Titulus 6
Titulus 6
Vouentes) votum est conceptio bons propositi cum deliberatione firmata, quam quis ad aliquid faciendum, vel non faciendum se obligat. Et licet multa sint vota secundum diuersitatem rerum, quae vouentur, tamen votum continentiae & matrimonium impedit, & dirimit iam con1 tractum. Potest autem vouere quisque sanae mentis votum continentiae, nisi expresse prohibeatur: qusa vouens. i. spit ritu, scil. ducitur, prohibentur autem vouere coniuges, nisi per consensum. Item nec furiosus, nec seruus. ltem nec impubes. i. puella minor 12. an. & puer minor 14. an. sicut in matrimonio. & no. sup. de despon. impu. puberes. & c. continebatur. imo forte plus dicerem, quod votum non teneat, nisi sit potens coire, quia qui non est expertus aculeos carnis, vouere continentiam non potest, etiam si sit maior 14. an. quod tamen non placet. Alia autem vota facilius crederem posse quenquam facere, postquam discretus est, quia sicut potest se diabolo obligare per peccatum, sic Deo per votum, tamem votum factum in minori aetate de monachatu tenet, si non contradixerit maior factus. 20. q. 1. illud. & q. 2. c. 1. & 2. & sup. de reg. & trans. c. ad nostram. De voto solenni simplici dictum est. sup. de reg. & trans. ad relig. vidua. & c. porrectum.
Caput 3
MEMINIMVS. (Cogendus) not. quod semel professus, dummodo faciat in manibus eius, qui potestatem habet recipiendi professionem, vlterius contrahere non potest, sed cogendus est ad regulam, quam professus est transire, vt hic. Item dicimus in vouente & proponente seruare religionem, dummodo votum vel propositum solennixget per susceptionem habitus, siue professionis siuenouitii, vt hic. supr. de regu. consulti. inf. eod. insinuante. si vero alias votum emittat, siue de intrando religionem, siue de continentia, impedit matrimonium contrahendum, sed non dirimit contractum, vt hic . inf. eod. rursus. Idem dicimus si suscipiat habitum sine emissione voti. inf. c. prox, supr. de conuer. coniug. ex parte.
Caput 4
CONSVLVIT. (Velamen) probationis non professionis, nec fecit votum, quia tunc secus. sup. c. prox. & sup. de regu. & trans. statuimus. (Intrauit) idem esset & si intrasset sine voto, vel proposito perpetuo mutandi vitam. sup. de reg. & trans. statuimus. ( Altare) haec professio fic facta super altare, tunc prodest & praeiudicat, quando hic agitur de voluntate monachorum, & ipsius profitentis, quod obligatio professionalis hincinde contrahatur, alias autem non praeiudicaret. Vel dic, quod semper praeiudicat, quando postea suscepit habitum sine protestatione. sup. de reg. & trans. consulti. & c. statuimus.
Obedientiam) hoc non sufficit, cum etiam canonsci seculares hanc promittant. sup. de maio. & obed. his. nisi obedientiam monachalem promitterent, puta quia omni suae voluntati renunciarent, & omnia committerent voluntati abbatis, quiatunc talis obedientia pro professione sufficeret. 12. q. . non dicatia.
Caput 5
CAPVT v. 1 Lotum falemne ceut non tenet postmatrmsnium contractum: ita post sponsalia de futuro non tenet votum simplex.
VENIENS AD PRAEsentiam. (Promisit) sponsalia fuerunt de futuro. ( Seueritate) non fuit hic metus o qui caderet in constantem virum. (Suis) eremitae. Votum, secus si professionem fecisset, vel habitum suscepisset, vt not. sup. eo. meminimus. vel se ei tradidisset. sup. de reg. & trans. porrectum. (Licentiam) de misericordia, nam de rigore iuris etiam post votum simplex non datur ei licentia nubendi, licet contractum teneat. sup. c. proxi. vel ideo da. tur ei licentia, quia in perturbatione ani¬ mi hoc facit. 17. q. 2. Gonsaldus. vel fuit potius permissio comparatiua, quam licentia. Alii dicunt quod sicut non tenet votum solenne post matrimonium contractum. sup. de conuer. coniug. quidam. sic post sponsalia de futuro non tenet votum simplex. arg. infr. c. proxi. vt hic. cum ergo non tenuerit, non debet es nubendi licentia denegari, si postea impediret matrimonium contrahendum, tamen licet non teneat votum propter constitutiones ecelesiae, tamen peccat contra faciendo, & seruare debet sic. sup. de conuer. coniug. quidam. & expone tribuere non postponas, id est non prohibeas.
Caput 6
VRSVS QVIDAM. (Emittens) sine aliqua solennixatione. (Innuit) haec fuerunt sponsalia de futuro. (Non minus) id est non minori tena pore, quia vtrunqe ad poenam aeternam. a2. q. 5. iuramenti. vel apud Deum, secus tamen apud ecclesiam. Votum sicut enim in sponsalibus priora sponsalia sunt consummanda. sup. de spons. sicut. sic etiam in voto & sponsalibus, si autem sponsalia praecedant votum, credimus quod est cogendus vel solennizare votum, vel perficere sponsalia. sup. de conuer. coniug. ex parteinfi.
Caput 7
CAPVT VII. 1 Potest mulier in propria domo fieri monacba2 Non est contra substantiam monacbatus, quodm quis in certo loce moretur et de certis reditibus viuat. Votumsalennixatur per habitus susceptione. Et an sine bhabitu votum possit solenniaari.
INSINVANTE I. Supplicatum quod faeiendum non est. 36. q. 2. nullus. C. si nup. ex rescri. pe. l. 1. Vt in domo) cum haec conditio sit contra substantiam monachatus, videtur quod non teneat. sup. de stat. mo. cumad monasterium. supr. tit. proxi c. vltim. 32. quaest. secunda. solet ila Iud. R espon. in matrimonijs, hic secus im monachatu. si. 28. dist. diaconi. Vel dic, quod potuit fieri monacha in propria domo. 27. quaest. 1. de viduis. & hoc ipso quod etiam fit monacha omnia bona eius quon ad proprsetatem fiunt episcopi, vel monasterii, cui specialiter se reddit. C. de epis. nulli. 19. q. vlt. §. vlt. & episcopus vel abbas potest sibi concedere vsum¬ fructum ad voluntatem suam. Alii dicunt quod deuenient ad succedentes ab intestato. arg. C. de epis. si quis presbyter. Alii dicunt, quod sunt in pendenti. ff. de iudi. non quemadmodum, & in canonem latae excomunicationis incidunt si verberatur ab his, qui vouerunt, vel ab omnibus qui habitum portant. infr. de sen. excom. non dubium.
Item die quod non est haec conditio contra substantiam monachatus, quod in certo loco moretur, & de certis reditibus viuat, sed aliquando abbas, vel quilibet superior potest hoc concedere ex causa. sup. de elect. eum inter R. sed tamen nullus praeterea potest se obligare, vt perpetuo dimittat aliquam ecclesiam, vel locum alicui monacho. supr. de stat. mo. cum ad monasterium. sed & si obliget, non est contra substantiam monachatus, quia non ponit, oportet quod habeat proprium, cum in certo loco morando possit esse sine proprio, & in obedientia, sed tamen quia est turpis conditio, est reiicienda, & monachatus tenet, & si occurreret casus in quo abbas, vel superior vellent ex malitia remouere illum a loco, quem ei deputarunt, posset supplicare superiori, & superior eum audire deberet ad similitudinem serui. C. de preci. impe. offe. l. 1. instit. de his qui sunte sui vel alie. iu. Vel dic, quod plus placet, quod haec mulier non erat monacha, & bene poterat habere proprium, & tamem non poterat nubere propter votum solenne, quod emiserat, quod qualiter fieri possit no. sup. de reg. & trans. porrectum. ( Propriam) quidam autem sunt episc. vel mo. & nasterii. (Elabitum) per hanc habitus susceptionem solenniaatum est votum, & ideo dirimit sequens matrimonium, vt not. sup. eo. meminimus. & hoc ideo est, quia apparuit voluntas eius de vita mutanda, imo plus dicimus, quod sine habitu solennizatur votum, vt not. sup. de reg. & trans. porrectum. (Coercere) de conuer. coniug ex parte. in fi. Solaibi.