Titulus 12
Titulus 12
Caput 1
SI QVA. (Per adoptionem) LeDgalis cognatio superioris ad inferiorem hoc semper prohibet, quia etiam collateralis impedit, dummodo durat, vt hic, &, ff, de ritu nuptiarum per ado¬ ptionem. Item si filius adoptiuus cumom vxore adoptantis, & adoptans cum vxore filii adoptati, etiam finita adoptione contrahere non potest. ff. derit. nup. adoptiuus. Et haec vera sunt in filio arrogato, qui in potestatem adoptantis transit, non autem in adoptato, qui non transit in potestatem adoptantis. hicenim licite contrahit cum filijs adoptantis. Item arrogatus licitem contrahit cum filijs illegitimis arrogantis, cum non sint in eius potestate. Alii dicunt idem in arrogato & adoptato. arg. C. de adop. l. penul. §. pe.