Titulus 19
Titulus 19
Caput 3
PORRO. (De comite & notoria) id est, publica fama, aliter autem vix esse posset notorium (separari) debitum autem denegare debebat, licet maritus vxorem dimittere non debeat pro quacunque notoria consanguinitate, tamem iudex vbi notorium est, quo ad torum restituere non debet. arg. inf. eod. proxi. sup. de resti. spol. literas (restitutionem) agebatur possessorio.
Caput 4
SIGNIFICASTI. (Postulat) siue possessorio, siue petitorio agatur, iuste denegatur ei restitutio, cum esset adulterium sic notorium, quod inficiari non potest, scilicet, testimonijs testantibus super terram. 28. distin. priusquam. nec hoc dicimus speciale in matrimonio, sed vbicunque est notorium facti actu permanentis, quale est hic, cum filii maneant qui reddunt notoriam incontinentiam, vel notorium iuris, nunquam facienda est restitutio, & sic potest intelligi. ff. de dol. excep. dolo. Item intelligo hoc si notorium est iudici & alijs, vel alijs & non iudici, sed tamen secum paratas habet probationes. argumen. sup. de resti. spo. literas. si neutrum horum esset, sed diffusum terminum ad probandum peteret, non dicerem denegandam restitutionem (materiam) mulier autem ad hoc nullo modo induci debet. ff. de adul. l. 2. §. si pu. (Constaret) not. si mulier petit restitutionem mariti, & maritus excipiat de adulterio notorio, mulier replicet de adulterio viri, non debet fieri restitutio, nisi & viri adulterium esset notorium, sicut & mulieris, sed si vir non reiecisset mulierem propter notorium adulterium, sed peteret per ecclesiam separari, & exciperet mulier de adulterio viri audiendae essent probationes mulieris super exceptione adulterii non notorii. Et est ratio diuersitatis, quia primon mulier egit possessorio, vnde sicut facilius conceditur, ne admittatur exceptio adulterii non notorij, sic & denegatur facilius, vt non audiatur in hoc, vt fiat statim restitutio, sed tamen bene dicimus admittendas probationes mulieris, & si probauerit viri adulterium, fiet restitutio, sed in alio casu, scilcet, quando vir petit separationem agitur petitorio, vnde de vtroque plene recipiuntur probationes.
Caput 6
DE ILLA. Haec decre loquit de illis, quorum alter ad haeresim labitur, & idem credo in infidelibus, quorum altet conuertitur. (Nullatenus) arg. contra. sup. c. proxi. sol. ibi ideo vir cogitur eam recipere, quia post sententiam commisit adulterium, vnde sententia sibi prodesse non debet, cum fecerit quasi contra eam, at hic conuersus post sententiam pro se latam, nihil contra sententiam fecit, vel idem esset in superiori decre. si sententia lata fuisset, sed ibi non fuit lata sententia, licet non sententialiter eis iniumxerit continentiam.
De alijs criminibus quam haeresi quid dices, puta, quia virum ad latrocinium trahere volebat per ecclesiam separatum est matrimonium, vt hic. & sup. c. proxi 28. quaestio. 1. idololatria. Sol. videtur quibusdam quod haec decre. dicit idem, a lias quia nullam, vel vilem causam inuenies, quare non sit idem in emnibus. Tamen alii dicunt, quod pro alijs criminibus nunquam est ferenda sententia perpetuae separationis, sed tantum quousque poenituerit. Et ratio diuersitatis est periculum haeresis, sed prius dictum, scilicet, in principio gloss. magis placet. Dicimus enim quod licet de rigore iuris post absolutionem iudicis, non debeat cogi redire, licet etiam quod bene diffinitum est, non debeat retractari. 6. q. 4. quod bene. tamen iudex ex officio suo adulterantem post sententiam redire coget ad adulteram. argum. sup. de iureiur. tua nos. & sup. eod. c. proxi. Sed dic, quod non facit contra sententiam, sententia enim talis fuit, quia absolutus fuit reus ab impetitione mulieris, tunc autem fieret contra sententiam, si mulieriiterum petenti virum fieret eius restitutio, sed si vir pro quo lata sententia repetat mulierem, non sit contra sententiam, imo iniquum esset, si ei sententia prodesset contra quem lata est. ff. de excep. rei iudi. euidenter. si autem viro isto accusante mulierem adulteram lata sit sententia diuortii, quia tunc non potest vir iuste absolui, quia agit, tunc locum habet haec decre. quamuis iudicem illum crederem prudenter sententiare, qui sic diceret: Diuortii sententiam inter vos proferimus propter adulterium, quandiu viro accusatori iuste placuerit.
Caput 7
QVANTO TE NOVIMVS. (Infidelium) quid dices de his, qui fiunt haeretici, sed tamen baptizati, licet ab haereticis: Respon. haec questio non potest habere locum, quod sic ostendo, quia siue infans, siue maior, aut fuit baptizatus in forma ecclesiae & sic habuit verum fidei sac ramentum, etiam si ab haereticis vel infidelibus fuit collatum, & sic etiam ratum est matrimonium inter eos, & ideo vlterius nullo modo separari pont. Aut non fuit collatum in forma ecclesiae, & tunc non habet fidei sacramentum, infideles sunt & iure infidelium vtuntur, & sic eodem modo non est ratum matrimonium inter eos. (ait) 23. q. 1. iam nunc. & c. si infideles( soluit) ipso iure, etiam sine iudicio ecclesiae, veruntamen si antequam ab aliquo comuiugum contrahatur peruersus conuertatur alter eum recipere compellitur. inf. eo. c. proxi. (eum) idem dicunt quidam, & circa eum qui in infidelitate remanet, licet ille non sine peccato contrahat, conuersus autem sine peccato(ratum) id est, indissolu¬ bilem. 2§. q. 1. item illud. (Per hanc) scilicet, vbi diximus, quod qui conuertitur ad fidem, licite contrahit, & ex quo licite contraxit, non est cogendus redire ad priorem coniugem de nouo conuersam, nisi mortua esset secunda vxor, quia tunc cogeret eam recipere. 3. c. proxi. §. vlti. licet aliter videatur distingui. sup. de illa. Tamen consueuit hoc quaeri. Quidsi velit transire ad religionem: Ad quod respon. quod cum matrimonium sit consummatum, non potest haeretico volente se corrigere, & ad vxorem redire. ar. 3. de conuer. coniug. ex publico. si autem transisset, antequam alius ei vellet cohabitare, nonreuocaretur, sicut non reuocaretur, si contraxisset. 3. eod. c. arg. 27. q. 2. agathosa. Vel dic, quod soluitur questio praesens sic, quia cogitur redire, nisi sententia diuortii data esset. sup. eod. de illa.
Caput 8
CAPVT VIII. 1 Libelus repudi concedebat propter maius malum vitandum. 2 Exceptio adulterii, & aliae exceptiones competunt contra petentem restitutionem. 3 Per baptismum peccatum deletur, sed paena temporalis non.
GAVDEMVS IN DOMIno. (Quae reuelatio) quam reuelationem repudiauit dato libello repudij, de quo liello licet concessum esset in lege, quod daretur propter maius malum vitandum, nunquam tamen eum dare fuit licitum, & quod sacerdos interueniebat ad cognoscendum, de hoc probat hoc esse licitum, quia nunquam diuortii sententiam inter eos ferre debebat, imo quod minus est, non debebat forte dicere permittimus, quod vxorem tuam dimittas, sed poterat dicere, lex permittit quod eam dimittas, sed non sine peccato tuo, & sic etiam hodie ferenda esset sententia in omnibus permissionibus vbi est peccatum. Sacerdos autem interueniebat, ne quandocunque quis vellet hunc libellum daret, sed in certis casibus tantum hoclicebat ( repudiauit) sine causa (restititutionem) inde conuersi ad fidem qui vxorem eiecerat (petenti) vxori infideli.
(Restitutio) no. exceptionem competere contra petentem restitutionem hanc, scilicet, quia non conuertitur ad fidem, similiter & exceptio adulterii notorii competit contra petentem restitutionem. sup. eod. significasti. Item & exceptio spoli. sup. de ordi. cog. cum dilectus. Item exceptio seuitiae viri. 32. quaestio. 2. siue de. sup. de restit. spol. ex trans. Item si non interuenerit carnalis copula, & incontinenti paratae sunt probationes. de restit. spol. literas. sup. eod. ex transmissa (ille idem si duxerit) licet sit mortua. argumen. inf. eod. titu. e. vlti. (Eornicata) quia tunc, scilicet, quando infidelis, qui noluit conuerti cum alio contraxit, intelligitur legitime secundum eorum legem contraxisse, quae iuris huius authoritate contraxit. sup. de frig. & malefic. fraternitatis. 23. quaestio. 4. qui peccat. ff. de acquir. poss iuste.
Et videtur mirum, cum in baptismo deletum sit peccatum, & sequela peccati. 26. dist. deinde. 32. quaestio. 1. quod autem. quomodo etiam aliud adulterium sibi obiicere potest, quod hic innuit. Respondent quidam ideo obstare fornicationis exceptionem, quia crimen fornicationis non tantum coinquinat committentem, sed etiam coniugem. 32. q. 1. coniugium. Alii dicunt tolli per baptismum crimen, sed non actionem quaesitam prius vel exceptionem. 33. q. 2. admonere. ar. ff. de his qui no. infa. l. pen. & l. athletas. §. Pomponius. nam per vnius baptisinum non debet alijs ius suum tolli. Item in baptismo non tollitur iustitia, qua ligata est adultera, scilicet, quod virum repetere non possit, cum peccata tantum dimittantur, & non lex. 26. distin. acutius. & c. deinde. & c. vna. Et idem dicendum, si ante baptismum homicidium, vel furtum commisisset, quia post baptismum & accusabitur, & condemnabitur, nam licet dimittatur peccatum quo ad Deum, & quo ad legem promotionis, quia promoueri potest, quamuis peccatum ante baptismum commissum sit notorium. 25. dist. primum. §. 1. tamen quo ad accusationem & poenas, alias non spirituales, bene ligabitur post baptismum, sicut post poenitentiam per quam sicut per baptismum datur remissio peccatorum, & sic intelligitur de conse. dist. 4. sine poenitentiaclse spirituali. temporalem autem bene subibunt, & per hoc etiam dici potest, quod etiam si ante baptismum erat infamis, puta condemnatus de adulterio, vel ipso iure, puta quia fecit vsuras vsurarum, quo ad legem prometionis, ei non imputabit.
Sed arg. contra. nam sicut imputatur ei irregularitas ante baptismum, puta quod homicidium fecit, ita & infamia? Respon. quia infamia non descendit, nisi ex peccato, vnde deletur in baptismo, sicut peccatum. 26. distin. denique. Irregularitaautem non fundatur super peccato, vnde ita est irregularis, qui occidit sine peccato, vt iudex, sicut qui cum peccato.s. ne cle. vel mona. sententiam. 51. dist. aliqu to. & c. sequen. & bigamus & corpore vitiatus.