparet, vel praesumitur, licet signa pubertatis non appareant.
Sed oppones, nonne & si in 10. vel 11. ann. aperta essent claustra pudoris idem praesumeres. sup. de spon. iuuenis ? Responm. non, quia ibi non loquitur, quod praesumatur carnalis copula interuenisse, sed consensus vel cognitio aliqua sponsalium ante 11. ann. licet aperta sint claustra pudoris, non praesumitur matrimonium vel carnalis copula interuenisse de facili, nisi apertioni claustrorum alia indicia adminicularentur, forte magnitudo personae, vel alia quae mulieres melius no¬ runt, nec expedit dicere vel literis adnotare. Vel dic, hanc decre. locum habere, vbi in minoribus annis contraxerunt, sed postea puenientes ad maiorem aetatem, si vnus petat separari, & alter dicat cognoui eam dum erat in 11. ann. vel magis vicina 12. non separabitur matrimonium, quia potest dubitari, quod tunc fuerit potens, cum permisit super se virum ascendere, & ideo in tutiorem partem interpretandum est. sup. de spons. iuuenis.
Sed de hoc oportet constare, quod visus sit eam cognoscere, non enim sola aetas 11. ann. sufficeret, sed haec opinio in hoc contradixit proxi. quia dicunt quod licet hi in 11. ann. visi sint commisceri, si tamen de hoc potest constare mulierem non esse puberem, scilicet, quia lanuginem non habet, non iudicabitur matrimonium, nisi peruenerit ad ann. 12.
Caput 7
DE ILLIS. Hic primo loquitur, quando ambo sunt intra annos pubertatis, nam tunc vterque eorum ad pubertatem perueniens iudicio ecclesiae de iure petit separationem, ante autem petere non potest. Secundo ponit quando tempore quo contrahunt alter est maior, alter minor, nam tunc minor cum ad pubertatem venerit, separationem petit, maior autem nullo tempore iudicio ecclesiae petet separationem, quamuis si contrahat matrimonium tenet. s. tit. proxi. c. pen. & secundum hoc intelligo. c. seq. (Si vero) extunc loquitur quando tempore quo contrahunt vnus est pubes, & alter impubes. Iudicio ecclesiae) hoc iudicium est necessarium, vbi sponsalia tenent, sed postea ex aliqua causa separantur, sed si non tenerent, puta quia inter consanguineos vel quia prius cum alia contraxisset, veletiam quia sub conditione erant celebrata, vel quocunque alio modo sint nulla, non est necessarium hoc iudicium ecclesiae, licet quodammodo sit honestum. Item dicimus etiam si matrimonium sit nullum, quod tunc non est necessarium huiusmodi iudicium, si forte coniuncti essent matrimonialiter, quia tunc si recederet ab eo sine iudicio ecclesiae daretur sibi restitutio vxoris. inf. de diuor. porro. Dissentire) ita quod ecclesia approbet, sed si contraxit cum alio matrimonium tenet, & hoc est verum, vbi tenent sponsalia, secus autm si non tenerent, quia tunc maior posset separationem petere per iudicium ecclesiae. s. eo. c. accessit.
Caput 8
CAPVT VIII A NOBIS TVA. (His) scilicet. ambobus contrahentibus. (Matrimonij) scilicet, futuri. (Eorum) scilicet, contrahentium. Assensum) vnde dicunt quidam, quod si impuberes per verba matrimonio apta contrahant matrimonium, & hoc etiam intendant, non est matrimonium, quia illud contraherenon possunt, nec sponsalia, quia ad alia non intendunt. ar. ff. de spon. quaesitum. ff. de rit. nup. minorem. veruntamem nisi vsque ad legitimam aetatem in eadem voluntate persistant, ratificatur matrimonium. arg. I. c. proxi. & l. minorem. Potest tamen probabiliter dici, quod sponsalia contrahunt iuris potestate, licet illud contrahere non intendant, vel verba non dicant. arg. 5. de condi. appo. super eo. 5. e. c. vlt. Tenentur) neuter enim ante pubertatem petet separationem, sed postquam ambo, vel alter tantum ad pubertatem peruenerit petere potest. sup. c. proxi. (Anticipare) malitia supplente aetatem. inf. c. proxi.
Caput 9
CAPVT IX DE ILLIS. Quod apparet ex lanugine, vel facti, vel experientia. (Carnali) hoc videtur satis innui in matrimonijs illam solandici proximam pubertati, quae cognoscipotest. arg. sup. c. puberes. In tutelis autem secus dicerem, vt not. in decre. puberes. & idem quod in matrimonio dicam in ingressu monasterij, alii contra. (Consensisse) vel dicendo verba apta matrimonio, vel cognoscendo eam. & hoc innuit litera sequens coniugete.
Caput 10
CAPVT X. 1 In tausa matrimonii non solum pul licatums attestationibus, sed etiam post sententiam anditar. 2 Impuberes licet contrabant non tamen dicitur matrimonium contractum, nisi per carnalem copulam ratificetur. 2 Licet sponsaliauniter insantes minores seprennio contracta non teneant, ratifitantur tamen niss in septimo anno contrudixerint verbo vel facto. 4 Verba sunt de necessitate in matrimonio tatrabendo.
ATTESTATIONES. ( Credit) hic creditur confessioni mulieris, quia est contra se, & vir non dicebat contrarium, aliter enim eius dicto sta¬ retur. sup. eo. continebatur. vel dic, quod etiam si mulier fuisset corrupta, & non vir, non tamen esset matrimonium consummatum. de hoc not. inf. de eo qui cog. con1 san. vxo. suae fraternitatis. (Testes) speciale est in causa matrimonii, quod non solum post publicatas attestationes, sed etiam post sententiam auditur. sup. de sent. & re iudi. lator. & c. consan. Vel dic, quod hic erat nouus articulus, super quo licet post publicatas attestationes de nouo producere testes. sup. de testa. ex tenore.
Probare) no. quod si impuberes con trahant quantocunque tempore steterint post pubertatem, non tamen de sponsalibus fit matrimonium, nisi de nouo consenserint per carnalem copulam, quae secuta inducit praesumptum matrimonium. sup. titu. proxi. is qui. In sponsalibus tamen dicimus, quod si infantes minores septennio contrahant sponsalia, licet ea non teneant, tamen ratificant, nisi in septimo anno contradixerint verbo vel facto, puta cum alio contrahendo. sup. c. literas. & c. accessit. inf. eo. duo. Et est mirabile, quod de nihilo lapsu temporis fit aliquid, puta de non sponsalibus, sponsalia, sed id quod aliquid est, non mutat naturam, quia non fit de sponsalibus matrimonium.
Alii tamen contrarium dicunt hic incumbere probationem mulieri, quia signa apparebant dissensus, puta quia vir discesserat ab ea, secus si nec signa dissensus vel consensus apparebant, quia tunc deberet praesumi de sponsalibus factum esse matrimonium, primum dictum magis plecet. (Consensisset) cognoscendo vel de nouo contrahendo, alias enim & si osculatus est eam, vel si habitaret cum ea, non praesumerem matrimonium. inf. de ma. con. contra interdi. ecc. c. 1. (Iuramento) speciale est in hoc casu, vt actore nihil probante, reus iurare cogatur.
(Consensit) si enim vir confiteretur, quod post ann. 14. consensit, & voluit, quod ipsa esset vxor eius, licet non interuenerit carnalis copula vel signum consensus exterioris, tamen matrimonium debet inter eos iudicari, cum sponsalia praecesserint quae propter consensum sequentem transierunt in matrimonium, secus autem esset, si non praecessissent sponsalia, quia tunc licet adinuicem eodem tempore consensus occultus sine verbis, vel aliquo tractatu praecedente interuenisset inter aliquos, non faceret matrimonium, cum in eo contrahendo in potentibus loqui necessaria fint verba, vel tractatus praecedens, vt no. sup. tit. proxi. tuae.
Caput 11
EX LITERIS. (Liberam tribuas) sup. eod. de illis. a nobis contra. Sol. haec mulier nunquam consensit sponsalibus parentum, vnde cum esset pubes, non tenuerunt sponsalia. 3. eod. c. 1. vnde contradicere potest, & ibi ipsa libera voluntate contraxerat, vnde contradicere non potest, hoc tamen not. quod licet non teneant sponsalia, si tamen postea cognoscat rata habere videtur sponsalia suo nomine contracta, vel hic de equitate, vel ibi interuenerat iuramentam, hic non¬
Caput 12
DVO PVERI. (Per tres annos) No. sponsalia infantum lapsu temporis ratificari( copulauit) hoc matrimonium tenuit siue statim peruenerit ad pubertatem, siue post, cum eam cognouit. (Reliquit) & male (Accepit) & male impediente publicae ho. iustitia. ( Compulit) & male, cum alium virum haberet, & si copula interuenisset propter affinitatem. (Dabitur) haec inhibitio fit propter delictum vtriusqe. sic. 27. qon. 1. §. Christus. vel propter scandalum.
Caput 13
CAPVT XIII. 1 Aecusationis &o denunciationis differentia. 2 Comparatio matrimonii spiritualis ad carnale, quo ad denunciationem, & de virtute denunciationis. in nu. 3. 4. &5.
AD DISSOLVENDVM. (Remouere) & sup hoc sententiatur. (Denunciari.) Not. accusationem non habere locum, nisi super crimine iam perpetrato, denunciatio autem super perpetratis, vt poenitentia agatur, & super perpetrandis, vt cessetur locum habet. inf. de accu. qualiter. 22. qon. 5. hic videtur. 93. di. diaconi. ff. de dam. infec. l. 2. Denunciari) hoc eodem modo dicimus posse agi in matrimonio spirituali, nam electo non petente confirmationem, vel consecrationem, possum denunciare superiori. Domine talis est in tali peccato, vnde non potest, nec debet confirmari & consecrari. 22. q. 5. hoc videtur. sed caueat sibi ille, qui denunciat, quia non potest denunciare peccatum, quod sit in forma electionis, si eius executionem non impedit, nec de crimine de quo egit poenitentiam, nisi sit tale, quod post poenitentiam impediat executionem ordinis. 3. de renun. nisi cum pridem. §. 1. & no. 2. q. 1. si peccauerit. Ar. contra. 31. di. ex poe. sed illud loquitur in irregularitate, & criminibus vbi dispensatio est necessaria. Item contra. . de cle. ex. mi. si celebrat, sed expone vt ibi. Item denunciatione agitur contra electum post confirmationem. sup. de app. constitutis.
3 Item no. quod licet denunciatio impediat confirmandum & consecrandum, non tamen debet tantum operari, vt electores reuocet ab electione, nisi credant verum esse, quod dicitur, nec propter hoc est impedienda vel prohibenda asuperiore celebratio electionis, nisi forte incontinenti haberet paratas probationes. sup. de his quae fi. a ma. par. c. cum in cunctis. 4Alii dicunt & forte melius, quod non est differentia inter ordinationem & consecrationem & electionem, quia vtrobique & ordinator & consecrator, & elector diligentes debent esse, vt inquirant de persona ordinandi, & consecrandi, & eligendi. si. 24. dist. c. quando. 61. dist. miramur. §. q. 2. dilectissimi. Et denunciationes audire debent contra praedictos, si credunt denunciantes bona intentione moueri, & verum esse quod obiiciunt, si autem non credant, nihilominus possunt procedere ad ordinationem & consecrationem, & electionem, & tenebit quod factum est, etiam si denunciator appellet, & etiam si dicat se habere paratas probationes, quia haec praedicta, scilicet, ordinatio, consecratio, & electio non fiunt in forma iudicij, sed officia vel ministeria sunt.
Hoc tamen fatemur, quod si coram superiore probauerit veras causas, ex quibus appellauit quod totum cassabitur qued factum est ad minus, quo ad executionem. sup. de elect. cum inter. & sup. de app. constitutus. posset etiam superior ordinatori & consecratori imponere poenam, si inueniret praedictos perperam processisse, videtur tamenquod si sit omissa denunciatio, & procedatur ordine suo, quod postea praecedente denunciatione, nec ipse qui in denunciatione procedit, nec alius ad ordinationem vel consecrationem procedat. arg. hic, licet in electione forte est aliud, de hoc autem no. i. de simo. accusatum.
In confirmatione autem cum proceditur in forma iudicij, & cum causae cognitione bene admitteretur talis appellatio, & cassaretur quiequid fieret post talem appellationem, etiam si non probaret veras causas appellationis. sup. de ap. interposita. & quod dictum est in ordinatore, consecratore, & electoreclict quod non obstante contradictione & appellationecuiusque tenet quod abeo fit. idem videtur eta iam in eo, cui mandatum est, quod prouideat in aliquo beneficio alicui, & eo qui deputatus est executor ad dandum, & hoc dicimus praedicta ratione, quia iudex non est, nec in forma iudicii procedere debet, imo etiam idem dicimus, si alias haberet iurisdictionem, vt episcopus, & ad eum pettinet collatio beneficiorum, quia non teneretur admittere huiusmodi exceptiones, vel denunciationes, nec appellatio ob hoc interposita impediret processum eius, nisi probaretur veritas causarum. sup. de app. constitutus. & c. seq. Imo si prouisor vel executor vult audire exceptiones vel denunciationes huiusmodi, ille qui debet prouidere, posset dicere non pertinet ad te, quia tantum executor es. 5. de sen. & re iud. decaetero. licet secus esset in ordinario. Si autem prouisor haberet causae cognitionem, vt si mandatur, quod prouideat, si est idoneus, vel quod alias compellat, tunc oppositam exceptionem vel denunciationem audiet & appellari potest, & quicqud fieret post talem appellationem si offerret probationem causarum cassaret. 3. de ap. interposita. Prudenter tamen faciet merus executor, si audierit quod eum monet & si consuluerit superiorem. ( Contrahendum) maxime vbi de eorum sponsalibus agitur, quia tunc sunt vicini praecipitio. 22. q. 5. hoc videtur. (Exceptionibus) quia non praecessit monitio. I. de accu. qualiter. vel quia est criminosus denunciator. 2. q. 7. accusator. 3. qon. 7. in grauibus. ( Attentetur) id est, ne sponsa lia de nouo contrahantur. (Censetur) quia apparebit lapso termino denunciationi praefixo. ( Attentatum) per extorsionem vel violentiam. ( irritum) id est, puellae non praeiudicat. Vel dic, quod ideo dicitur itritum, quia pendente causa separabitur, vel dic quod hoc obtinet in sponsalibus non in matrimonio.