Titulus 3
Titulus 3
Clandestinum matrimonium dicitur, quod non potest probari per testes. infr. c. 1. & 2. Item quod non fit cum solennitate. inf. e. c. 3. 30. q. 5. aliter quae licet non debeant fieri, tamem facta tenent. 30. q. 5. nostrates.
Caput 3
CAPVT III. 2 cur fuerit statutum, quod siat publitatio falennis in ecclesia, cum quis vult contrahere matrimonium cum aliqua, & in quibus ecclesus fieri debeat. in nu. 2. 3. 4. 5. & 6. 4 Bigamiaan & quando excusat, & liberi inde nati amn sint legitimu Et nu. 5.
CVM INHIBITIO. ( Inecclesijs) non in vna tantum, sed in omnibus ecclesijs illius leci, vbi habitat, vel sal tem in pluribus. Proponantur) cum periculosum sit illicita matrimonia contrahere, & propter peccatum, & propter illegitimitatem filiorum, dignum est quod haec solennis publicatio in ecclesia fiat. Ad idem. inf. qui mat. ac. pos. cum in tua. nam circa maiora, maius periculum vertitur. 42. di. quiescamus. & hoc eadem ratione potest dici, quod haec publicatio debet fieri in ecclesijs, vbi antiqua habitatio est parentum vtriusque, illi enim sunt, qui melius norunt consanguineos suos. sup. de test. c. licet ex quadam. inf. quimat. accu. pos. videtur. Item quaerendum est de confanguinitate, vbi melius veritas sciri potest. sup. de elec. scriptum. inf. de pur. c. cum P. 2 Item derisio esset dicere, quod publicatio haec alibi fieret, si enim Scotus vel Ibernicus vult contrahere Bononiae cum aliqua, siue Scota siue Lombarda, quis erit, qui de eorum consanguinitate sciat testificari, cumnec terram nouerit, & si alibi esset eorum antiqua habitatio alibi moderna vtrobique fieri deberet, nam in primo loco, quia melius sciunt gradus consanguinitatis. In secundo, quia melius sciunt, si cum alio contraxisset. Tame dicunt quidam & non male, quia licet bonum sit vtrobique nunciare, tamen si solummodo fiat, vbi est eorumantiqua habitatio, sufficit ad hoc, vt filii eorumnon iudicentur illegitimi, quia haec constitutio non iudicat illegitimos propter cessationem denunciationis, nisi illos, qui in casu prohibito sunt coniuncti, tamen quidam credunt idem, & si aliud impedimentumadsit. infr. qui fil. sint legi. ex tenore. nam ibi dicitur, quod ad hoc vt filii sint legitimi, oportet quod matrimonium contractum post aliud matrimonium sit contractum in facie ecclesiae & ignorante altero comuiugum, sed vbi non fit publicatio secundum tenorem huius decr. non fit in facie ecclesiae, ergo nec filii sunt legitimi. Alii dicunt quod in facie ecclesiae fit, si fit publice etiam sine solemnitate huius decr. & ideo sufficit, quod tantum publice contrahatur, & erunt filii legitimi, dummodo sit alterius ignorantia.
Sed quid si vbi est eorum antiqua habitatio, non habeat consanguineos, sed alibi & in pluribus locis, nunquid vbiquue erit necesse fieri publicationem R espon. non, non enim oportet circa hoc nimis subtilixaare propter periculum illegitimitatis filiorum, licet ab initio multum sit diligentia adhibenda, sed ex post facto ppter causam praedictam quantum potest debet negligentia tolerari, vel potius excusari.
4 Sed quid si publiee contraxit, & tenuit aliam.ilicet primam pro vxore, nunquid haec publicatio facta in ecclesijs sufficit, vt sine peccato coniungatur sibi alia. scil. secunda, an debet querere sententiam diuortij, & etiam iustitiam sententiae. i. quod iuste separatus sit a prima. Respon. quod haec mulier quae sciuit prius matrimonium,non excusatur am peccato, nec eius fi¬ lii erunt legitimi, si posteaappareat legitimum primum matrimonsum, & nunquam per ecclesiam separatum, debuit enim quaerere sententiam diuortij, negligene enim fuit, & ideo non debet excusari, quin sciuerit impedimentum. Debuit enim diligentius inquirere, quam per solam publicatsonem. arg. sup. vt lit. non cont. quoniam. sup. despon. in praesentia. 35. q. 1. cum per bellicam. quo ad alia impedimenta praeter consanguinitatem modicum operatur, nisi quia facit aliquando praesumi, quia si crederet aliquod impedimentum esse suo matrimonio, non fecisset suum matrimonium per ecclesias publicari, sed hanc praesumptionem tollit, si publice credebatur, vel sciebatur, quod cum alio contraxisset. ff. de iur. & fa. igno. regularia. Discat igitur cautius negotiari. C. de fur. in ciuilem.
Et haec vera sunt, si erant personae notae sibi adinuicem, nam si esset vnus de vna prouincia, & alius de alia, ibi facilius praesumeretur probabilis ignorantia. Si autem nihil sciret de priorimatrimonio, licet publice contraxisset, nec ipsa esset in peccato, nec filii illegitimi, quia ab impedimento excusat eos contractum matrimonium publice, & ignorantia quae ambo interuenire oportet, vt excusetur, vt expresse colligitur. inf. in praeall. decr. qui fi. sint leg. ex tenore. Item & si sententia lata sit, dummodo non sit appellatum sufficit ad excusationem matrimonii & legitimationis filiorum, quamuis possit postea ipsa sententia retractari, & etiam retractetur. sup. de senten. & re iud. tenor. qusa probabilem causam habent erroris, imo videtur etiam, quod si sciuerunt matrimonium primum, & ignorante altero contrahant secundum quod credebant primum matrimonsum separatum probabiliter, quod sine peccato sunt, & filii sunt legitimi, etiam si nulla fiat publicatio in ecclesijs. sup. de spon. cum in apostolica. Sed hoc non credo, nam ex quo mulier sciuit virum habere aliam vxorem, non debet cum eo contrahere, vel ei credere super separatione primi matrimonqum, nisi per veritatem hoc sciat. ar. sup. de spon. in praesentia. Nec contradicit decr. cum in apostolica, qusa licet ignorantia illa excuset, vt postea possit cum ea contrahere, non obstante quod de ea ducenda fidem dedit prima viuente, non tamen filios defendit ab illegitimitate. (Probabilis) no. propter probabilem eomuecturam interdici matrimonia. sup. de spon. cum intua. (Interdicat) per ipsos presby. teros, alii dicunt per solos ordinarios. (Si ambo) secus sialter. inf. qui fil. sint legl. ex tenore.