Titulus 18
Titulus 18
TITVLVS XVIII. QVI MATRIMONICVM ACCVSARE possunt. 1 Quis possit matrimonium accusare. 2 Potest in causa matrimoniali idem esse acex sator & testia.
Accusare) Quilibet potest accusare matrimonium ad plenum diuortium celebrandum, non tamen quo ad torum, vbi non admittitur, nisi maritus, sed in primo casu extraneis praeferuntur illi, qui sunt de consanguinitate coniugum, sed & inter extraneos praeferuntur antiquiores & maturiores vicini. 35. quaest. 7. c. 1. & 2. inf. eod. videtur nobis. Item tam maritus, quam vxor accusare possunt. inf. e. insuper. Oens autem qui repelluntur ab accusatione, vel qui ad eam admittuntur, & a testimonio repelluntur ad illud admittuntur, dummodo aliter sint idonei ad testimonium reddendum. Item not. quod si fiat accusatio super faedere matrimonij, puta quia dicam inter coniuges consanguinitatem, vel aliud impedimentum esse, proceditur lite non contesta. secus si propter adulterium ad tori separationem ageretur. sup. vt lit. non contestat. ad hoc. & c. quoniam fre. §. porro.
2 Item in causa matrimoniali idem pos test esse accusator & testis. 35. quaestio. 6. si duo. & c. episcopus. in fi. & c. de parentela. sup. de testi. cog. praeterea.
Et hoc intelligitur verum, vbi quaerltur de consanguinitate coniugum, vt in praealleg. c. melius. sup. de consan. & affi. c. 1. sup. de spon. cum in tua. nam tunc etiam consanguinei, & etiam mater potest esse accusator & testis. inf. eod. videtur. sup. de testi. super eo. in fi. Sed si non quaereretur de consanguinitate, sed de alio impedimento, scilicet, an contraxisset cum ea, tunc licet communiter sit admittenda mater & pater ad accusationem & testimonium, tamen in hoc casu si propter impotentiam alterius coniugum haberetur suspectum testimonium alicuius, repelleretur a testimonio, sed non ab accusatione. 3. de test. super eo. in prin. & idem videtur, si dicitur primo cum alio contraxisse, vel votum emisisse, vel de spirituali cognatione, nam in his si suspectum sit alicuius testimonium, repellam eum. argu. praedictae decre. super eo. In consanguinitate autem est speciale, quod nunquam debet suspectum haberi testimonium alicuius consanguineorum.
Caput 2
ANOPIS EST. ( Aecusatione) prius dicitur denunciatio quam accusatio, quia ad hoc intentio dirigi debet accusantis, vt a peccato cessent, nec aliter interest, & melius est, quod fiat in scriptis quam sine scriptis. 5. de resti. in integ. ex literis. praestatur etiam iuramentum de verit ate dicenda, in matrimonio autem contrahendo non habet locum accusatio, sed denunciatio tantum. sup. de despon. impub. ad distoluendum (conscriptio) non enim potest per chartam accusare. 2. q. 8. praescripta. nec testificari. sup. de coha. cle. tua.
Caput 5
SIGNIFICANTE. (Ab accusatione) forte generale est, vt nullus admittatur ad accusationem, si constat quod mala intentione ducitur, vel forte habet tantum locum in denunciatione, vbi necesse est quod denunciator sit fine crimine. 3. quaest. 7. in grauibus. matrimonium enim non proprie dicitur accusari, nisi ab vxore, nam cum non sit publicum crimen, non admittitur, nisi quorum interest, sed denunciari dicitur crimen, in quo manet. ar. inf. c. proxi. sup. de despon. impu. ad dissoluendum. Sed quaeres nunquid necesse est praecedere monitionem, alibi not.
Caput 6
CVM IN TVA. CProdierit) nec ipse, nec alius, quia etiam si alius matrimonium accusasset, tunc secundus nullo modo esset admittendus, nisi in casibus, qui not. 3. de elect. eum dilecti. (Damni) qui sunt, vt quicunque scit aliquod impedimentum intra certum tempus, veniat & dicat. sup. de clande. desponm. c. 3. si autem non sit praefixus terminus, debet venire intra modicum tempus, quod tamen est cum quodam temperamento intelligendum. ff. de solu. quod dominis. ff. ex quib. cau. maio. abhostibus. §. vlti. & haec quod vlterius accusare non possit vera, quando post contractum matrimonium, & post terminum transactum volunt accusare.
Sed quid si ante contractum matrimonium, sed post terminum transactum velint accusaret Item quid si dictum sit in banno, quod vltra terminum non audieture Respon. si sic dictum sit audiendus est ante contractum matrimonium. arg. opt. ff. de opt. leg. l. mancipiorum. & l. si opt. §. vlt. post contractum autem non debet audiri, vt hic. argum. sup. qui fil. sint legit. lator. C. de re. pig. si eo. C. si vt se ab haered. Authen. ibi posita. Quidam tamen dicunt sententiam hanc, scilicet, quod nullus decaetero contra illud matrimonium non audiatur necessariam ad hoc, vt non audiatur. argum. sup. de inge. ma. diffamari. Sed respon. ibi sententiam necessariam esse, & ad hoc prodesse, vt etiam si matrimopsim non sequatur, tamen post senten¬ tiam non audietur, secus autem, si non esset lata sententia, vt 3. dictum est. Item haec habet locum, scilicet, quod post interdictum agere non possit, vbi per decretum prohibetur ab agendo, vel accusando, vel consimilibus, secus si per decretum imponeretur ei, vt duplum, vel quadruplum solueret, si aliquid non faceret, nam tunc etiam si contra fecerit, non incurrit poenam. C. commi. epist. progr. l. interlocutio. C. de sent. & interlo. ex stipu. nisi in casu speciali. ff. de admi. tu. tutor. §. si deponi. nisi forte cum causae cognitione decreta essent interposita, quia tune omnimodo seruanda essentC. commi. epi. progra. l. ea. quae vltra terminum autet positum a lege nullatenus licet aliquid proponere. C. de adul. ob commissa. & eodem modo contra id quod. l. municipali decernitur venire, quod licet. ff. de decre. ab ord. fa. l. vlti. & secundum hoc non videtur differentia, si ue adiiciatur clausula, siue non, scilicet, si contra factum fuerit, non audiatur. Aliud autem est interdicere aliquid alicui, nam tunc si contra factum sit tenet. sup. de ma. contrac. contra interdi. eccle. c. 2. nisi ad iectum sit, & si contra factum fuerit, non teneat. 5. de praeben. dilecto. Hlabet autem locum hoc generale edictum, vbicunque plures admittuntur ad agendum vel contradicendum, vel aliquid simile agendum vt in restitutione & matrimonio in adoptione, & in naturalibus. sup. qui fil. sint legit. lator. ff. de adop. nam. C. vt ab hae. se absti. Authen. ibi posita. Et est ratio, quare in talibus proponitur sie generale, quia ne scit quae certa persona a debet citari, sicut de electione actionum. ff. quorum leg. l. 2. §. haec autem decre.
Et quod dicit haec glo. locum habet, vbi nullus praecesserat accusator, quia praecessisset etiam si legitime absens & ignorans superueniret, non tainen audiretur, vt no. 3. de elect. cum dilec. ( Teneris) minor 14. ann. & forte sufficit, quod si doli capax, cum cuilibet qui potest peccare, dictum sit si peccauerit, etc. 2. q. 1. si pec. 24. q. 3. tam sacerdos. 22. qo. 2. anima. alias autem minor non admittitur ad agendum, nisi habeat curatorem. insti. de cura. §. ite inuiti. (legitima) forte quia tunc probationes non habebat. 2. q. 7. plerique (praesumat) 16. dist. quod dictis. 12. q. 2. qui &. ( repellendus) non solum ab accusatione, sed etiam a testimonio & denunciatione. sup. de spon. cum in tua. nam quod vna via prohibetur, & alia. ff. pro so. idemqaue. sup. de procur. tuae. ff. de condi. inde. quae sub eon. argu. contra. sup. de iureiur. quemadmodum (ab alijs) secus in teste. sup. de testi. licet alii tamen idem dicunt in teste.