Titulus 7
Titulus 7
Caput 1
POPOSITVM. ( Mulier) quae cum non deliquerit, nec matrimonium teneat de iure, potest ab eo recedere, si postque sciuit impedimentum nullo modo consensit, quia cum ante mortem secundae vxoris non fuerit matrsmonium, quia non poa tuit propter impedimentum alterius vxoris, nec post mortem fuit matrimonium, si ab eo discessit, vel alia signa dissensus ostendit, & sufficit pro signo dissensus, quod etiam quando mulier credebat se legitimam vxorem ab eo discessit, & etiam contra conscientiam. Et hoc sic probo, primus consensus non fecit matrimonium propter impedimentum, nec potuit facere toto tenpore vitae alterius vxoris, nec post mortem potest fieri sine consensu, quem constat non adesse, ex quo ab eo separata est, licet iniuste: quia sine iudicio ecclesiae recedere ab eo non debebat. infr. de diuor. porro. sed si de nouo consentiret in eam, siue expresse contrahendo secum de nouo per verba formata, siue tacite cohabitando sibi carnaliter, siue non carnaliter more solito cohabitando sibi in domo, vel alio modo. Dicimus quod quasi nouo consensu sit matrimonium, & non tantum propter nouum consensum, sed etiam propter veterem, quia licet nullum esset de iure, quia tamen effigiem matrimonii gestabat, & quia praesumuntur in eadem voluntate permanere. C. de nup. & si contra. ff. eo. nuptiae. eos si quis.
Sed dices quomodo ratificabitur per hunc consensum tacitum vel expresa sum id, quod nullum & illicitum erat contra id quod est, ff. conmmo. l. 2. &. ff. de ver. obli. inter stip. §. sacram. l n. hoc speciale esse in matrimonio. su. de despon. impu. duo. &. c. aecessit. &. c. attestationes. Vel die quod generaliter verum est quo diximus, qusa quotiescunque ex alicuius consensu pendet, quod aliquid valeat si esus consensus accedat tacitus vel expressus, dummodo talis sit qui a iure non reprobatur, quod prius factum est, etia si prius non valebat, tamen modo ex quasi nouo consensu valere incipit, vt ex nune non vt ex tunc. ff. de offi. procon. obseruare. §. fi. ff. ad Treb. sed & fi. Ccommu. vtri. l. 1. & 2. ff. de do. inter vi. & vxo. cum hic status. §. si maritus. & praecedentes consensus tamen ad istum vltimum trahuntur. ff. de serui. rustic. prae. per fundum. Nec facimus vim, vtrum sciuerit aliam vxorem mortuam, necne, cum tempore quo potest eana habere vt vxorem, consentiat in eam vt in vxorem, & solus consensus faciet matrimonium. 27. quaestio. 2. sufficiat. sed in hoc facio vim, quod bona fide contraxit matrimonium cum isto viro, scilicet ignorans eum habere aliam vxorem: quia si sciens eum habere aliam vxorem contraxisset cum eo, non crederem quod per huiusmodi tacitos consensus ratificaretur primum matrimonium, sed quod tantum sicut prius, scilicet per adulterium commiscetur ei, & hoc est verum, scilicet quod sicut praedictum est ratificatur matrimonium ex parte mulieris ignorantis & bo. fi. vbi etiam ex parte viri interuenit consensus coniugalis. Sed si vir, qui sciebat impedimentum, nunc cum potest, nollet matrimonialiter consentire in eam, cogi debet de nouo eontrahere: vt no. supr. de spon. cum in apostolica. si tamen post mortem prioris vxoris comiuncti sunt, siue sciuerunt de morte prioris vxoris, siue non, amodo separari non possunt, cum semel consenserint matrimonialiter coniungi, & eo tempore quo erant soluti. Alii contra. vt not. supr. de condi. app. super eo. Et idem credunt, si liber contrahit cum ancilla, ignorans eam ancillam, qusa si postea fiat libera, etiam siue sciat eam fuisse ancillam, siue non, si post cognoscat eam ratificatum est matrimonium. arg. inf. de coniug. ser. c. 2. Alii tamen bene vt nobis videtur contradicunt, nam ex consequentia prioris consensus videtur cognoscere. arg. ff. de adul. quamuis. & l. si mulier. ff. de mino. l. 3. §. Seio. nisi aliquo probabili arg. appareret, quod ei vellet matrimonialiter commisceri: vt no. inf. eo. veniens. & quod diximus de muliere, quando est inscia, idem intelligimus de viro inscio, & multo fortius, quando ambo sunt inscii. Quidam tamen in multis contradicunt his, quae hic notausmus.
Caput 2
CAPVT II. 1 Sponsalia de praesenti etiam sine carnali copula facit, vt non teneat matrimonium eum fecunda, cui fidem dedit.
SIGNIFICAVIT. (Consen serit) per verba de praesenti, quia si sponsalia tantum interuenirent non dissolueretur secundum matrsimonium. supr. de spon. duo. licete cognouit) no. sufficere sponsalia de praesenti, etiam sine car nali copula, vt non teneat matrimonium, cum secunda, cui fidem dedit & coguouit, tali sponsa viuente, scdlicet de praesenti. (Alioquin) iam est si non interuenerit coactio. (Ad secundam) scilicet quam desponsauit prima viuente.
Caput 3
SVPER HOC (De facto) quia de iure nihilagitur matrimonio contrahendo per verba de praesentisfidem) de ea ducenda post mortem suae vxoris. inf. eo. cum haberet. (Fidem) idem est & si cum ea contrahat statim per ver. ba de praesenti, & cogno scat. infr. c. proxi. & seq. secus autem si eam cognoscat, vel in domum adducat tanquam concubinam. inf. qui fil. sint leg. tanta. inf. eod. significasti. Item si contra hat tantumsiue per verba de praesenti, siue de futuro, & non cognoscat legitima viuente non impeditur post mortem cum ea contrahere. inf. eo. c. vlti. si autem cognoueriteam, antequam cum ea contrahat, siue post, non potest cum ea contrahere. inf. eo. c. vlti. machinatio autem sufficit etiam si copula carnalis non interuenerit, & etiam si fidem non dederit de ea ducenda, sed hanc intentionem habebat in occidendo marito. sup. de conuer. infi. c. 1. in fin. si autem occidisset eum, sed non hac intentione, licitem posset eam habere in vxotem. arg. sup. de conuer. infi. c. 1. infi.
Caput 5
CAPVT V. CVM HABERET. (Adul. terium) hoc adulterium si non dedisset ei fidem de ea ducenda, vel nisi facto contraxisset cum ea de praesenti, non impediret matrimonium inter eos. sup. e. c. 2. & hic. (Eam) facit consciam. (Contrahere) de facto, & hoc fuit legitimum impedimentum. (Quasi) ideo dicit quasi, quia in veritate matrimonium non est. (Necessaria) inalimem tis, nam in debitis exoluendis, & alijs nes cessitatibus non tenetur subuenire. ff. da lib. agnos. si quis ab. §. si vel parens. Item quod hic dicitur intelligo secundum canones, nam secundum leges patres & ascendentes per lineam paternam, non tenentur alere filios, nisi iustos: matres autem & ascendentes per maternam lineam etiam vulgo quaesitos alere tenentur. ff. de lib. agnos. si quis. respons. 1. §. 1. De alimentis autem legitur & notatur. sup. de conuer. in fi. e. vlti.
Caput 6
SIGNIFICASTI. (Alter) not. sufficere alterum machinatum in mortem prioris, vnde etiam si vir in mortem suae vxoris machinatur, adulteram propter quem ducendam machinatus est, ducere non poterit. ar. 21. q. 2. si quis viuente. & si machinatus est in mortem mariti concubinae, multofortsus sup. eo. super hoc (Formam) not. etsam iniuste excommunicatum absoluendum, secundum formam ecelesiae.
Caput 7
VENIENS. (Cohabitauit) ex quo copula interuenit, siue ignoret mortuam priorem vxorem, siue non, ratifcantur priora sponsalia, quia benem praesumitur quod ex quo timore peccati recessit ab ea, si postea redit ad eam, cum sine peceato potest ei cohabitar e, quod matrimonialiter ei cohabitare intendit. (Adulterae) ducendo eam post mortem vxoris primae, quod non potest esse, nisi seiat eum habere aliam vxorem. (Adulterae) scienti quod aliam haberet vxorem, nam vir ei fidem dederat vsuente vxore prima, sicut ex litera appareto (Concedatis) & non eompellatis.
Caput 8
SI QVIS VXORE. An. te fidem datam, vel matrimonsum de facto contractum cognouit, quod si pria mam nunquam cognouit, fortem praeuentam morte vel religione, dicunt quidam, quo licet, non tenuerit matrimonium, quod viuente prima contraxit. su. c. proxi. tamen postea cum ea contrahere poterit cum primam non cognouerit. Alinm dicunt contra. & pro eis sufficere videtur. sup. eo. c. proxi. & c. 2. & hoc placet.